SERMO 86

DE VERBIS EVANGELII MT 19, 21:
"
VADE, VENDE OMNIA QUAE HABES, ET DA PAUPERIBUS", ET CETERA

Thesaurus in coelo reponendus.

1. 1. Evangelium nos admonuit lectione praesenti, de thesauro coelesti loqui Caritati vestrae. Neque enim, sicut infideles avari putant, Deus noster perdere nos voluit res nostras: si bene intellegatur, et pie credatur, et devote accipiatur quod praeceptum est nobis; non nobis praecepit ut perderemus, sed locum ostendit ubi poneremus. Nemo enim potest nisi cogitare de thesauro suo, et quodam cordis itinere divitias suas sequi. Si ergo in terra obruuntur, ima petit cor: si autem in coelo reservantur, sursum erit cor. Si ergo volunt facere Christiani quod norunt se etiam profiteri: neque enim hoc omnes qui audiunt noverunt; atque utinam non frustra noverint, qui noverunt: qui ergo vult cor sursum habere, ibi, ibi ponat quod amat; et in terra positus carne, cum Christo habitet corde: et sicut Ecclesiam praecessit caput eius, sic christianum praecedat cor eius. Quomodo membra itura sunt quo praecessit caput Christus, sic iterum resurgens iturus est quo nunc praecesserit cor hominis. Eamus ergo hinc, ex qua parte possumus: sequetur totum nostrum quo praecesserit aliquid nostrum. Domus terrena ruinosa est: domus coelestis aeterna est. Quo venire disponimus, ante migremus.

Consilium salutis petens, nec lubenter audiens.

2. 2. Audivimus divitem quemdam a bono magistro quaerentem consilium adipiscendae vitae aeternae. Magnum erat quod amabat, et vile erat quod contemnere nolebat. Itaque perverso corde audiens quem iam dixerat magistrum bonum, maiore amore vilitatis, possessionem perdidit caritatis. Nisi vitam aeternam consequi vellet, consilium de habenda vita aeterna non requireret. Quid ergo est, fratres, ut verba eius quem magistrum bonum ipse dixerat, de fideli doctrina sibi deprompta respueret? Magister ille bonus est antequam doceat; cum docuerit, malus? Antequam doceret, dictus est bonus. Non audivit quod voluit, sed audivit quod debuit: desiderans venerat, sed tristis abscessit. Quid, si ei diceretur: Perde quod habes? quando tristis abscessit, quia dictum est, Bene serva quod habes. Vade, inquit, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Forte times ne perdas? Vide quid sequitur: Et habebis thesaurum in coelo 1. Custodem tibi thesaurorum tuorum forte servulum aliquem posuisses: custos auri tui erit Deus tuus. Qui dedit in terra, ipse servat in coelo. Fortassis non dubitasset ille Christo commendare quod habebat, et ideo contristatus est, quia dictum est ei: Da pauperibus: tamquam in corde suo dicens, Si diceres, Da mihi, ego tibi in coelo servabo; non dubitarem dare Domino meo, magistro bono: nunc autem dixisti: Da pauperibus.

Quod datur pauperibus, accipit Deus.

3. 3. Nemo timeat erogare pauperibus; nemo putet eum accipere cuius manum videt. Ille accipit qui iussit ut dares. Neque hoc ex nostro corde aut humana coniectura dicimus: ipsum audi et te monentem, et tibi securitatem scribentem. Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare 2. Et cum enumeratis officiis eorum respondissent: Quando te vidimus esurientem? ille respondit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 3. Mendicat pauper, sed accipit dives: das ei qui consumat, accipit ille qui reddat. Neque hoc redditurus quod accipit: fenerari se voluit, plus promittit quam dederis. Exsere nunc avaritiam tuam, te puta feneratorem. Certe si esses, obiurgareris ab Ecclesia, confutareris verbo Dei, exsecrarentur te omnes fratres tui, tamquam crudelem feneratorem, de lacrymis alienis acquirere cupientem. Esto fenerator, nemo te prohibet. Pauperi vis dare, qui quando reddiderit planget: da idoneo, qui etiam hortatur ut recipias quod promittit.

Deus creditores ipse ut recipiant convenit.

