SERMO 87

HABITUS DIE DOMINICA, DE EO QUOD SCRIPTUM EST
IN
EVANGELIO MT 20,1-16:
"
SIMILE EST REGNUM CAELORUM HOMINI PATRIFAMILIAS,
QUI MISIT OPERARIOS IN VINEAM SUAM".

Colimus nos Deum, et colit nos Deus.

1. 1. De sancto Evangelio praesenti tempori consonantem similitudinem audistis de his qui operantur in vinea. Est enim modo tempus vindemiae corporalis. Est autem et spiritalis vindemia, ubi Deus gaudet ad fructum vineae suae. Colimus enim Deum, et colis nos Deus. Sed non sic Deum colimus, ut nos eum meliorem colendo faciamus. Colimus enim eum adorando, non arando. Ille autem colit nos tamquam agricola agrum. Quod ergo nos ille colit, meliores nos reddit; quia et agricola agrum colendo facit meliorem: et ipsum fructum in nobis quaerit, ut eum colamus. Cultura ipsius est in nos, quod non cessat verbo suo exstirpare semina mala de cordibus notris, aperire cor nostrum tamquam aratro sermonis, plantare semina praeceptorum, exspectare fructum pietatis. Cum enim istam culturam in cor nostrum sic acceperimus, ut eum bene colamus, non existimus ingrati agricolae nostro, sed fructum reddimus quo gaudeat. Et fructus noster non illum ditiorem facit, sed nos beatiores.

Quomodo Deus nos colat.

1. 2. Ecce audite, quia sicut dixi, colit nos Deus. Nam quia nos colimus Deum, non opus est ut probetur vobis. Omnis enim homo hoc habet in ore, quia homines colunt Deum. Quia vero Deus colit homines, quasi expavescit auditor quando audit: quia non est in usu hominum ut dicatur quia Deus colit homines; sed quia Deum colunt homines. Debemus ergo probare vobis quia et Deus colit homines; ne forte putemur verbum indisciplinatum dixisse, et aliquis in corde suo disputet contra nos, et nesciens quid dixerimus reprehendat nos. Hoc ergo constitutum est demonstrare vobis; quia et Deus colit nos; sed iam dixi, sicut agrum, ut meliores nos faciat. Dominus dicit in Evangelio: Ego sum vitis, vos estis sarmenta 1, Pater meus est agricola 2. Quid facit agricola? Interrogo vos, qui agricolae estis; quid facit agricola? Puto quia agrum colit. Si ergo Pater Deus agricola est, habet agrum, et colit agrum suum, et exspectat inde fructum.

Vinea a Deo plantata.

2. 3. Denique plantavit vineam, sicut dicit ipse Dominus Iesus Christus, et locavit eam agricolis, qui redderent ei fructum temporibus propriis. Et misit ad eos servos suos, ut peterent mercedem vineae. Illi autem contumeliis eos affecerunt, aliquos et occiderunt, et fructum reddere contempserunt. Misit alios; talia perpessi sunt. Et dixit ille pater familias, cultor agri sui, et plantator et locator vineae suae: Mittam unicum filium meum; forte vel ipsum verebuntur. Et misit, inquit, etiam filium suum 3. Dixerunt illi apud se ipsos: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas 4. Et occiderunt eum; et proiecerunt extra vineam. Cum venerit Dominus vineae, quid faciet illis malis colonis? Responsum est: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum in tempore suo 5. Plantata est vinea, lege data in cordibus Iudaeorum. Missi sunt Prophetae, quaerentes fructum, bonam vitam eorum: Prophetae ab eis contumeliis affecti, et occisi sunt. Missus est et Christus unicus Filius patrisfamilias; et ipsum occiderunt haeredem, et ideo perdiderunt haereditatem. In contrarium eis vertit malum consilium. Ut possiderent, occiderunt: et quia occiderunt, perdiderunt.

Operarii ad vineae culturam conducti.

