SERMO 88

DE VERBIS EVANGELII MT 20, 30-34:
UBI DE DUOBUS CAECIS SEDENTIBUS SECUS VIAM, ET CLAMANTIBUS,
"
DOMINE MISERERE NOSTRI, FILI DAVID"

Medicus nostrae salutis Christus. Eius miracula ad quid valerent.

1. 1. Bene nobiscum novit Sanctitas vestra, Dominum nostrum et salvatorem Iesum Christum medicum esse nostrae salutis aeternae; et ad hoc eum suscepisse infirmitatem naturae nostrae, ne sempiterna esset infirmitas nostra. Assumpsit enim corpus mortale, in quo occideret mortem. Et quamvis crucifixus est ex infirmitate nostra, sicut ait Apostolus; sed vivit ex virtute Dei 1. Eiusdem Apostoli verba sunt: Et quia iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 2. Haec ergo bene nota sunt fidei vestrae. Simul et hoc consequens est, ut noverimus omnia miracula, quae corporaliter fecit, valere ad admonitionem nostram, ut percipiamus ab eo quod non est transiturum, neque finem habiturum. Oculos reddidit caecis, quos erat utique mors aliquando clausura: resuscitavit Lazarum, iterum moriturum. Et quaecumque ad salutem corporum fecit, non ad hoc fecit, ut sempiterna essent: cum tamen daturus sit etiam ipsi corpori in fine sempiternam salutem. Sed quia illa quae non videbantur, non credebantur; per ista temporalia quae videbantur aedificabat fidem ad illa quae non videbantur.

Ecclesiae postea fides sine miraculis laudabilior.

2. 2. Nemo itaque, fratres, dicat, non facere ista modo Dominum nostrum Iesum Christum, et propter hoc praesentibus Ecclesiae temporibus priora praeponere. Quodam quippe loco idem Dominus videntibus, et ideo credentibus, praeponit eos qui non vident et credunt 3. Namque usque eo illo tempore discipulorum eius nutabat infirmitas, ut quem videbant iam resurrexisse, etiam contrectandum putarent, ut crederent. Non sufficiebat oculis, quod viderent, nisi et manus admoverentur membris, et cicatrices recentium vulnerum tangerentur: ut ille qui dubitabat discipulus, repente tactis et cognitis cicatricibus exclamaret: Dominus meus et Deus meus4 Cicatrices ostendebant eum, qui omnia vulnera in aliis sanaverat. Numquid non poterat Dominus sine cicatricibus resurgere? Sed in corde discipulorum vulnera noverat, propter quae sananda cicatrices in corpore suo servaverat. Et quid Dominus illi iam confitenti ac dicenti: Dominus meus et Deus meus? Quia vidisti me, inquit, credidisti: beati qui non vident, et credunt 5. Quos dixit, fratres nisi nos? Non quia solos nos, sed et post nos. Post parvum enim tempus, posteaquam ab oculis mortalibus recessit ut firmaretur fides in cordibus, quicumque crediderunt, non videntes crediderunt, et magnum meritum habuit fides eorum: cui fidei comparandae, cor tantum admoverunt pium, non et palpantem manum.

Miracula nunc maiora Christus operatur.

3. 3. Haec ergo fecit Dominus, ut invitaret ad fidem. Haec fides nunc fervet in Ecclesia, toto orbe diffusa. Et nunc maiores sanitates operatur, propter quas non est dedignatus tunc exhibere illas minores. Sicut enim animus melior est corpore; sic et melior salus animi, quam salus corporis. Modo caro caeca non aperit oculos miraculo Domini; et cor caecum aperit oculos sermoni Domini. Modo non resurgit mortale cadaver; resurgit anima, quae mortua iacebat in vivo cadavere. Modo aures corporis surdae non aperiuntur: sed quam multi habent aures clausas cordis, quae tamen verbo Dei penetrante patescunt, ut credant qui non credebant, et bene vivant qui male vivebant, et obediant qui non obediebant? et dicimus, Ille credidit; ac miramur, cum audimus de his quos aliquando duros noveramus. Cur ergo nunc miraris credentem, innocentem, Deo servientem; nisi quia conspicis videntem, quem noveras caecum; conspicis viventem, quem noveras mortuum; conspicis audientem, quem noveras surdum? Nam videte aliter mortuos, de quibus mortuis dicebat Dominus cuidam ideo tardanti, ne Dominum sequeretur, quia sepelire patrem volebat: Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos 6. Certe mortui sepultores non sunt corpore mortui: quia si hoc essent, mortua corpora sepelire non possent. Tamen mortuos eos vocat: ubi, nisi intus in anima? Sicut enim etiam visibiliter plerumque in domo integra et salva dominus eiusdem domus mortuus iacet; sic in corpore integro multi habent intus animam mortuam: et hos sic excitat Apostolus: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 7. Ipse illuminat excaecatum, qui excitat mortuum. Eius enim voce per Apostolum clamatur ad mortuum: Surge, qui dormis. Caecus luce illuminabitur, cum surrexerit. Surdos autem quam multos ante oculos suos Dominus intuebatur, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat 8. Quis enim ante illum sine corporis auribus stabat? Quas ergo alias aures nisi interioris hominis requirebat?

Mentis oculus, quo Deus videatur, mundatur per fidem.