4. 4. Da Deo, et conveni Deum. Imo da Deo, et ut recipias conveneris. Certe in terra quaerebas debitorem tuum: quaerebat et ille, sed ubi se absconderet a facie tua. Adieras iudicem et dixeras: Iube illum debitorem meum conveniri. Ille audito hoc, discedit, et nec salutare te quaerit: cui forte egenti salutem commodando praestiteras. Habes ergo cui eroges. Da Christo; ipse te convenit ultro, ut recipias, et mirantem quia aliquid a te accepit. Nam illis ad dexteram positis ultro ipse dicet: Venite, benedicti Patris mei. Quo? Venite, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Pro qua re? Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; nudus eram, et vestistis me; hospes, et adduxistis; aeger et in carcere, et visitastis. Et illi: Domine, quando te vidimus4 Quid est hoc? Convenit debitor, et creditores excusant. Non vult eos fidelis debitor falli. Recipere dubitatis? Accepi, et ignoratis? Et respondet quemadmodum accepit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 5. Non accepi per me: accepi per meos. Quod illis datum est, ad me pervenit: securi estote, non perdidistis. Minus idoneos attendebatis in terra: idoneum habetis in coelo. Ego, inquit, accepi, ego reddam.

Quid pro terrenis reddat Christus.

4. 5. Et quid accepi? quid reddo? Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare, et caetera. Terram accepi, coelum dabo: temporalia accepi, aeterna restituam: panem accepi, vitam dabo. Imo etiam hoc dicamus, Panem accepi, panem dabo: potum accepi, potum dabo: hospitium accepi, domum dabo: aeger visitatus sum, salutem dabo: in carcere visus sum, libertatem dabo. Panis quem dedistis pauperibus meis, consumptus est: panis quem ego dabo, et reficit et non deficit. Det ergo nobis panem, panis ille qui de coelo descendit. Cum panem dabit, se ipsum dabit.

5. 5. Quid enim volebas, quando fenerabas? Nummos dare, et nummos accipere: sed pauciores dare, plures accipere. Ego tibi, inquit Deus, omnia quae dedisti, in melius commutabo. Si enim dares libram argenti et reciperes libram auri, quanto capereris gaudio? Inspice, et interroga avaritiam: Libram argenti dedi, libram auri recipio. Quid simile argentum et aurum? Magis ergo, quid simile terra et coelum? Et aurum et argentum hic erat relicturus: tu autem hic non perpetuo mansurus. Et aliud dabo, et plus dabo, et melius dabo, et aeternum dabo. Sic ergo compescatur avaritia nostra, fratres, ut alia quae sancta est, inflammetur. Omnino quae vos prohibet ne bene faciatis, male vos alloquitur: dominae malae servire vultis, non agnoscentes Dominum bonum. Et aliquando duae dominae occupant cor, et servum malum dignum servire talibus, in diversa discindunt.

Avaritia et luxuria, duae dominae contraria iubentes.

6. 6. Aliquando possident hominem duae dominae contrariae, avaritia et luxuria. Avaritia dicit: Serva: luxuria dicit: Eroga. Sub duabus dominis diversa iubentibus, diversa exigentibus, quid facturus es? Habent allocutiones suas ambae. Et quando coeperis nolle obtemperare, et in libertatem tuam ire; quia iubere non possunt, blandiuntur. Et plus sunt cavenda earum blandimenta, quam iussa. Quid dicit avaritia? Serva tibi, serva filiis tuis. Si egebis, nemo tibi dabit. Noli ad tempus vivere: consule tibi in futurum. Contra luxuria: Vive cum vivis, fac bene cum anima tua. Moriturus es, et quando nescis: cui relicturus es, an sit possessurus ignoras. Tu demis et subtrahis gutturi tuo: ille forte cum mortuus fueris, calicem super te non ponet; aut si forte calicem ponet, ipse inebriabitur, ad te nulla stilla descendet. Fac ergo bene cum anima tua, quando potes, cum potes. Aliud iubebat avaritia: Serva tibi, consule tibi in posterum. Aliud luxuria: Eroga, fac cum anima tua bene.

Ab earum iugo liberat Christus.

