SERMO 83

DE VERBIS EVANGELII MT 18, 21, 22:
"
QUOTIES PECCABIT IN ME FRATER MEUS", ET CETERA

Servi saevi similitudo.

1. 1. Hesterna die sanctum Evangelium admonuit nos non neglegere peccata fratrum nostrorum: Sed si peccaverit, inquit, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum. Si te audierit, lucratus es fratrem tuum. Si autem contempserit, adhibe tecum duos vel tres: ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Si autem et ipsos contempserit, dic Ecclesiae. Quod si Ecclesiam contempserit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus 1. Hodierna etiam die ad ipsam rem pertinet capitulum quod sequitur, quod modo cum legeretur audivimus. Cum enim dixisset hoc Dominus Iesus Petro, subiecit et interrogavit Magistrum, quoties ignosceret fratri qui in illum peccasset; et quaesivit utrum sufficeret septies 2. Respondit illi Dominus: Non solum septies, sed etiam septuagies septies 3. Deinde narravit similitudinem valde terribilem: quia simile est regnum coelorum homini patrifamilias, qui posuit rationem cum servis suis; in quibus invenit debitorem decem millium talentorum. Et cum iussisset, ut omnia quae habebat, et omnis eius familia, et ipse venderetur, et debitum solveretur, advolutus genibus domini sui, rogabat eum dilationem, meruit remissionem. Misertus est enim dominus eius, sicut audivimus, et omne debitum dimisit illi. At ille debito liber, sed iniquitatis servus, posteaquam egressus est a facie domini sui, invenit etiam ipse debitorem suum, qui debebat, non decem millia talentorum, quantum ipsius debitum fuit, sed centum denarios: coepit eum suffocatum trahere, et dicere: Redde quod debes 4. At ille rogabat conservum, sicut et ipse rogaverat dominum: sed non talem iste invenit conservum, qualem ille dominum. Non solum remittere illi debitum noluit: sed nec dilationem dedit. Contortum rapiebat ad solutionem, iam debito dominico liber. Displicuit conservis; et renuntiaverunt domino suo quid actum esset: et dominus fecit adesse servum, et dixit ei: Serve nequam, cum mihi tanta deberes, misertus tui, omnia dimisi tibi; nonne ergo et te oportebat misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? 5 Et iussit omnia, quae illi dimiserat, exigi.

Omnis homo debitor est Dei; debitorem autem fratrem habet.

2. 2. Ergo hanc similitudinem ad nostram instructionem proposuit, et admonendo perire nos noluit. Sic, inquit, et vobis faciet Pater vester coelestis, si non remiseritis unusquisque vestrum fratri suo ex cordibus vestris 6. Ecce, fratres, res in aperto est, admonitio utilis; et valde salubris obedientia debetur, ut quod iussum est impleatur. Quia omnis homo et debitor est Dei, et debitorem habet fratrem suum. Quis est enim qui non sit debitor Dei, nisi in quo nullum potest inveniri peccatum? Quis est autem qui non habeat debitorem fratrem, nisi in quem nemo peccavit? Putasne, quisquam in genere humano reperiri potest, qui non et ipse aliquo peccato obstrictus sit fratri suo? Debitor est ergo omnis homo, habens tamen et ipse debitorem. Ideo Deus iustus constituit tibi regulam in debitore tuo, quod faciet et ipse cum suo. Duo sunt enim opera misericordiae, quae nos liberant, quae breviter ipse Dominus posuit in Evangelio: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 7. Dimittite, et dimittetur vobis, ad ignoscendum pertinet. Date, et dabitur vobis, ad praestandum beneficium pertinet. Quod ait de ignoscendo; et tu vis tibi ignosci quod peccas, et habes alium cui tu possis ignoscere. Rursus quod pertinet ad tribuendum beneficium; petit te mendicus, et tu es Dei mendicus. Omnes enim quando oramus, mendici Dei sumus: ante ianuam magni patrisfamilias stamus, imo etiam prosternimur, supplices ingemiscimus, aliquid volentes accipere; et ipsum aliquid, ipse Deus est. Quid a te petit mendicus? Panem. Et tu quid petis a Deo, nisi Christum, qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi 8? Ignosci vobis vultis? Ignoscite: Remittite, et remittetur vobis. Accipere vultis? Date, et dabitur vobis.

Quoties ignoscendum fratri.