4. 4. Item quales oculos quaerebat, cum loqueretur utique videntibus, sed videntibus per oculos carnis? Nam cum ei diceret Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis 9: bene quidem hoc intellegebat, ut demonstratus Pater posset sufficere; sed cui non sufficiebat aequalis Patri, quomodo sufficeret Pater? Quare autem non sufficiebat? Quia non videbatur. Quare non videbatur? Quia nondum erat sanus oculus, unde posset videri. Hoc enim quod in carne Domini videbatur his oculis, non soli discipuli viderunt qui honoraverunt, sed et Iudaei qui crucifixerunt. Qui ergo aliter se videri volebat, alios oculos requirebat. Et ideo sic respondit dicenti: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis: Tanto tempore vobiscum sum, et non me cognovistis? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem 10. Et ut interim fidei oculos sanaret, prius admonetur secundum fidem, ut possit ad speciem pervenire. Et ne sic putaret Philippus cogitandum Deum, quomodo videbat in corpore Dominum Iesum Christum, statim subiecit: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est11 Iamdudum dixerat: Qui me vidit, vidit et Patrem 12. Sed nondum habebat Philippus sanum oculum, unde videret Patrem: atque ideo nec unde videret ipsum Filium Patri coaequalem. Itaque aciem mentis adhuc sauciam, et tantam lucem aspicere non valentem, sanandam atque firmandam fidei medicamentis fomentisque suscepit, et ait: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Qui ergo nondum potest videre quod demonstraturus est Dominus, non quaerat prius videre quod credat: sed prius credat, ut possit oculus sanari quo videat. Sola enim forma servi exhibebatur servilibus oculis: quia ille qui non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, si ab eis quos sanari voluit iam videri posset aequalis Deo, non opus haberet semetipsum exinanire, et formam servi accipere 13. Sed quia non erat unde videretur Deus, et erat unde videretur homo; qui Deus erat, factus est homo, ut id quod videbatur, sanaret illud unde non videbatur. Ipse enim alio loco ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 14. Poterat utique Philippus respondere, et dicere, Domine, ecce te video: talisne est Pater, quale est hoc quod video; quoniam dixisti: Qui me vidit, vidit et Patrem? Antequam hoc responderet Philippus, vel fortasse antequam cogitaret, cum dixisset Dominus: Qui me vidit, vidit et Patrem; continuo subiunxit: Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Illo enim oculo nondum videre poterat, nec Patrem, nec aequalem Patri Filium: sed ut sanaretur oculus ad videndum, inungendus erat ad credendum. Ideo antequam videas quod videre non potes, crede quod nondum vides. Ambula per fidem, ut pervenias ad speciem. Species non laetificabit in patria, quem fides non consolatur in via. Sic enim dicit Apostolus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 15. Statimque subnectit quare adhuc peregrinamur, quamvis iam crediderimus: Per fidem, inquit, ambulamus, non per speciem 16.

Opera nostra nunc tota est sanare oculum cordis.

5. 5. Tota igitur opera nostra, fratres, in hac vita est, sanare oculum cordis, unde videatur Deus. Ad hoc sacrosancta mysteria celebrantur; ad hoc sermo Dei praedicatur; ad hoc exhortationes Ecclesiae morales, id est, pertinentes ad corrigendos mores, ad emendandas carnales concupiscentias, ad renuntiandum non voce tantum, sed mutata vita huic saeculo; ad hoc agunt quidquid agunt divinae sanctaeque Litterae, ut purgetur illud interius ab ea re quae nos impedit ab aspectu Dei. Sicut enim oculus factus ad hanc lucem temporalem videndam, et quamvis coelestem, tamen corpoream atque conspicuam, non solum hominibus, sed etiam vilissimis animantibus (ad hoc enim factus est, ut hanc lucem videat); tamen si aliquid iniectum fuerit, vel irruerit, unde turbetur, secluditur ab hac luce; et quamvis eum sua praesentia circumfundant, ille tamen se avertit, atque absens est: non solum autem absens fit perturbatione sua a luce praesenti; sed etiam poenalis illi est lux, ad quam videndam factus est: sic et oculus cordis perturbatus atque sauciatus avertit se a luce iustitiae, nec audet eam contemplari, nec valet.

Studium de mundando cordis oculo.

6. 6. Quid turbat oculum cordis? Cupiditas, avaritia, iniquitas, concupiscentia saecularis turbat, claudit, excaecat oculum cordis. Et tamen quomodo quaeritur medicus, cum oculus carnis turbatus est, quomodo non differtur ut aperiatur atque purgetur, ut sanetur unde lux ista videatur? Curritur, nemo requiescit, nemo differt, si vel stipula in oculum cadat. Solem certe, quem sanis oculis videre volumus, Deus fecit. Multo est utique lucidior ille qui fecit: nec huius generis lux est, quae pertineat ad oculum mentis. Lux illa est aeterna sapientia. Fecit autem te Deus, o homo, ad imaginem suam. Daretne tibi unde videres solem quem fecit, et non tibi daret unde videres eum qui te fecit, cum te ad imaginem suam fecerit? Dedit et hoc: utrumque dedit tibi. Sed multum hos oculos exteriores diligis, multum illum interiorem neglegis: detritum portas atque sauciatum. Poena tibi est, si se voluerit ostendere fabricator tuus: poena est oculo tuo, antequam curetur atque sanetur. Nam et in paradiso peccavit Adam, et abscondit se a facie Dei. Cum haberet ergo cor sanum purae conscientiae, gaudebat ad praesentiam Dei: postquam peccato oculus ille sauciatus est, coepit lucem formidare divinam, refugit in tenebras atque in densa lignorum, veritatem fugiens, umbras appetens.

Aegroti ad poculum sumendum exemplo Christi invitamur.

