SERMO 85

DE VERBIS EVANGELII MT 19, 17-25:
"
SI VIS VENIRE AD VITAM, SERVA MANDATA", ET CETERA

Mandatorum observatio ad promerendam vitam.

1. 1. Evangelica lectio, quae modo personuit in auribus nostris, fratres, auditorem magis atque factorem, quam expositorem desiderat. Quid hac luce clarius: Si vis venire ad vitam, serva mandata 1? Quid ergo dicturus sum? Si vis venire ad vitam, serva mandata. Quis est qui nolit vitam? et tamen quis est qui velit servare mandata? Si mandata servare non vis, quare vitam quaeris? Si ad opus piger es, quare ad mercedem festinas? Dixit se ille dives adolescens servasse mandata: audivit praecepta maiora: Si vis perfectus esse, unum tibi deest; vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus; nec perdes, sed habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me 2. Nam quid tibi prodest, si feceris, et non sequaris me? Abscessit autem tristis ac moestus, sicut audistis: habebat enim multas divitias. Quod audivit ille, audivimus et nos. Os Christi, Evangelium est. In coelo sedet: sed in terra loqui non cessat. Nos non simus surdi: nam ille clamat. Nos non simus mortui: nam ille tonat. Si maiora non vis facere, minora fac. Onus maiorum ad te multum est, vel minora prende. Quid ad utraque piger es? quid utrisque adversaris? Maiora sunt, Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et sequere me 3. Minora sunt: Non homicidium facias, Non adulteres, Non falsum testimonium quaeras: Non fureris. Honora patrem et matrem, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum 4. Ista fac. Quid ad te clamo, ut vendas res tuas, cui extorquere non possum ne rapias alienas? Audisti: Non furaberis; tu rapis. Ante conspectum tanti Iudicis, iam te non furem teneo, sed raptorem. Parce tibi, miserere tui. Adhuc vita ista dat tibi dilationem, noli abicere correptionem. Fuisti heri fur; noli et hodie. Iam forte et hodie fuisti; cras noli. Aliquando fini malum, et pro mercede exige bonum. Bona habere vis, et bonus esse non vis: contraria est vita tua votis tuis. Si magnum bonum est habere villam bonam, quantum malum est habere animam malam?

Divites difficile salvantur.

2. 2. Discessit dives contristatus, et ait Dominus: Quam difficile est, ut qui divitias habet, intret in regnum coelorum5 Et quam esset difficile, similitudine proposita, ostendit tam esse difficile, ut omnino sit impossibile. Omne enim impossibile difficile est: sed non omne difficile impossibile est. Quale difficile est, similitudinem attende: Amen dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum 6. Camelum intrare per foramen acus: si diceret pulicem, impossibile esset. Denique hoc audito, contristati sunt discipuli, et dixerunt: Si ita est, quisnam poterit salvus fieri7 Quis divitum? Pauperes, audite Christum, populo Dei loquor. Plures estis pauperes, vel vos apprehendite; et tamen audite. Quicumque de paupertate gloriamini, cavete superbiam, ne vincant vos humiles divites: cavete impietatem, ne vincant vos pii divites: cavete ebrietatem, ne vincant vos sobrii divites. Nolite de paupertate gloriari, si non debent illi de divitiis gloriari.

Vermis divitiarum superbia.

3. 3. Audiant divites, si tamen sunt; audiant Apostolum: Praecipe divitibus huius mundi: quia sunt divites alterius saeculi. Pauperes sunt divites alterius saeculi, Apostoli sunt divites alterius saeculi, qui dicebant: Tamquam nihil habentes, et omnia possidentes 8. Ut sciatis de quibus loquatur divitibus, addidit, huius mundi. Audiant ergo Apostolum divites huius mundi: Praecipe, inquit, divitibus huius mundi, non superbe sapere 9. Primus vermis divitiarum superbia. Mala tinea, totum rodit, et ad cinerem usque perducit. Praecipe ergo non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum 10; ne forte dives dormias, et pauper surgas. Neque sperare in incerto divitiarum (Apostoli verba sunt); sed in Deo, inquit, vivo. Fur tibi tollit aurum, quis tollit tibi Deum? Quid habet dives, si Deum non habet? Quid non habet pauper, si Deum habet? Non ergo sperare in divitiis, ait; sed in Deo vivo, qui praestat nobis abundanter omnia ad fruendum 11; cum quibus omnibus et se ipsum.

De divitiis quid praestandum.

3. 4. Si ergo non debent de divitiis sperare, non in eis fidere, sed in Deo vivo; de divitiis quid facturi sunt? Audi quid: Divites sint in operibus bonis 12. Quid est hoc? Expone, Apostole. Multi enim quod nolunt facere, nolunt intellegere. Expone, Apostole: noli dare occasionem mali operis per obscuritatem sermonis. Dic quid dixeris: Divites sint in operibus bonis. Audiant, intellegant: non permittantur se excusare, sed se potius incipiant accusare, et dicere quod audivimus modo in Psalmo: Quoniam peccatum meum ego agnosco 13. Dic tu quid est:

Divites sint in operibus bonis.