3. 4. Et modo audistis similitudinem ex Evangelio sancto, quia simile est regnum coelorum patrifamilias, qui exiit conducere operarios ad vineam suam 6. Exiit mane, et quos invenit conduxit; et placuit cum eis mercedem denarium. Exiit et hora tertia, invenit alios, et adduxit ad opus vineae. Et sexta hora hoc fecit, et nona hoc fecit. Exiit etiam et hora undecima prope ad finem diei, invenit quosdam vacuos et stantes; et ait illis: Quid hic statis? quare non operamini in vinea? Responderunt: Quia nemo nos conduxit. Venite, inquit, et vos, et quod iustum fuerit, dabo vobis. Mercedem denarium placuit. Isti qui una hora erant operaturi, quando sibi auderent sperare denarium? Sed tamen se aliquid accepturos gratulabantur. Adducti sunt et ipsi ad unam horam. Finito die, iussit omnibus reddi mercedem, a novissimis usque ad primos. Inde coepit reddere ab eis qui hora undecima venerant, iussit eis dare denarium. Illi qui prima hora venerant, videntes illos accepisse denarium, quem cum ipsis placuerat, speraverunt se plus aliquid accepturos: ventum est et ad ipsos, et acceperunt denarium. Murmuraverunt adversus patremfamilias, dicentes: Ecce nos qui sustinuimus ardorem diei et aestum, aequasti et pares fecisti illis qui unam horam operati sunt in vinea. Et ait paterfamilias, iustissimum responsum reddens uni eorum: Sodalis, non tibi feci iniuriam; hoc est, non te fraudavi; quod placui reddidi tibi. Fraudem tibi non feci, quia quod pactus sum reddidi. Huic non volo reddere, sed donare. Non licet mihi facere quod volo de meo? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Si alicui tollerem alienum, recte reprehenderer, quasi fraudator et iniustus; si alicui non redderem debitum, recte reprehenderer, quasi fraudator et negator alieni: cum vero debitum reddo, et cui volo etiam dono, nec cui debebam me potest reprehendere, et cui donavi debet amplius gaudere. Non erat quod responderetur: et aequati sunt omnes, et facti sunt novissimi primi et primi novissimi; aequando, non praeposterando. Quid est, Facti sunt novissimi primi et primi novissimi? Quia tantumdem acceperunt et primi et novissimi.

Merces novissimis prius reddita, quid sit.

4. 5. Quid est ergo, quod a novissimis coepit reddere? Nonne omnes, sicut legimus, simul accepturi sunt? Legimus enim in alio loco Evangelii, quia dicturus est eis quos ponet ad dexteram: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 7. Si ergo omnes simul accepturi sunt, quomodo hic intellegimus priores accepisse illos qui undecima operati sunt, et posteriores illos qui prima? Si potuero sic dicere, ut perveniat ad intellectum vestrum, Deo gratias. Illi enim debetis gratias agere, qui vobis per nos erogat: non enim de nostro erogamus. Si interroges de duobus, verbi gratia, quis prior acceperit, qui post unam horam accepit, an qui post duodecimam; omnis homo respondet quia prior accepit, qui post unam horam accepit, quam qui post duodecimam. Sic ergo quamvis una hora acceperint omnes, tamen quia alii acceperunt post unam horam, alii acceperunt post duodecimam horam, illi dicti sunt priores accepisse, qui post modicum temporis acceperunt. Primi iusti, sicut Abel, sicut Noe, quasi prima hora vocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt. Alii iusti post illos, Abraham, Isaac, Iacob, et quicumque erant saeculi ipsorum, quasi tertia hora vocati, felicitatem resurrectionis accepturi sunt nobiscum. Alii iusti, Moyses et Aaron, et quicumque cum illis tamquam hora sexta vocati, felicitatem resurrectionis nobiscum accepturi sunt. Post ipsos Prophetae sancti tamquam nona hora vocati, eamdem felicitatem nobiscum accepturi sunt. In fine saeculi omnes Christiani tamquam undecima hora vocati, felicitatem illius resurrectionis cum illis accepturi sunt. Omnes simul accepturi sunt: sed videte illos primos, post quantum tempus accipiunt. Si ergo illi primi post multum tempus, nos post modicum tempus; quamvis simul accipiamus, priores videmur accepisse, quia merces nostra non tardabit.

Denarius vita aeterna.