7-8. 7. Ergo, fratres mei, quoniam et nos inde nati sumus, et sicut dicit Apostolus: In Adam omnes moriuntur 17: omnes enim nos duo homines aliquando fuimus si noluimus obtemperare medico, ut non aegrotaremus; obtemperemus, ut ab aegritudine liberemur. Dedit nobis praecepta medicus, sanis: dedit praecepta medicus, ne medico indigeremus. Non opus est, inquit, sanis medicus, sed aegrotantibus 18. Sani praecepta contempsimus, et experimento sensimus in quantam perniciem nostram praeceptum illud contempserimus. Aegrotare iam coepimus, laboramus, in lecto infirmitatis sumus: sed non desperemus. Quia enim ad medicum venire non poteramus, ipse ad nos venire dignatus est. Non contempsit saucium contemptus a sano. Non destitit dare alia praecepta languenti, qui prima custodire noluit, ne langueret: tamquam diceret: Certe experimento sensisti verum me dixisse, quando dixi: Noli tangere hoc. Sanare ergo tandem, et revivisce. Ecce porto infirmitatem tuam: bibe amarum calicem. Tu enim tibi fecisti praecepta illa mea, quae sano data sunt tam dulcia, tam laboriosa. Contempta sunt, coepisti laborare: sanari non potes, nisi amarum calicem biberis, calicem tentationum, quibus abundat haec vita, calicem tribulationum, angustiarum, passionum. Bibe, inquit, bibe, ut vivas. Et ne responderet ei languidus, Non possum, non fero, non bibo: prior bibit medicus sanus, ut bibere non dubitaret aegrotus. Quid enim amarum est in tali poculo, quod ille non biberit? Si contumelia: prior audivit cum daemones expelleret: Daemonium habet 19, et quod in Beelzebub eicit daemonia 20. Unde ut ipse consolaretur aegros, ait: Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius21 Si dolores amari sunt: ligatus et flagellatus et crucifixus est. Si mors amara est: etiam mortuus est. Si genus mortis exhorrescit infirmitas: nihil illo tempore fuit ignominiosius quam mors crucis. Non enim frustra commendans eius obedientiam Apostolus addidit, dicens: Factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 22.

Cur hic crucem honoraverit Christus.

9. 8. Sed quia ipse honoraturus erat fideles suos in fine huius saeculi, prius honoravit crucem in hoc saeculo; ut terrarum principes credentes in eum prohiberent aliquem nocentium crucifigi: et quod cum magna insultatione persecutores Iudaei Domino procurarunt, magna fiducia servi eius, etiam reges in fronte nunc portant. Non tantum apparet modo qualem mortem pro nobis Dominus subire dignatus est: sicut ait Apostolus: Factus pro nobis maledictum 23. Et cum ei pendenti Iudaeorum caecitas insultaret, posset utique descendere de cruce, qui si nollet, non esset in cruce: sed amplius erat de sepulcro resurgere, quam de cruce descendere. Haec ergo Dominus faciens divina, patiens humana, admonet nos corporalibus miraculis et patientia corporali, ut credamus, et sanemur ad conspicienda illa invisibilia quae carnis oculus nescit. Hoc ergo agens curavit caecos istos, de quibus nunc Evangelium recitatum est. Et in curando videte quid admonuerit aegrotum interiorem.

Duorum caecorum curatio quid significat.

10. 9. Attendite ipsius facti exitum et ordinem rerum. Sedentes illi in via duo caeci, transeunte Domino exclamabant, ut eorum misereretur. A turba vero, quae cum Domino erat, compescebantur ne clamarent. Neque hoc sine mysterio derelictum putetis. Illi autem compescentem se turbam perseverantissimo clamore vincebant, ut perveniret vox eorum ad aures Domini: quasi non iam ille cogitata praevenerit. Clamaverunt ergo duo caeci, ut audirentur a Domino, et a turbis comprimi nequiverunt. Transibat Dominus, et illi clamabant. Stetit Dominus, et sanati sunt. Nam stetit Dominus: Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis vobis faciam? At illi dixerunt: Ut aperiantur oculi nostri 24. Pro fide ipsorum fecit Dominus, instauravit oculos eorum. Si intelleximus iam interiorem aegrotum, interiorem surdum, interiorem mortuum; ibi quaeramus et interiorem caecum. Clausi sunt oculi cordis: transit Iesus, ut clamemus. Quid est, transit Iesus? Agit temporalia Iesus. Quid est, transit Iesus? Agit transitoria Iesus. Attendite et videte quanta eius gesta transierint. Natus est de virgine Maria: numquid semper nascitur? Infans lactatus est: numquid semper sugit? Per aetates cucurrit usque ad iuventutem: numquid semper corporaliter crescit? Infantiae pueritia, pueritiae adolescentia, adolescentiae iuventus transeunti cedentique successit. Ipsa etiam quae fecit miracula, transierunt: leguntur et creduntur. Quia enim talia scripta sunt ut legi possint, transibant cum fierent. Postremo ne in multis moremur, crucifixus est: numquid semper pendet in cruce? Sepultus est, resurrexit, ascendit in coelum: iam non moritur, et mors illi ultra non dominabitur 25: et divinitas eius semper manet, et immortalitas iam corporis eius nunquam deficiet. Sed tamen illa omnia quae temporaliter ab eo gesta sunt, transierunt; et legenda scripta sunt, et credenda praedicantur. In illis ergo omnibus transiit Iesus.

Caeci duo, duo populi.