4. 4. Quid est: Facile tribuant? Numquid et hoc non intellegitur? Facile tribuant, communicent 14. Habes tu, non habet alius: communica, ut communicetur tibi. Communica hic, et communicabis ibi. Communica hic panem, et accipies ibi panem. Quem hic panem? Quem colligis cum sudore et labore, ex maledicto primi hominis. Quem ibi panem? Qui dixit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi 15. Dives es hic, sed pauper es ibi. Habes aurum, sed nondum tenes praesentem Christum. Eroga quod habes, ut accipias quod non habes. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent.

Quantum in pauperibus erogandum.

4. 5. Ergo perdituri sunt res suas? Communicent, dixit: non, Totum dent. Teneant sibi quantum sufficit, teneant plus quam sufficit. Demus inde quamdam partem. Quam partem? Decimam partem. Decimas dabant Scribae et Pharisaei 16. Erubescamus, fratres; decimas dabant, pro quibus Christus nondum sanguinem fuderat. Decimas dabant Scribae et Pharisaei: ne forte aliquid magnum facere te putes, quia frangis panem pauperi; et vix est millesima ista facultatum tuarum. Et tamen non reprehendo: vel hoc fac. Sic sitio, sic esurio, ut et ad istas micas gaudeam. Sed tamen quid dixerit vivus, qui pro nobis mortuus est, non tacebo. Nisi abundaverit iustitia vestra, inquit, super Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum 17. Ille nos non palpat: medicus est, usque ad vivum pervenit. Nisi abundaverit iustitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Scribae et Pharisaei decimas dabant. Quid est? Interrogate vos ipsos. Videte quid faciatis, de quanto faciatis; quid detis, quid vobis relinquatis; quid misericordiae impendatis, quid luxuriae reservetis. Ergo: Facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam 18.

Pauperes tenentur frenare cupiditates.

5. 6. Admonui divites: audite, pauperes. Vos erogate: vos rapere nolite. Vos tribuite facultates: vos frenate cupiditates. Audite, pauperes, eumdem ipsum apostolum: Est autem quaestus magnus. Quaestus est acquisitio lucri. Est autem quaestus magnus, inquit, pietas cum sufficientia 19. Communem habetis cum divitibus mundum: non communem habetis cum divitibus domum; sed habetis commune coelum, communem lucem. Sufficientiam quaerite, quod sufficit quaerite, plus nolite. Caetera gravant, non sublevant; onerant, non honorant. Quaestus magnus, pietas cum sufficientia. In primis pietas. Pietas est Dei cultus. Pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum 20. An attulisti huc aliquid? Sed nec vos, divites, aliquid attulistis. Totum hic invenistis, cum pauperibus nudi nati estis. Communis est in utroque infirmitas corporis; communis vagitus, miseriarum testis. Nihil enim intulimus in hunc mundum (pauperibus loquitur); sed nec auferre aliquid possumus. Victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri 21<...> Qui volunt fieri; non: Qui sunt. Nam qui sunt, sint. Quod ad illos pertinet audierunt, ut divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent.

6. 7. Audierunt ipsi. Vos qui nondum estis, audite. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueos, et desideria multa et noxia 22. Non timetis? Audite quod sequitur: Quae mergunt homines in interitum et perditionem. Non times? Radix est enim omnium malorum avaritia 23. Avaritia est, velle esse divitem, non iam esse divitem. Ipsa est avaritia. Mergi non times in interitum et perditionem? Non times radicem omnium malorum avaritiam? De agro tuo exstirpas radicem spinarum, et non exstirpas de corde tuo radicem malarum cupiditatum? Purgas agrum tuum, unde fructum capiat venter tuus; et non purgas cor tuum, ubi habitet Deus tuus? Radix est enim omnium malorum avaritia: quam quidam sequentes, a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis 24.

Divitis pauperisque occursus.

6. 7. Audistis quid faciatis, audistis quid timeatis, audistis unde ematur regnum coelorum, audistis unde impediatur regnum coelorum. Omnes in verbo Dei concordate. Et divitem et pauperem Deus fecit. Scriptura loquitur: Dives et pauper occurrerunt sibi; fecit autem ambos Dominus 25. Dives et pauper occurrerunt sibi. In qua via, nisi in ista vita? Natus est dives, natus est pauper. Occurristis vobis pariter ambulantes viam. Tu noli premere, tu noli fraudare. Iste eget, ille habet. Fecit autem ambos Dominus. Per eum qui habet, iuvat egentem: per eum qui non habet, probat habentem. Audivimus, diximus: timeamus, caveamus, oremus, perveniamus.