4. 6. Erimus ergo in illa mercede omnes aequales, tamquam primi novissimi, et novissimi primi: quia denarius ille vita aeterna est, et in vita aeterna omnes aequales erunt. Quamvis enim meritorum diversitate fulgebunt, alius magis, alius minus: quod tamen ad vitam aeternam pertinet, aequalis erit omnibus. Non enim alteri erit longius, alteri brevius, quod pariter sempiternum est: quod non habet finem, nec tibi habebit, nec mihi. Alio modo ibi erit castitas coniugalis, alio modo ibi erit integritas virginalis: alio modo ibi erit fructus boni operis, alio modo corona passionis. Illud alio modo: illud alio modo: tamen quantum pertinet ad vivere in aeternum, nec ille plus vivet illo, nec ille plus illo. Pariter enim sine fine vivunt, cum in suis quisque claritatibus vivat: et ille denarius vita aeterna est. Non murmuret ergo qui post multum tempus accepit, contra eum qui post modicum tempus accepit. Illi redditur, illi donatur; utrisque tamen una res donatur.

Quomodo aliter intelleguntur vocati variis diei horis.

5. 7. Est et in ista vita simile aliquid, et excepta illa solutione similitudinis huius, qua intelleguntur prima hora vocati Abel et ipsius saeculi iusti, tertia Abraham et ipsius saeculi iusti, sexta Moyses et Aaron et ipsius saeculi iusti, nona Prophetae et ipsius saeculi iusti, undecima tamquam in fine saeculi Christiani omnes; excepta solutione ista similitudinis huius, et in ista vita nostra potest adverti haec similitudo. Tamquam enim prima hora vocantur, qui recentes ab utero matris incipiunt esse christiani; quasi tertia, pueri; quasi sexta, iuvenes; quasi nona, vergentes in senium; quasi undecima, omnino decrepiti: unum tamen vitae aeternae denarium omnes accepturi.

In eos qui vocati ad vineam venire differunt.

6. 8. Sed attendite et intellegite, fratres mei, ne ideo quisque differat venire ad vineam, quia securus est quoniam quandocumque venerit, ipsum denarium accepturus est. Securus est quidem quod ipse denarius illi promittitur; sed differre non iubetur. Numquid enim et illi qui sunt ad vineam conducti, quando ad illos exibat paterfamilias, ut conduceret quos invenit hora tertia, et conduxit, verbi gratia, dixerunt illi, Exspecta, non illuc imus nisi hora sexta? aut quos invenit hora sexta, dixerunt, Non imus nisi hora nona? aut quos nona invenit, dixerunt, Non imus nisi undecima? Omnibus enim tantumdem daturus est: quare nos amplius fatigamur? Quid ille daturus sit, et quid facturus sit, penes ipsum consilium est: tu quando vocaris, veni. Merces enim cunctis aequalis promittitur: sed de ipsa hora operandi, magna quaestio est. Si enim illi, verbi gratia, qui vocati sunt hora sexta, in hac aetate corporis constituti, ubi iuveniles anni fervent, sicut ipsa hora sexta fervet; si dicerent illi iuvenes vocati: Exspecta, audivimus enim in Evangelio, quia omnes unam mercedem accepturi sumus; cum senes facti fuerimus, hora undecima veniemus; tantumdem accepturi, quare amplius laboraturi? Responderetur eis et diceretur: Laborare non vis, qui utrum vivas usque ad senectam, nescis? Sexta hora vocaris, veni. Paterfamilias tibi quidem etiam undecima venienti denarium promisit: sed utrum vivas usque ad septimam, nemo tibi promisit. Non dico, usque ad undecimam, sed usque ad septimam. Quare ergo differs vocantem te, certus de mercede, incertus de die? Vide ne forte quod tibi ille daturus est promittendo, tu tibi auferas differendo. Si hoc recte dicitur de infantibus, tamquam ad horam primam pertinentibus; si recte dicitur de pueris, tamquam ad horam tertiam pertinentibus; si recte dicitur de iuvenibus, tamquam in horae sextae flagrantia constitutis: quanto magis recte de decrepitis dicitur, Ecce iam hora undecima est, et adhuc stas, venire piger es?

Quomodo paterfamilias exerit vocare ad vineam suam.