11. 10. Quid duo caeci iuxta viam sunt, nisi duo populi, ad quos sanandos venit Iesus? Ostendamus hos duos populos in Scripturis sanctis. Est in Evangelio scriptum: Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili; et illas oportet me adducere, ut sit unus grex et unus pastor 26. Qui sunt ergo duo populi? Unus Iudaeorum, et alius Gentium. Non sum missus, ait, nisi ad oves quae perierunt domus Israel 27. Quibus hoc dixit? Discipulis: quando illa Chananaea clamabat, quae se esse canem confessa est, ut micas de mensa dominorum mereretur. Et quia meruit, iam duo demonstrati sunt ad quos venerat: Iudaicus scilicet populus, de quo ait: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel: et Gentium populus, cuius typum praetendebat haec mulier, quam primo respuerat, dicens: Non est bonum panem filiorum mittere canibus 28: et cui dicenti: Ita, Domine, nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum; responderat; O mulier, magna est fides tua, fiat tibi sicut vis 29. Inde enim erat et ille Centurio, de quo dicit idem Dominus: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel 30. Quia ille dixerat: Non sum dignus ut intres sub tectum meum; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus 31. Ita ergo Dominus ante passionem et clarificationem suam duos iam populos designabat: unum, ad quem venerat propter promissa Patrum; et alterum, quem propter misericordiam non repellebat: ut impleretur quod promissum erat Abrahae: In semine tuo benedicentur omnes gentes 32. Propterea et Apostolus iam post resurrectionem Domini et ascensionem, ubi contemptus est a Iudaeis, perrexit ad Gentes. Nec tamen Ecclesiis quae de Iudaeis crediderant, tacuit: Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo. Tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat: et in me, inquit, magnificabant Deum 33. Sic et angularis lapis dicitur Christus, qui fecit utraque unum 34. Angulus enim duos parietes copulat de diverso venientes. Quid tam diversum, quam circumcisio et praeputium, habens unum parietem de Iudaea, alterum parietem de Gentibus? Sed angulari lapide copulantur: Lapidem enim quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 35. Angulus in aedificio non est, nisi cum duo parietes ex diverso venientes in unum conveniunt, et quadam unitate iunguntur. Isti ergo duo parietes secundum typum, duo caeci erant clamantes ad Dominum.

Transiens Iesus interpellatur et sanat.

12. 11. Attendite nunc, dilectissimi. Dominus transibat, caeci clamabant. Quid est, transibat? Transitoria opera faciebat, sicut iam diximus. Secundum haec transitoria opera fides nostra aedificatur. Credimus enim in Filium Dei, non tantum quia Verbum Dei est, per quem facta sunt omnia: si enim semper in forma Dei manens aequalis Deo, non semetipsum exinaniret formam servi accipiens 36; nec sentirent caeci, ut possent clamare. Sed cum operaretur transitoria, id est, humiliaret se, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, clamaverunt duo caeci: Miserere nostri, fili David 37. Quia et hoc ipsum quod Dominus et creator David, etiam filius David esse voluit, in tempore hoc egit, transiens hoc fecit.

Clamare ad Christum, quid.

13. 12. Quid est autem, clamare ad Christum, fratres, nisi gratiae Christi congruere bonis operibus? Hoc dico, fratres, ne forte simus strepentes vocibus, et muti moribus. Quis est qui clamat ad Christum, ut pellatur interior caecitas transeunte Christo, id est, dispensante nobis temporalia sacramenta, quibus admoneamur ad aeterna capienda? Quis est qui clamat ad Christum? Qui contemnit mundum, clamat ad Christum. Qui spernit saeculi voluptates, clamat ad Christum. Qui dicit non lingua, sed vita: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 38; clamat ad Christum. Quid dispergit, et dat pauperibus, ut iustitia eius maneat in saeculum saeculi 39; clamat ad Christum. Qui enim audit, et non surdus audit: Res vestras vendite, et date pauperibus; facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelo 40: tamquam vestigiorum sonitum Christi transeuntis audiens clamet ad haec caecus, id est, faciat ista. Vox eius in factis sit. Incipiat mundum contemnere, inopi sua distribuere, pro nihilo habere quae homines amant; contemnat iniurias, non appetat vindicari, paret maxillam percutienti, oret pro inimicis; si quis ei abstulerit sua, non repetat; si quid alicui abstulerit, reddat quadruplum.

Turba prohibens clamare.

14. 13. Cum ista facere coeperit, omnes sui cognati, affines, amici commoventur. Qui diligunt saeculum, contradicunt. Quid insanis? Nimius es: numquid alii non sunt christiani? Ista stultitia est, ista dementia est. Et caetera talia turba clamat, ne caeci clament. Turba clamantes corripiebat: sed eorum clamores non vincebat. Intellegant quid faciant, qui volunt sanari. Et nunc Iesus transit: qui iuxta viam sunt, clament. Hi sunt enim qui labiis honorant, cor autem eorum longe est a Deo 41. Ipsi sunt iuxta viam, quibus praecipit Dominus obtritis corde. Nam cum recitantur ea quae fecit Dominus transeuntia, semper nobis exhibetur transiens Iesus. Quia usque in finem saeculi non desunt caeci sedentes ad viam. Opus ergo est ut clament illi iuxta viam sedentes. Turba quae cum Domino erat, compescebat clamorem quaerentium sanitatem. Fratres, videtis quid dicam? Nescio enim quomodo dicam: sed plus nescio quomodo taceam. Hoc dico, et aperte dico. Timeo enim Iesum transeuntem et manentem: et ideo tacere non possum. Bonos Christianos, vere studiosos, volentes facere praecepta Dei, quae in Evangelio scripta sunt, Christiani mali et tepidi prohibent. Turba ipsa quae cum Domino est, prohibet clamantes; id est, prohibet bene operantes, ne perseverando sanentur. Clament illi, non deficiant, neque ducantur quasi auctoritate turbarum; nec eos qui priores christiani facti sunt, male viventes, et bonis operibus invidentes imitentur. Non dicant: Quomodo isti vivunt tam multi, sic vivamus. Quare non potius quomodo dicit Evangelium? Quare vis vivere secundum increpationem turbae prohibentis, et non secundum vestigia Domini transeuntis? Insultabunt, vituperabunt, revocabunt: tu clama quo usque pervenias ad aures Iesu. Nam qui perseveraverint in faciendo talia qualia praecepit Christus, et non attenderint turbas prohibentes, neque magnipenderint quod Christum videntur sequi, id est, quod christiani appellantur; sed plus amaverint lucem quam Christus est redditurus, quam timuerint strepitum prohibentium: nullo modo separabuntur, et stabit Iesus, et sanabit eos.