3. 3. Sed quid in hac aperta praeceptione movere possit, audite. In remissione ubi venia petitur, et ab ignoscente debetur, hoc potest movere, quod et Petrum movit. Quoties debeo, inquit, ignoscere? Sufficit usque septies? Non sufficit, ait Dominus: Non dico tibi, Septies; sed, septuagies septies 9. Iam tu enumera quoties in te peccaverit frater tuus. Si potueris pervenire usque ad septuagesimam et octavam culpam, ut transeas septuagies septies, tunc molire vindictam. Itane verum est quod dicit, et vere ita se res habet, ut si peccaverit septuagies septies, ignoscas; si autem peccaverit septuagies octies, iam liceat tibi non ignoscere? Audeo, audeo dicere, ut et si septuagies octies peccaverit, ignoscas. Si autem peccaverit, ut dixi, septuagies octies ignosce. Et si centies peccaverit, ignosce. Et quid dicam toties et toties? Omnino quoties peccaverit, ignosce. Ergo ego ausus sum supergredi modum Domini mei? Ille in septuagesimo et septimo numero ignoscendi limitem fixit: hunc ego limitem transilire praesumam? Non est verum, non sum ausus plus aliquid. Ipsum Dominum meum audivi loquentem in Apostolo suo, ubi modus et numerus praefixus non est. Ait enim: Donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam, sicut Deus in Christo donavit vobis 10. Audistis formam. Si septuagies septies peccata tibi donavit Christus, si huc usque ignovit, et ultra negavit; pone et tu limitem, et ulterius noli ignoscere. Si autem Christus millia peccata peccatorum invenit, et tamen omnia donavit; noli subducere misericordiam, sed posce illius numeri solutionem. Non enim sine causa Dominus septuagies septies dixit; cum omnino nulla culpa sit, quam non debeas ignoscere. Ecce ille ipse servus, cuius debentis inventus est debitor, decem millia talentorum debebat. Puto enim, quia decem millia talentorum, ut parum sit, decem millia peccatorum sunt. Nolo enim dicere unum talentum, quod omnia peccata concludat. Servus autem ille quantum ei debebat? Centum denarios debebat. Iam plus non est quam septuagies septies? Et tamen iratus est Dominus, quia ei non dimisit. Non solum enim centum plus sunt quam septuaginta septem; sed centum denarii forte mille asses sunt. Sed quid ad decem millia talentorum?

Omnia debita dimittenda.

4. 4. Ac per hoc omnes culpas, quae in nos committuntur, parati simus ignoscere, si nobis desideramus ignosci. Si enim consideremus peccata nostra, et numeremus quid facto, quid oculo, quid aure, quid cogitatione, quid innumerabilibus motibus; nescio utrum dormiamus sine talento. Ergo quotidie petimus, quotidie divinas aures orando pulsamus, quotidie nos prosternimus et dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 11. Quae debita tua? Omnia, an aliquam partem? Respondebis, Omnia. Sic ergo et tu debitori tuo. Hanc ergo regulam ponis, hanc conditionem loqueris: hoc pacto et placito quando oras, commemoras, ut dicas: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Insignis hac de re figura.

4. 5. Quid sibi ergo vult septuagies septies? Audite, fratres, magnum mysterium, admirabile sacramentum. Quando Dominus baptizatus est, Lucas evangelista sanctus ibi commemoravit generationes eius, quo ordine, qua serie, quo stemmate ad illam generationem ventum fuerit, qua natus est Christus 12. Matthaeus coepit ab Abraham, et venit usque ad Ioseph descendendo 13. Lucas autem ascendendo coepit numerare. Quare ille descendendo, ille ascendendo? Quia Matthaeus generationem Christi commendabat, qua descendit ad nos; ideo quando natus est Christus, coepit numerare descendendo. Lucas autem quia tunc coepit numerare, quando baptizatus est Christus; ibi est initium ascensionis: iste ascendendo numerare coepit, numerando autem complevit generationes septuaginta septem. A quo numerabat? Intendite a quo. Exorsus est numerare a Christo usque ad ipsum Adam, qui primus peccavit, et nos cum peccati obligatione generavit. Pervenit usque ad Adam, et numerantur generationes septuaginta septem: hoc est, a Christo usque ad Adam, quas diximus septuaginta septem; et ab Adam usque ad Christum septuaginta septem. Si ergo nulla generatio praetermissa est, nulla culpa praeteritur, ubi non debeat ignosci. Nam ideo ipsius septuaginta septem generationes enumeravit, quem numerum Dominus in peccatorum remissione commendavit; quoniam a baptismo coepit enumerare, ubi omnia peccata solvuntur.

Decalogus alia figura de eodem.

5. 6. Et in hoc, fratres, adhuc accipite sacramentum maius. In septuagesimo septimo numero mysterium est remissionis peccatorum. Tot generationes inveniuntur a Christo usque ad Adam. Deinde paulo diligentius interroga ipsius numeri secretum, latebrasque eius inquire: pulsa diligentius, ut aperiatur tibi. Iustitia lege Dei constat: verum est. Nam lex in decem praeceptis commendatur. Ideo ille debebat decem millia talentorum. Ipse est ille memorabilis Decalogus scriptus digito Dei, traditus populo per Moysen famulum Dei 14. Debebat ergo ille decem millia talentorum: omnia peccata significat, propter numerum legis. Debebat et ille centum denarios: non minus ab eodem numero. Nam et centies centum fit decem millia; et decies deni, centum. Et ille decem millia talentorum, et ille decies denos. A legitimo enim numero non recessum est, in quo utroque invenies utraque peccata. Uterque debitor, et uterque veniae deplorator et impetrator: sed ille servus malus, servus ingratus, iniquus, noluit rependere quod accepit, noluit praestare quod illi indigno praestitum fuit.