7. 9. An forte non exiit ad te vocandum paterfamilias? Si non exiit, quid est quod loquimur? Nempe nos servi de familia ipsius sumus, conducere operarios missi sumus. Quid ergo stas? Finisti iam annorum numerum, festina ad denarium. Hoc est enim exire patremfamilias, innotescere: quoniam qui in domo est, in abdito est, non videtur ab eis qui foris sunt; cum autem exiit de domo, videtur ab eis qui foris sunt. Christus, quando non intellegitur et non agnoscitur, in secreto est: quando autem agnoscitur, exiit conducere. Ex occulto enim processit ad notitiam: notus est Christus, ubique praedicatur Christus; gloriam Christi omnia quaecumque sunt sub coelo clamant. Fuit irrisibilis quodam modo et reprehensibilis inter Iudaeos, visus est humilis, contemptus est. Occultabat enim maiestatem, promptam habebat infirmitatem. Contemptum est in illo quod promptum erat, nec cognitum quod occultum erat. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 8. Numquid adhuc contemnendus est sedens in coelo, si contemptus est cum penderet in ligno? Agitaverunt caput qui eum crucifixerunt, et ante crucem eius stantes, et tamquam ad fructum suae saevitiae pervenientes, insultantes dicebant: Si Filius Dei est, descendat de cruce 9. Alios salvos fecit, se ipsum salvum facere non potest? Descendat de cruce, et credimus in eum 10. Non descendebat, quia latebat. Multo enim facilius poterat de cruce descendere, qui potuit de sepulcro resurgere. Ad nostram informationem demonstrabat patientiam, differebat potentiam, et non est agnitus. Non enim tunc exierat conducere operarios, non exierat, non innotuerat. Tertio die resurrexit, demonstravit se discipulis, ascendit in coelum, et misit Spiritum sanctum quinquagesimo die post resurrectionem, decimo post ascensionem. Missus Spiritus sanctus implevit omnes qui fuerunt in uno conclavi, centum viginti homines. Impleti illi Spiritu sancto, coeperunt loqui linguis omnium gentium 11, expressa est vocatio, exiit ille conducere. Coepit enim veritatis potentia omnibus innotescere. Nam tunc etiam unus accepto Spiritu sancto, etiam unus loquebatur omnium gentium linguis. Modo autem in Ecclesia ipsa unitas tamquam unus loquitur omnium gentium linguis. Ad quam linguam religio christiana non pervenit? ad quos fines non pertendit? Iam non est qui se abscondat a calore eius 12; et adhuc fit mora ab eo qui stat in undecima!

Desperatio et perversa spes occidunt animam.

8. 10. Manifestum est ergo, fratres mei, omnino manifestum est, tenete, certi estote, quoniam Deus noster Iesus Christus, quando quisque se converterit ad fidem ipsius, a via sua vel superflua vel nequissima, omnia illi praeterita dimittuntur, et omnino, tamquam donatis debitis, fiunt cum illo tabulae novae. Prorsus omnia dimittuntur. Nemo sit sollicitus, quod aliquid ei non dimittatur. Sed iterum nemo perverse sit securus. Ista enim duo occidunt animas, aut desperatio, aut perversa spes. De his duobus malis pauca audite. Nam sicut liberat bona spes, et recta spes; ita decipit perversa spes. Prius attendite quemadmodum decipiat desperatio. Sunt homines qui cum cogitare coeperint mala quae fecerunt, non sibi putant ignosci posse; et dum non putant posse sibi ignosci, dant animam iam perire, desperatione pereunt, dicentes in cogitationibus suis: Iam nulla nobis spes est; neque enim tanta illa quae commisimus donari nobis aut ignosci possunt; quare ergo non satisfacimus cupiditatibus nostris? Impleamus saltem praesentis temporis voluptatem, quia nullam habemus in futuro mercedem. Faciamus quidquid libet, etsi non licet; ut habeamus suavitatem vel temporalem, quia percipere non meremur aeternam. Talia dicentes desperando pereunt, sive antequam omnino credant, sive iam christiani et in aliqua peccata et scelera male vivendo prolapsi. Procedit ad eos Dominus vineae, et tamquam desperantes et vocanti tergum dantes, pulsat et clamat per prophetam Ezechielem: In quacumque die conversus fuerit homo a via sua pessima, omnes iniquitates eius obliviscar 13. Hac voce audita et credita, a desperatione recreantur, et ab illa altissima et profunda voragine, qua submersi fuerant, emergunt.

Spes perversa conversio est quae differtur.