Quomodo oculi sanantur.

15. 14. Quomodo enim sanantur oculi nostri? Quomodo per fidem sentimus Christum transeuntem temporali dispensatione; sic intellegamus Christum stantem incommutabili aeternitate. Ibi enim sanatur oculus, quando intellegitur Christi divinitas. Percipiat hoc Caritas vestra: attendite quod dicam grande sacramentum. Omnia temporaliter gesta a Domino nostro Iesu Christo, fidem nobis inserunt. Credimus in Filium Dei, non solum in Verbum per quod facta sunt omnia; sed in ipsum Verbum factum carnem, ut habitaret in nobis, natum de virgine Maria, et caetera quae fides habet, quae nobis exhibita sunt, ut Christus transiret, et ut caeci vestigia transeuntis audientes, clamarent operibus, vita professionem fidei commemorantes. Iam ut clamantes sanentur, stat Iesus. Etenim iam stantem videt Iesum, qui dicit: Et si noveramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non novimus 42. Christi enim divinitatem videbat, quantum in hac vita potest. Est divinitas Christi, est humanitas Christi. Divinitas stat, humanitas transit. Quid est, Divinitas stat? Non mutatur, non convellitur, non recedit. Non enim sic ad nos venit, ut a Patre discederet: nec ita ascendit, ut loco moveretur. Assumpta carne, locum mutavit: Deus autem assumens carnem, quia in loco non est, nec mutat locum. Tangamur stante Christo, sanentur oculi nostri. Sed quorum oculi? Clamantium scilicet, cum transit: id est, bene operantium per eam fidem, quae dispensata est temporaliter ad erudiendos nos parvulos.

Lux interior cum visibili comparatur.

15. 15. Sanatis autem oculis, quid pretiosius habere poterimus, fratres? Lumen hoc qui vident quod factum est, quod fulget de coelo, vel quod exhibetur de lucerna, gaudent. Et quomodo miseri videntur, qui hoc videre non possunt? Ego autem quare loquor, quare ista dico, nisi ut horter omnes vos ad clamandum, cum transit Iesus? Lucem commendo Sanctitati vestrae amandam, quam forte non videtis. Credite, dum nondum videtis; et clamate, ut videatis. Quanta putatur infelicitas hominum, qui lucem istam corporalem non vident? Excaecatus est aliquis: continuo dicitur, Iratum Deum habuit, aliquid mali commisit. Hoc uxor Tobiae dicebat viro. Clamabat ille propter haedum, ne de furto esset; nolebat sonum furti audire in domo sua: illa defendens factum suum, opprobrio percutiebat maritum: et cum ille diceret, Reddite, si de furto est; illa respondebat insultans: Ubi sunt iustitiae tuae43 Quam caeca erat, quae furtum defendebat: et quam lucem videbat, qui furtum reddi imperabat! Illa erat foris in luce solis: ille erat intus in luce iustitiae. Quis eorum erat in luce meliore?

Eleemosynae in tenebras non ire sinunt.

16. 16. Ad hanc lucem, fratres, amandam hortamur Dilectionem vestram; ut clametis operibus, cum Dominus transit: sonet vox fidei; ut stans Iesus, id est, incommutabilis manens Dei Sapientia, et maiestas Verbi Dei, per quod facta sunt omnia 44, aperiat oculos vestros. Idem Tobias monens filium suum, ad hoc monebat ut clamaret: id est, ad bona opera monebat. Dicebat illi ut daret pauperibus, praecipiebat ut eleemosynas faceret indigentibus, et docebat dicens: Fili, eleemosynae non sinunt ire in tenebras 45. Consilium percipiendae atque obtinendae lucis caecus dabat. Eleemosynae, inquit, non sinunt ire in tenebras. Si ei filius responderet miratus, Quid ergo, pater, tu eleemosynas non fecisti, ut modo caecus loquaris? tu nunc nonne in tenebris es, qui mihi dicis: Eleemosynae non sinunt ire in tenebras? Noverat ille de qua luce doceret filium, noverat in interiore homine quod videbat. Filius patri porrigebat manum, ut ambularet per terram; et pater filio, ut habitaret in coelo.

Clamandum inter turbas clamare prohibentes.