7. 7. Taedeat te, o liber in libertatem vocate; taedeat te talium dominarum servitus. Agnosce Redemptorem tuum, Manumissorem tuum. Illi servi: faciliora iubet, contraria non iubet. Amplius audeo dicere. Contraria iubebant avaritia et luxuria, ita ut ambabus obtemperare non posses: et dicebat una, Serva tibi, et consule in posterum: dicebat alia, Eroga, fac bene cum anima tua. Procedat Dominus tuus eadem dicturus, et contraria non dicturus Redemptor tuus. Si nolueris, domui eius non est necessarius qui servit invitus. Attende Redemptorem tuum, attende pretium tuum. Venit ut redimat, sanguinem fudit. Charum te habuit, quem tam caro emerat. Agnoscis qui emerit, attende unde redimat. Taceo de caeteris superbe in te dominantibus vitiis: innumerabilibus enim malis dominis serviebas. Has duas dico iubentes contraria, in diversa rapientes, avaritiam et luxuriam. Eripe te ab his, veni ad Deum tuum. Si servus eras iniquitatis, esto servus iustitiae. Verba quae tibi dicebant, et contraria iubebant, ipsa audis a Domino tuo, et non contraria iubet. Verba earum non tollit: sed potestatem tollit. Quid tibi dicebat avaritia? Serva tibi, consule in posterum. Verbum non mutatur, homo mutatur., Iam si placet, compara consulentes. Illa avaritia est, ista iustitia.

Avaritiae consilium imprudens.

7. 8. Ipsa contraria discute. Serva tibi, inquit avaritia. Pone te velle obtemperare: interroga ubi serves. Illa tibi monstratura est munitum locum, muratum cubiculum, arcam ferream. Omnia muni: forte domesticus fur etiam interiora perrumpet; et cum pecuniae tuae consulis, vitae tuae timebis. Forte dum multum servas, qui vult eripere, cogitat et occidere. Postremo adversus fures licet quocumque munimine thesaurum tuum et vestem tuam communias; communi ea adversus rubiginem et tineam. Quid facturus es? Non est foris hostis auferens, sed est intus absumens.

Aliud consilium stolidum.

8. 9. Non ergo bonum consilium dedit avaritia. Ecce iussit ut serves, et non invenit dare locum ubi serves. Dicat etiam consequentia, Consule in posterum. In quantum posterum? In dies paucos et incertos. Dicit, Consule in posterum, homini fortassis victuro nec in crastinum. Sed ecce vivat quantum putat avaritia, non quantum ostendit, non quantum docet, non quantum fidit: sed quantum putat vixerit, senuerit, finierit; adhuc senex incurvus, baculo innixus, lucrum quaerit, et audit avaritiam dicentem, Consule in posterum. In quod posterum? Iam exspiranti loquitur. Propter filios tuos, inquit. Utinam vel illos senes non avaros haberemus, qui filios non habent. Etiam ipsis, etiam talibus, etiam iniquitatem suam nulla pietatis imagine excusantibus non cessat dicere, Consule in posterum. Sed forte ipsi cito erubescunt: illos videamus qui filios habent, utrum certi sint filios suos possessuros esse quae reliquerint. Intendant cum vivunt, filios aliorum, alios alienis improbitatibus quod habuerant amittentes, alios propria nequitia quod possederant consumentes: et remanent inopes filii divitum. Parci, tenaces servi avaritiae. Sed possidebunt hoc, inquit, filii mei. Incertum est: non dico: Falsum est; sed quod feceris, incertum est. Postremo, fac certum: quid eis vis relinquere? Quod acquisisti tibi. Certe quod acquisisti relictum non erat, et habes. Si tu habere potuisti quod tibi relictum non est, poterunt ergo habere et illi quod tu non reliqueris.

Dei consilium iubentis quod avaritia.