9. 11. Sed his timendum est, ne in aliam voraginem incurrant, et perverse sperando moriantur, qui desperando mori non potuerunt. Mutant enim cogitationes longe quidem diversas, sed non minus perniciosas; et rursus incipiunt dicere in cordibus suis: Si quacumque die conversus fuero a via mea pessima, Deus misericors, sicut veraciter per Prophetam promisit, omnes iniquitates meas obliviscitur, quare hodie convertor, et non cras? Quare hodie, et non cras? Eat hodiernus dies sicut hesternus, sit in nequissima voluptate, sit in flagitiorum gurgite, volutetur in mortifera delectatione: cras convertar, et finis est. Respondetur tibi: Cuius rei finis? Dicis: Iniquitatum mearum. Bene, gaude, quia crastino iniquitatum tuarum erit finis. Quid, si ante crastinum tuus erit finis? Ergo bene quidem gaudes, quia propter iniquitates tuas converso tibi indulgentiam Deus promisit: sed crastinum diem tibi nemo promisit. Aut si forte promisit mathematicus, longe aliud est quam Deus. Multos mathematici fefellerunt, quia et sibi plerumque lucra promiserunt, et damna invenerunt. Ergo etiam propter istos male sperantes, procedit paterfamilias. Quemadmodum processit ad illos qui male desperaverant, et perierant desperando, et revocavit eos in spem: sic procedit etiam ad istos qui male sperando volunt perire; et dicit eis per alium librum: Ne tardes converti ad Dominum 14. Quomodo illis dixerat: In quacumque die iniquus conversus fuerit a via sua pessima, omnes iniquitates eius obliviscar 15; et tulit eis desperationem, qua iam dederant animam suam perditioni, omni modo indulgentiam desperantes: sic procedit etiam ad istos qui sperando et differendo volunt perire; et loquitur ad eos, et increpat eos: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te 16. Ergo noli differre, noli quod patet contra te claudere. Ecce indulgentiae dator aperit tibi ostium; quid moraris? Gaudere deberes, si aperiret aliquando pulsanti: non pulsasti, et aperit, et foris remanes? Ne ergo differas. De misericordiae operibus quodam loco Scriptura dicit: Ne dixeris, Vade et revertere, cras ego dabo; cum possis continuo bene facere 17: non enim scis quid contingat sequenti die. Audisti praeceptum non differendi ut in alium sis misericors, et differendo in te es crudelis? Non debes differre panem daturus, et differs indulgentiam accepturus! Si miserando alterum non differs, miserere et animae tuae placens Deo 18. Exhibe et animae tuae eleemosynam. Non dicimus ut tu ei des, sed ne repellas manum dantis.

Potentium amicitiam, cum saluti obest, damnandam esse.

10. 12. Sed aliquando homines inde sibi plurimum nocent, cum alios offendere timent. Multum valent et boni amici ad bonum, et mali amici ad malum. Ideo Dominus, ut pro salute nostra potentium amicitias contemnamus, noluit prius eligere senatores, sed piscatores. Magna artificis misericordia. Sciebat enim quia si eligeret senatorem, diceret senator: Dignitas mea electa est. Si prius eligeret divitem, diceret dives: Opulentia mea electa est. Si prius eligeret imperatorem, diceret imperator: Potestas mea electa est. Si prius eligeret oratorem, diceret orator: Eloquentia mea electa est. Si eligeret philosophum, diceret philosophus: Sapientia mea electa est. Interim, inquit, differantur superbi isti, multum tument. Distat autem inter magnitudinem et tumorem: utrumque grande est; sed non utrumque sanum est. Differantur ergo, inquit, isti superbi, aliqua soliditate sanandi sunt. Da mihi, inquit, prius istum piscatorem. Veni tu, pauper, sequere me; nihil habes, nihil nosti, sequere me. Idiota pauper, sequere me. Non est quod in te expavescatur, sed multum est quod in te impleatur. Tam largo fonti vas inane admovendum est. Dimisit retia piscator, accepit gratiam peccator, et factus est divinus orator. Ecce quid fecit Dominus, de quo dicit Apostolus: Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et ignobilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt tamquam quae sint, ut ea quae sunt evacuentur 19. Denique leguntur modo verba piscatorum, et colla subduntur oratorum. Tollantur ergo de medio inanes venti; tollatur de medio fumus, qui crescendo evanescit; prorsus pro salute ista contemnantur.

Christo medico oboediendum, potestatibus illi adversis spretis.

10. 13. Si quisquam corpore aegrotaret in civitate, et esset ibi aliquis peritissimus medicus, amicis aegroti potentibus inimicus: si quisquam ergo in civitate aliquo periculoso morbo corporis aegrotaret, et esset in eadem civitate peritissimus medicus, amicis, ut dixi, aegrotantis potentibus inimicus, qui dicerent amico suo, Noli eum adhibere, nihil novit: dicerent autem, non iudicante animo, sed invidente: nonne ille pro salute sua removeret amicorum potentium fabulas, et ut paucis diebus plus viveret, cum illorum qualibet offensione, pellendo sui corporis morbo medicum illum, quem peritissimum fama commendaverat, adhiberet?