16. 17. Breviter, ut concludam, fratres, sermonem istum, ex eo quod nos plurimum tangit atque angit, videte esse turbas quae corripiant caecos clamantes. Omnes qui in hac turba sanari vultis, non vos deterreant: quia multi sunt nomine christiani, et operibus impii; non vos deterreant a bonis operibus. Clamate inter turbas compescentes, revocantes, insultantes, male viventes. Non enim solis vocibus comprimunt bonos Christianos mali, sed et malis operibus. Non vult bonus Christianus ire spectare. Hoc ipsum quod frenat concupiscentiam suam, ne pergat ad theatrum; clamat post Christum, clamat ut sanetur. Alii concurrunt, sed forte Pagani, forte Iudaei. Imo vero tam pauci essent in theatris, ut erubescendo discederent, si Christiani ad theatra non accederent. Currunt ergo et illi, portantes sanctum nomen ad poenam suam. Clama ergo non eundo, premens in corde tuo temporalem concupiscentiam; et tene te in clamore forti et perseveranti ad aures Salvatoris, ut stet Iesus, et curet te. Inter ipsas turbas clama, ne desperes de auribus Domini. Non enim et illi caeci ex illa parte clamaverunt, ubi turba non erat, ut ex ea parte audirentur, ubi non esset impedimentum prohibentium. Inter ipsas turbas clamaverunt: et tamen Dominus audivit. Sic et vos etiam inter peccatores et luxuriantes, inter amatores saecularium vanitatum, ibi clamate, ut sanet vos Dominus. Nolite per aliam partem clamare ad Dominum, nolite ad haereticos ire, et ibi clamare ad Dominum. Attendite, fratres, quia in illa turba quae clamare prohibebat, ibi sanati sunt qui clamabant.

Perseverantia vincuntur contradictores.

17. 18. Nam et hoc attendat Sanctitas vestra, quid sit perseverare in clamando. Dicam quod multi mecum experti sunt in nomine Christi: non enim cessat Ecclesia tales parere. Cum quisque Christianus coeperit bene vivere, fervere bonis operibus, mundumque contemnere; in ipsa novitate operum suorum patitur reprehensores et contradictores frigidos Christianos. Si autem perseveraverit, et eos superaverit perdurando, et non defecerit a bonis operibus; iidem ipsi iam obsequentur, qui ante prohibebant. Tamdiu enim corripiunt et perturbant et vetant, quamdiu sibi cedi posse praesumunt. Si autem victi fuerint perseverantia proficientium, convertunt se, et dicere incipiunt: Magnus homo, sanctus homo: felix cui Deus concessit. Honorant, gratulantur, benedicunt, laudant: quomodo illa turba quae cum Domino erat. Ipsa prohibebat ne caeci clamarent: sed postquam illi ita clamaverunt, ut mererentur audiri et impetrare misericordiam Domini, ipsa turba rursum dicit: Vocat vos Iesus 46. Iam et hortatores fiunt, qui paulo ante corripiebant ut tacerent. Solus autem ille non vocatur a Domino, qui non laborat in hoc saeculo. Sed quis in hac vita non laborat in peccatis et in iniquitatibus suis? Si autem omnes laborant, omnibus dictum est: Venite ad me, omnes qui laboratis 47. Si autem omnibus dictum est, quare culpam tuam tribuis invitatori tuo? Veni. Non tibi fit angusta domus eius: pariter ab omnibus, totum a singulis possidetur regnum Dei; crescente possessorum numero non minuitur, quia non dividitur. Unicuique integrum est, quod concorditer habetur a multis.

Boni et mali in Ecclesia permixti.

18. 19. Hoc tamen in mysterio lectionis huius cognovimus, fratres, quod aliis Librorum sanctorum locis apertissime sonat, esse intus in Ecclesia et bonos et malos, quod saepe dicimus frumentum et paleam. Nemo ante tempus deserat aream, toleret paleam in tritura, toleret in area. Quod enim toleret, in horreo non habebit. Veniet ventilator, qui dividet malos a bonis. Erit etiam corporalis separatio, quam modo spiritalis praecedit. A malis corde semper disiungimini; ad tempus caute corpore copulamini. Nec tamen neglegentes sitis in corrigendis vestris, ad curam scilicet vestram quoquo modo pertinentibus, monendo, docendo, hortando, terrendo. Quibuscumque modis potestis, agite. Nec, cum invenitis in Scripturis et in exemplis sanctorum, sive qui ante, sive qui post Domini adventum in hac vita fuerunt, quod mali bonos in unitate non maculant, efficiamini pigri ad corrigendos malos. Duobus modis non te maculat malus: si non consentias, et si redarguas: hoc est, non communicare, non consentire. Communicatur quippe, quando facto eius consortium voluntatis vel approbationis adiungitur. Hoc ergo nos admonens Apostolus ait: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum 48. Et quia parum erat, non consentire, si sequeretur neglegentia disciplinae: Magis autem, inquit, et redarguite 49. Videte quemadmodum utrumque complexus est: Nolite communicare; magis autem et redarguite. Quid est: Nolite communicare? Nolite consentire, nolite laudare, nolite approbare. Quid est: Magis autem et redarguite? Reprehendite, corripite, coercete.

Correctio non superbo animo facienda.

18. 20. Deinde in ipsa correctione vel coercitione alienorum peccatorum cavendum est, ne se extollat qui alterum corripit; et apostolica illa cogitanda sententia est: Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat 50. Foris terribiliter personet increpatio; intus lenitatis teneatur dilectio. Si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, sicut dicit idem apostolus; vos qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu mansuetudinis, intendens te ipsum, ne et tu tenteris. Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi 51. Item alio loco: Servum, inquit: Domini non oportet litigare; sed mitem esse ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes: ne forte det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem 52. Neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis; neque neglegentes, ut non arguatis; neque superbientes, ut insultanter arguatis.

Unitas nunquam deserenda.