9. 10. Refutata sunt consilia avaritiae: sed Dominus eadem dicat, iustitia iam loquatur: ipsa erunt verba, non ipsa sententia. Serva tibi, ait Dominus tuus, consule in posterum. Et hunc interroga, Ubi servabo? Habebis thesaurum in coelo 6; ubi fur non accedet, neque tinea corrumpet 7. In quantum posterum servabis? Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 8. Hoc regnum quantorum dierum est, ostendit finis ipse sententiae. Cum de sinistris diceret: Sic ibunt illi in ambustionem aeternam; ait de dexteris: Iusti autem in vitam aeternam 9. Hoc est consulere in posterum. Posterum, quod posteriora non habeat. Dies illi sine fine, dicti sunt dies, et dictus est dies. Ait enim quidam: Ut habitem in domo Domini in longitudinem dierum 10, cum de illis diebus diceret. Et dies dictus est: Ego hodie genui te 11. Et illi dies unus dies; quia iam nec tempus: dies ille nec ab hesterno praeceditur, nec crastino excluditur. Ergo in ipsum posterum consulamus: et non diversa sunt verba, quae tibi dicebat avaritia; et eversa est avaritia.

Falsa in filios avarorum pietas.

9. 11. Restat ut dicas: Et quid ago de filiis meis? Audi et inde consilium Domini tui. Si tibi dicat Dominus tuus, Melius ego cogito qui creavi, quam tu qui generasti: forte quod dicas non habebis. Sed divitem illum aspecturus es qui tristis abscessit, et in Evangelio reprehensus est 12; et dices tibi forte: Ille dives ideo male fecit non vendere omnia, et dare pauperibus, quia filios non habebat: ego autem habeo filios; habeo quibus servem. Et in hac infirmitate consistit tibi Dominus tuus.

10. 11. Audeam dicere per eius misericordiam: audeam dicere aliquid, non de mea praesumptione, sed de ipsius miseratione. Serva et filiis tuis: sed audi me. Si, ut sunt humana, de filiis quisque suis aliquem amiserit: intendite, fratres, intendite, quia avaritia excusationem non habet, neque hic, neque in futuro saeculo. Ecce et humana sunt: non enim optamus, sed exempla conspicimus. Amissus est aliquis christianus, christianum filium amisisti: non ergo amisisti, sed praemisisti. Neque enim ille decessit, sed praecessit. Interroga fidem tuam: certe et tu illo iturus es, quo ille antecessit. Rem brevem dico, cui puto quod nemo respondeat. Vivit filius tuus? Interroga fidem tuam. Si ergo vivit, quare invaditur pars eius a fratribus eius? Sed dices: Numquid rediturus est, et possessurus? Mittatur ergo illi quo praecessit ille: ad rem suam venire non potest, res eius ad eum ire potest. Vide cum quo sit. Si in palatio militaret filius tuus, et amicus Imperatoris fieret, et diceret tibi, Vende ibi partem meam, et mitte mihi: numquid invenires quid responderes? Modo cum Imperatore omnium imperatorum, et cum Rege omnium regum, et cum Domino omnium dominorum est filius tuus: mitte illi. Non dico, Necessarium habet ipse: Dominus ipsius, apud quem est filius tuus, eget in terra. Hic vult accipere quod dat in coelo. Quod facere nonnulli avari solent, fac traiectitium: da in peregrinos, quod recipias in patria tua.

Mortuo debetur, quod vivo servabatur.

11. 12. Postremo iam de te nihil; de filio tuo loquor. Dubitas dare tuum, dubitas et reddere alienum: certe convinceris, quia non filiis tuis servabas. Ecce non das filiis tuis, quia tolles filiis tuis. Huic certe tolles. Quare indignus est accipere, quia cum digniore vivit? Merito si ille cum quo vivit nollet accipere, iam domui tuae, sed domui divinae dives. Absit ergo ut tibi dicam, Da quod habes: sed dico tibi, Redde quod debes. Sed habebunt illud, ais, fratres illius. O mala doctrina, docens filios tuos mortem optare fratribus suis! Si de re fratris sui mortui ditiores erunt, vide quemadmodum se attendant in domo tua. Quid ergo facies? Patrimonium dividis, et parricidia doces?

In patrimonii divisione Christus filiis adnumerandus.

11. 13. Sed nolo dicere de uno amisso, ne casus humanos videar minari. Melius quodam modo prosperiusque loquamur. Non dico, unum minus habebis, computa quia unum plus habes. Fac locum Christo cum filiis tuis, accedat familiae tuae Dominus tuus, accedat ad prolem Creator tuus, accedat ad numerum filiorum tuorum frater tuus. Cum enim tantum intersit, et frater esse dignatus est. Et cum sit Patri Unicus, voluit habere cohaeredes. Ecce ille quam largiter! tu quare tam steriliter? Duos filios habes, tertium illum computa: tres habes, quartus numeretur: quintum habes, sextus dicatur: decem habes, undecimus sit. Nolo amplius dicere: unius filii tui serva locum Domino tuo. Quod enim dabis Domino tuo, et tibi proderit et filiis tuis: quod autem male servas filiis tuis, et tibi oberit et filiis. Dabis autem portionem unam, quam unius filii deputasti. Deputa te unum amplius genuisse.