11. 13. Aegrotat humanum genus, non morbis corporis, sed peccatis. Iacet toto orbe terrarum ab oriente usque in occidentem grandis aegrotus. Ad sanandum grandem aegrotum descendit omnipotens medicus. Humiliavit se usque ad mortalem carnem, tamquam usque ad lectum aegrotantis. Dat salutis praecepta, contemnitur: qui audiunt, liberantur. Contemnitur, cum dicunt amici potentes, Nihil novit. Si nihil nosset, potentia eius gentes non impleret. Si nihil nosset, non esset antequam apud nos esset. Si nihil nosset, Prophetas ante se non mitteret. Nonne modo implentur quae ante praedicta sunt? Nonne probat medicus iste artis suae potentiam promissa complendo? Nonne per totum mundum perniciosi evertuntur errores, et tritura mundi domantur cupiditates? Nemo dicat, Antea melior erat mundus quam modo: ex quo coepit iste medicus artem suam exercere, multa hic videmus horrenda. Noli mirari. Antequam aliquis curaretur, munda a sanguine statio medici videbatur: imo iam tu hoc videns excute vanas delicias, veni ad medicum; sanitatis tempus est, non voluptatis.

Phrenetici, et lethargici.

11. 14. Curemur ergo, fratres. Si medicum agnoscimus, non in eum tamquam phrenetici saeviamus, non ab eo tamquam lethargici avertamur. Multi enim saeviendo, multi dormiendo perierunt. Phrenetici sunt, qui non dormiendo insaniunt. Lethargici sunt, qui multum dormiendo premuntur. Prorsus tales sunt homines. Contra istum medicum alii saevire in eum volunt; et quoniam ipse iam in coelo sedet, membra eius fideles in terra persequuntur. Curat et tales. Multi ex eis conversi ex inimicis facti sunt amici, ex persecutoribus facti sunt praedicatores. Tales etiam ipsos Iudaeos, in se ipsum, cum hic esset, saevientes, tamquam phreneticos sanavit, pro quibus in ligno pendens oravit. Dixit enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 20. Multi tamen eorum, sedato furore, tamquam phrenesi oppressa, cognoverunt Deum, cognoverunt Christum. Post ascensionem misso Spiritu sancto, conversi sunt ad eum quem crucifixerunt, et in Sacramento credentes sanguinem eius biberunt, quem saeviendo fuderunt.

Exempla.

12. 15. Habemus exempla. Persequebatur membra eius iam sedentis in coelo Saulus: persequebatur graviter in phrenesi, mente perdita, morbo nimio. At ille una voce de coelo clamans ei: Saule, Saule, quid me persequeris21 percussit phreneticum, erexit sanum; occidit persecutorem, vivificavit praedicatorem. Etiam lethargici multi sanantur. Ipsis enim similes sunt, qui non saeviunt in Christum, nec malitiosi sunt adversus Christianos; sed tantum differendo languescunt verbis somnolentis, in lucem oculos extendere pigrescunt, et qui eos excitare volunt, molesti sunt. Recede a me, inquit languidus lethargicus, obsecro te, recede a me. Quare? Dormire volo. Sed morieris inde. Ille amore somni, Mori volo, respondet. Et caritas desuper: Nolo. Plerumque istum caritatis affectum exhibet filius etiam patri seni morituro post paucos dies, iam utique aetate finita. Si lethargicum videt, et lethargico morbo premi suum patrem a medico agnoscit, dicente sibi: Excita patrem tuum, noli eum permittere dormire, si vis ut vivat: adest puer seni, pulsat, vellicat, pungit, pietate molestus est: nec mori cito permittit ipsa senectute cito moriturum; et si vixerit, gaudet filius, ut aliquanto plures dies vivat cum decessuro successurus. Quanto maiore caritate nos amicis nostris molesti esse debemus, cum quibus non paucos in hoc mundo dies, sed apud Deum in aeternum vivamus? Ament ergo nos, et faciant quod audiunt per nos, et colant quem colimus et nos, ut recipiant quod speramus et nos. Conversi ad Dominum, etc.