18. 21. Qui autem deseruit unitatem, violat caritatem: et quisquis violat caritatem, quodlibet magnum habeat, ipse nihil est. Si linguis hominum loquatur et Angelorum, si sciat omnia sacramenta, si habeat omnem fidem, ut montes transferat, si distribuat omnia sua pauperibus, si corpus suum tradat, ut ardeat, caritatem autem non habeat; nihil est, nihil ei prodest 53. Universa inutiliter habet, qui unum illud, quo universis utatur, non habet.

19. 21. Amplectamur itaque caritatem, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 54. Non nos seducant qui carnaliter intellegunt et corporalem separationem facientes, ab Ecclesiae frumentis toto orbe diffusis spiritali sacrilegio separantur. Per totum enim mundum seminatum est bonum semen. Bonus ille seminator Filius hominis, non in Africa sola, sed ubique sparsit semen bonum. Inimicus autem superseminavit zizania. Sed tamen quid ait paterfamilias? Sinite utraque crescere usque ad messem 55. Per quid crescere? Utique per agrum. Quis est ager? Numquidnam Africa? Non. Quis est ergo? Non interpretemur nos, Dominus dicat: neminem sinamus aliquid pro arbitrio suspicari. Dixerunt enim Magistro discipuli: Enarra nobis parabolam zizaniorum 56. Et enarravit Dominus: Semen bonum, dixit, filii sunt regni; zizania vero, filii mali. Quis ea seminavit? Inimicus autem, inquit, qui ea seminavit, diabolus est. Quis est ager? Ager est, inquit, hic mundus. Quae es messis? Messis est, ait, finis saeculi. Qui sunt messores? Messores, inquit, Angeli sunt 57. Numquid Africa est mundus? Numquid messis hoc tempus? Numquid messor Donatus? Per totum orbem terrarum exspectate messem, per totum orbem terrarum crescite in messem, per totum orbem terrarum zizania tolerate usque ad messem. Non vos seducant perversi, paleae nimis leves, quae evolant ante adventum ventilatoris ex area: non vos seducant. Tenete eos ad istam vel solam similitudinem zizaniorum, neque illos sinatis loqui amplius. Ille codices tradidit. Non. Sed ille codices tradidit. Quilibet tradiderit, numquid infidelitas traditorum fidem Dei evacuavit? Quae est fides Dei? Quam promisit Abrahae, dicens: In semine tuo benedicentur omnes gentes 58. Quae est fides Dei? Sinite utraque crescere usque ad messem. Per quid crescere? Per agrum. Quid est, Per agrum? Per mundum.

Donatistarum commentum de frumentorum diminutione.

19. 22. Hic illi dicunt: Creverat quidem utrumque per mundum, sed iam frumenta diminuta sunt, et in istam nostram regionem paucitatemque revocata. Non te permittit Dominus interpretari quod vis. Ipse qui exponit hanc parabolam, claudit os tuum, os sacrilegum, os impium, os profanum, os tibi contrarium, qui contradicis testatori, etiam te ad haereditatem vocanti? Quomodo claudit os tuum? Dicendo: Sinite utraque crescere usque ad messem 59. Si iam fuit messis, credamus esse frumenta diminuta. Quamquam ne tunc quidem minuentur, sed in horreum recondentur. Sic enim ait: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos, ad comburendum ea; frumentum autem recondite in horreum meum 60. Si ergo usque ad messem crescunt, post messem reconduntur; improbe, impie, quando minuuntur? Concedo in comparatione zizaniorum simul atque palearum frumenta esse pauciora: tamen utraque crescunt usque ad messem. Cum enim abundat iniquitas, refrigescit caritas multorum 61: crescunt zizania, crescit palea. Sed quia toto agro deesse non potest frumentum, quod perseverando usque ad finem salvum fiat, crescunt utraque usque ad messem 62. Et si propter abundantiam malorum dictum est: Putas, veniens Filius hominis inveniet fidem in terra63 hocque nomine significantur quicumque legis praevaricatione imitantur eum cui dictum est: Terra es, et in terram ibis 64: tamen et propter abundantiam bonorum, et propter eum cui dictum est: Sic erit semen tuum sicut stellae coeli, et sicut arena maris 65, etiam illud non tacitum est: Quia multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac in regno Dei 66. Utraque ergo crescunt usque ad messem; et suas sententias in Scripturis habent zizania vel paleae, suas autem frumenta. Quas qui non intellegunt, confundunt, et confunduntur; atque ita perstrepunt caeca cupiditate, ut nolint obmutescere vel patefacta veritate.

Locus de corporali separatione male intellectus a Donatistis.