Septuagesimo septimo numero peccata omnia praefigurata.

6. 7. Videte ergo, fratres: quisque incipit a Baptismo, liber exit, dimissa sunt illi decem millia talentorum; et cum exierit, invenire habet conservum suum debitorem. Observet ergo ipsum peccatum: quia numerus undenarius transgressio legis est. Lex enim denarius, peccatum undenarium. Lex enim per decem, peccatum per undecim. Quare peccatum per undecim? Quia transgressio denarii est, ut eas ad undenarium. In lege autem modus fixus est: transgressio autem peccatum est. Iam ubi transgrederis denarium, ad undenarium venis. Adeo magnum mysterium figuratum est, quando iussum est tabernaculum fabricari. Multa ibi numerosa dicta sunt, in magno sacramento. Inter caetera vela cilicina iussa sunt fieri, non decem, sed undecim 15: quia per cilicium ostenditur confessio peccatorum. Quid autem amplius quaeris? Vis nosse omnia peccata contineri numero isto septuagesimo septimo? Septuplum solet pro toto computari: quoniam septem diebus volvitur tempus, et finito septenario, rursus ad caput reditur, ut eadem forma volvatur. Per huiusmodi formae revolutiones saecula transeunt: a septenario tamen numero non receditur. Omnia enim peccata dixit, quando septuagies septies dixit: quia illud undecim duc septies, fiunt septuagies septies. Omnia ergo dimitti peccata voluit, qui ea septuagesimo septimo numero praesignavit. Nemo contra se teneat non ignoscendo, ne contra illum teneatur, quando orat. Dicit enim Deus, Dimitte, et dimittetur tibi. Sed ego prior dimisi: dimitte vel postea. Nam si non dimiseris, revocabo te; et quidquid tibi dimiseram, replicabo tibi. Non enim mentitur Veritas; non enim fallit, aut fallitur Christus, qui subiecit, dicens: Sic et vobis faciet Pater vester, qui in coelis est 16. Invenis Patrem, imitare Patrem. Si enim imitari non vis, exhaeredari disponis: Faciet ergo ita vobis, inquit: Pater vester coelestis, si non remiseritis unusquisque fratribus vestris ex cordibus vestris 17. Ne dicas in lingua, Ignosco, et corde differas. Supplicium enim ostendit tibi Deus, minando vindictam. Novit Deus ubi dicas. Vocem tuam homo audivit: conscientiam tuam Deus inspicit. Si dicis, Dimitto; dimitte. Melius est cum clamas ore, et dimittis in corde, quam blandus ore, crudelis in corde.

Ita ignoscendum, ut non negligatur disciplina.

7. 8. Iam ergo obsecrant pueri indisciplinati, et nolunt vapulare, qui sic praescribunt nobis, quando volumus dare disciplinam: Peccavi, ignosce mihi. Ecce ignovi, et iterum peccat. Ignosce: ignovi. Peccat tertio. Ignosce: tertio ignovi. Iam quarto vapulet. Et ille: Numquid septuagies septies te fatigavi? Si hac praescriptione severitas disciplinae dormiat, repressa disciplina saevit impunita nequitia. Quid ergo faciendum est? Corripiamus verbis, et si opus est, et verberibus: sed delictum dimittamus, culpam de corde abiciamus. Ideo enim Dominus subdidit: de cordibus vestris, ut si per caritatem imponitur disciplina, de corde lenitas non recedat. Quid enim tam pium quam medicus ferens ferramentum? Plorat secandus, et secatur: plorat urendus, et uritur. Non est illa crudelitas; absit ut saevitia medici dicatur. Saevit in vulnus, ut homo sanetur: quia si vulnus palpetur, homo perditur. Sic ergo ista monuerim, fratres mei, ut fratres nostros qui peccaverint omni modo diligamus, de corde nostro caritatem in eos non dimittamus, et disciplinam, cum opus est, demus: ne per solutionem disciplinae crescat nequitia, et incipiamus propter Deum accusari; quia recitatum est nobis: Peccantes coram omnibus corripe, ut caeteri timorem habeant 18. Certe si quis, quod solum verum est, distinguit tempora, et solvit quaestionem, verum est. Si peccatum in secreto est, in secreto corripe. Si peccatum publicum est et apertum, publice corripe: ut ille emendetur, et caeteri timeant.