Avaritiae excusatio sublata.

12. 14. Quid magnum, fratres mei? Consilium do, numquid guttur ligo? Sicut ait Apostolus: Haec ad utilitatem vestram dico, non ut laqueum vobis iniiciam 13. Puto, fratres, quia parva et facilis cogitatio est, putare patrem filiorum habere unum filium amplius, et comparare talia praedia quae possideas in aeternum, et ipse et filii tui. Quid dicat avaritia non habet. Clamastis ad verba ista. Loquimini contra illam, non vos vincat, non plus valeat in cordibus vestris, quam Redemptor vester. Non plus valeat in corde vestro, quam ille qui monet ut sursum corda habeamus. Iam ergo istam dimittamus.

Consilium luxuriae refutatur.

12. 15. Luxuria quid dicit? Quid? Fac cum anima tua bene. Ecce dicit et Dominus: Fac cum anima tua bene. Quod tibi dicebat luxuria, hoc tibi dicit iustitia. Sed vide et hic quomodo dicatur. Si cum anima tua vis facere bene, attende illum divitem qui ex consilio luxuriae et avaritiae volebat cum anima sua bene facere. Successit ei regio, et non habebat ubi reconderet fructus suos, et ait: Quid faciam? non habeo quo colligam. Inveni quid faciam: destruam apothecas veteres, et novas aedificabo, et replebo eas, et dicam animae meae: Habes multa bona, iucundare 14. Audi consilium contra luxuriam: Stulte, anima tua hac nocte auferetur abs te: quae praeparasti, cuius erunt15 Et quo itura est anima ista, quae auferetur ab illo? Hac nocte auferetur, et nescit quo itura est.

Dives alter luxuriosus.

13. 16. Vide alium divitem luxuriosum, superbum. Epulabatur quotidie splendide, et induebatur purpura et bysso: et pauper ulcerosus iacebat ad ianuam, micas de mensa divitis frustra concupiscebat; canes ulceribus pascebat, et a divite non pascebatur. Uterque mortuus est: unus eorum sepultus est; de altero quid dictum est? Ablatus est ab Angelis in sinum Abrahae 16. Videt dives pauperem, imo iam pauper divitem: desiderat de digito stillam aquae in linguam suam, ab illo qui desideravit micam de mensa eius. Certe vices mutatae sunt. Frustra hoc dicit dives mortuus: non frustra hoc audiamus qui vivimus. Nam et ille voluit ad superos revocari, et non est permissus: voluit aliquem mortuorum mitti ad fratres suos, nec hoc illi concessum est. Sed quid ei dictum est? Habent ibi Moysen et Prophetas 17. Et ille: Non audient, nisi aliquis a mortuis ierit. Ait illi Abraham: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec, si quis a mortuis ierit, credent 18

Dei consilium de faciendis eleemosynis.

14. 17. De faciendis ergo eleemosynis, et comparanda animae requie in posterum, ut faciamus bene cum anima nostra, quod perverse dixit luxuria, dixit et Moyses, dixerunt et Prophetae. Audiamus cum vivimus. Quia ibi frustra concupiscit audire, qui contempsit ista cum audiret. An exspectamus ut aliquis et a mortuis resurgat, et dicat nobis, ut faciamus cum anima nostra bene? Iam et hoc factum est: non resurrexit pater tuus, sed resurrexit Dominus tuus. Ipsum audi, accipe bonum consilium. Noli parcere thesauris tuis, eroga quantum potes. Luxuriae vox orat: Domini vox facta est. Eroga quantum potes, fac bene cum anima tua, ne auferatur hac nocte anima tua. Habetis in nomine Christi, quantum arbitror, sermonem de faciendis eleemosynis. Vox ista vestra laudantium, tunc accepta est Domino, si videat et manus operantium.