20. 23. Ecce, inquiunt, dicit propheta: Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis 67: quomodo ergo malos pro pace tolerabimus, a quibus exire et recedere iubemur, ne tangamus immundum? Nos istam recessionem spiritaliter intellegimus, illi corporaliter. Nam et ego clamo cum propheta, et qualiacumque simus vasa, utitur nobis Deus in dispensationem vestram: clamamus et nos, et dicimus vobis: Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis; sed contactu cordis, non corporis. Quid est enim tangere immundum, nisi consentire peccatis? Quid est autem exire inde, nisi facere quod pertinet ad correptionem malorum, quantum pro uniuscuiusque gradu atque persona salva pace fieri potest? Displicuit tibi quod quisque peccavit; non tetigisti immundum. Redarguisti, corripuisti, monuisti, adhibuisti etiam, si res exegit, congruam, et quae unitatem non violet, disciplinam; existi inde. Attendite in facta sanctorum, ne forte nostra videatur interpretatio. Quomodo haec verba intellexerunt sancti, sic utique intellegenda sunt. Exite inde, inquit propheta. Prius usitata ipsius verbi consuetudine assero istam sententiam, et postea ostendo non meam. Plerumque accusantur homines; et cum accusati fuerint, defendunt se: cum autem se ille qui accusatur homo, rationabiliter iusteque defenderit, qui audiunt, dicunt: Exiit inde. Quo inde exiit? Manens loco, exiit inde. Quomodo inde exiit? Ratione reddita, et defensione iustissima. Hoc est quod faciebant sancti, quando excutiebant pulverem de pedibus suis, adversus eos qui sibi pacem nuntiatam non accipiebant 68. Exiit inde ille speculator, cui dictum est: Speculatorem posui te domui Israel 69. Illi enim dicitur: Si dixeris iniquo, et non se averterit ab iniquitate et a via sua; iniquus ille in sua iniquitate morietur, et tu animam tuam liberabis 70. Hoc si facit, exit inde, non separatione corporis, sed defensione operis sui. Fecit enim iste quod faciendum fuit: etiamsi ille non obtemperavit, cui obtemperandum fuit. Hoc est: Exite inde.

Prophetae populi vitia reprehendebant, nec ab illo recedebant.

21. 24. Clamavit ista Moyses, clamavit Isaias, clamavit Ieremias, clamavit Ezechiel. Videamus si hoc ipsi fecerunt, si dimiserunt populum Dei, et se ad gentes alias transtulerunt. Quam multa et quam vehementer Ieremias increpavit in peccatores et sceleratos populi sui! Inter eos tamen erat, unum cum illis templum intrabat, eadem sacramenta celebrabat: in ea hominum sceleratorum congregatione vivebat, sed clamando exibat inde. Hoc est exire inde, hoc est immundum non tangere, et voluntate non consentire, et ore non parcere. Quid dicam de Ieremia, de Isaia, de Daniele, de Ezechiel, de caeteris Prophetis, qui non recesserunt a populo malo, ne desererent bonos illi populo commixtos, ubi et ipsi tales esse potuerunt? Moyses ipse, fratres, cum acciperet legem in monte, populus deorsum idolum fecit. Populus Dei, populus ductus cedentibus fluctibus Rubri maris, qui sequentes inimicos obruerant, post tanta signa et miracula in Aegyptiorum plagis ad mortem, et in sua protectione ad salutem, tamen idolum poposcit, idolum extorsit, idolum fecit, idolum adoravit, idolo sacrificavit. Indicat Deus famulo suo populi factum, et dicit eos se perditurum a facie sua. Intercedit Moyses ad ipsum populum rediturus: et habuit occasionem recedendi et exeundi ab eis, sicut isti intellegunt, ne immundum tangeret, ne cum talibus viveret; non fecit tamen. Et ne forte hoc necessitate potius quam caritate fecisse videretur, obtulit illi Deus alium populum: Faciam te, inquit, in gentem magnam 71; ut illos deleret. At ille non accepit, cohaeret peccatoribus, petit pro peccatoribus. Et quomodo petit? Magna probatio dilectionis, fratres. Quomodo petit? Videte illam, de qua saepe locuti sumus, maternam quodam modo caritatem. Cum Deus minaretur sacrilego populo, pia Moysi viscera tremuerunt, opposuit se pro illis iracundiae Dei. Domine, inquit, si dimittis eis peccatum, dimitte: sin autem, dele me de libro tuo quem scripsisti 72. Quam paternis maternisque visceribus, quam securus hoc dixerit attendens iustitiam et misericordiam Dei! ut quia iustus est, non perderet iustum, quia misericors est, ignosceret peccatoribus.

Corde, non corpore recedendum a malis.

22. 25. Certe iam manifestum est prudentiae vestrae, quomodo accipienda sint omnia talia testimonia Scripturarum: ut quando Scriptura sonat, recedere nos debere a malis, non aliud intellegere iubeamur, nisi ut corde recedamus; ne maius malum in separatione bonorum committamus, quam in malorum coniunctione fugiamus, sicut ipsi Donatistae fecerunt. Qui si vere boni malos arguerent, ac non potius ipsi mali bonos infamarent, qualeslibet pro pace tolerarent, qui Maximianistas receperunt tamquam integros, quos tamquam perditos antea damnaverunt. Certe manifeste dixit propheta: Recedite et exite inde, et immundum ne tetigeritis 73. Ego ut intellegam quod dixit, attendo quod fecit. Facto suo mihi exponit dictum suum. Dixit: Recedite. Quibus dixit? Utique iustis. A quibus ut recederent, dixit? Utique a peccatoribus et iniquis. Quaero, a talibus utrum ipse recesserit? Invenio quod non recesserit. Ergo aliter intellexit. Nam utique prior faceret quod praecepit. Recessit corde, obiurgavit atque arguit. Continendo se a consensu non tetigit immundum: obiurgando autem exiit liber in conspectu Dei; cui neque sua Deus peccata imputat, quia non fecit; neque aliena, quia non approbavit; neque neglegentiam, quia non tacuit; neque superbiam, quia in unitate permansit. Sic ergo, fratres mei, quotquot habetis inter vos, qui adhuc amore saeculi praegravantur, avaros, periuros, adulteros, spectatores nugarum, consultores mathematicorum, fanaticorum, augurum, auspicum, ebriosos, luxuriosos, quidquid inter vos malorum esse nostis; quantum potestis, improbate, ut corde recedatis; ut redarguite, et exeatis inde; et nolite consentire, ut immundum non tangatis.