DE VERBIS EVANGELII MT 18, 7-9
UBI ADMONEMUR AB SCANDALIS MUNDI CAVERE
1. Divinae lectiones, quas modo, cum recitarentur, audivimus, admonent nos adversus scandala, quae futura praedicta sunt, robur percipere virtutum, pectus munire christianum, et hoc a misericordia Domini. Quid est enim homo, ait, nisi quod memor es eius? 1 Vae mundo ab scandalis 2, Dominus dicit: Veritas dicit: terret et monet, non vult esse nos incautos; nam non fecit utique desperatos. Contra hoc Vae, id est contra hoc malum metuendum, tremendum, cavendum, consolatur nos, et hortatur, et instruit illo loco Scriptura, ubi dicitur: Pax multa diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum 3. Ostendit hostem cavendum, sed non cessavit ostendere murum munitum. Cogitabas tu audiens: Vae mundo ab scandalis, quo ires extra mundum, ne scandala patereris. Ergo propter cavenda scandala, quo ibis extra mundum, nisi fugias ad eum qui fecit mundum? Quomodo autem ad eum qui fecit mundum, confugere poterimus, nisi legem eius, quae ubique praedicatur, audiamus? Parum est audiamus, nisi diligamus. Securum te enim faciens Scriptura divina contra scandala non ait: Pax multa audientibus legem tuam. Non enim auditores legis iusti sunt apud Deum. Sed quia factores legis iustificabuntur 4, et fides per dilectionem operatur 5: Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum. Concinit huic sententiae etiam quod audiendo et respondendo cantavimus: Mites autem haereditate possidebunt terram, et delectabuntur in multitudine pacis 6. Quia: Pax multa diligentibus legem tuam. Ipsi enim mites, qui diligunt legem Dei. Beatus enim vir, quem tu erudieris, Domine, et ex lege tua docueris eum; ut mitiges eum a diebus malignis, donec fodiatur peccatori fovea 7. Quam diversae videntur Scripturae voces, et in unam sententiam sic confluunt atque concurrunt, ut quidquid audire potueris de fonte illo uberrimo, acquiescas et tu, concordes veritati amicus, pace plenus, caritate fervidus, contra scandala munitus.
2. Propositum est ergo videre, vel quaerere, vel discere, quomodo mites esse debemus: et ex hoc quod modo de Scripturis commemoravi, admonemur invenire quod quaerimus. Intenta sit paululum Caritas vestra; magna res agitur, ut mites simus: necessaria res in adversis. Neque enim res adversae saeculi huius vocantur scandala: scandala quae sint, advertite. Nescio quis, verbi gratia, in necessitate aliqua constitutus urgetur pressura. Non est hoc scandalum, quia pressura urgetur. Pressura et martyres pressi sunt, sed non oppressi. Scandalum cave, non valde pressuram. Pressura premit te, scandalum opprimit te. Quid ergo interest inter pressuram et scandalum? In pressura parabas servare patientiam, tenere constantiam, non relinquere fidem, non consentire peccato. Hoc si servas, aut si servaveris, pressura tibi ruina non erit: sed ad hoc valebit illa pressura, ad quod valet in torculari, non ut oliva opprimatur, sed ut oleum liquetur. Denique si in ista pressura laudes Deo dicas, quam utile prelum, unde a te liquor emanat? Sedebant in pressura Apostoli catenati, atque in illa pressura cantabant hymnum Deo. Quid premebatur? quid eliquabatur? Sedebat sub magna pressura Iob in stercore, inops, sine ope, sine substantia, sine filiis; plenus, sed vermibus, quod quidem ad hominem pertinet exteriorem. Sed quia et intus Deo plenus erat, laudabat Deum, et pressura illa non illi erat scandalum. Ubi ergo scandalum? Quando accessit ei uxor, et ait: Dic aliquid in Deum, et morere 8. Omnibus quippe ablatis a diabolo, exercitato Eva servata est, non ad consolationem, sed ad tentationem viri. Ecce ubi scandalum. Exaggeravit miserias eius, miserias etiam suas cum illius, et coepit persuadere blasphemiam. Illi autem, qui erat mitis, quia Deus ex lege sua docuerat eum, et mitigaverat a diebus malignis, pax multa erat in corde eius diligentis legem Dei, et non erat illi scandalum. Illa scandalum erat, sed illi non erat. Denique vide mitem, vide eruditum in lege Dei, lege Dei dico aeterna. Nam lex illa in tabulis data Iudaeis nondum erat temporibus Iob, sed manebat adhuc lex aeterna in cordibus piorum, unde illa descripta est quae populo data est. Quia ergo mitigatus erat lege Dei a diebus malignis, et pax ei multa erat diligenti legem Dei, vide quam sit mitis, quid respondet. Hic disce quod proposui, qui sint mites. Locuta es, inquit, tamquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala non sustinemus? 9
3. Audivimus exemplo qui sint mites: definiamus eos verbis, si possumus. Mites sunt, quibus in factis omnibus bonis, in omnibus quae bene faciunt, non placet nisi Deus; in omnibus quae mala patiuntur, non displicet Deus. Eia, fratres, attendite ad hanc regulam, ad hanc normam; extendamus nos ad illam, quaeramus incrementum, ut impleamus illam. Quid enim prodest, quia plantamus et rigamus, nisi Deus incrementum dederit? Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus 10. Audi, qui vis mitis esse, qui vis mitigari a diebus malignis, qui diligis legem Dei; ut non sit in te scandalum, et sit tibi pax multa, ut possideas terram, et delecteris in multitudine pacis: audi, qui vis mitis esse. Quidquid boni facis, non tibi placeas. Deus enim superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 11. Ergo quidquid boni facis, non tibi placeat nisi Deus: quidquid mali pateris, non tibi displiceat Deus. Quid plura? Hoc fac, et vives 12. Non te absorbebunt dies maligni; evades quod dictum est: Vae mundo ab scandalis 13. Cui mundo enim Vae ab scandalis, nisi de quo dictum est: Et mundus eum non cognovit 14? Non illi mundo, de quo dictum est: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi 15. Mundus malus, mundus bonus: mundus malus, omnes in mundo mali; et mundus bonus, omnes in mundo boni. Sicut attendimus plerumque agrum. Plenus est ager iste: quo fructu? Tritico. Itemque dicimus, et verum dicimus, Plenus est ager iste palea. Arbor est, plena est fructu. Alter dicit: Plena est foliis. Et qui dicit: Plena est fructu, verum dicit: et qui dicit: Plena est foliis, verum dicit. Nec plenitudo foliorum abstulit fructui locum, nec plenitudo fructuum turbam expulit foliorum. Utroque plena est: sed aliud quaerit ventus, aliud cultor colligit. Sic ergo, cum audis: Vae mundo ab scandalis, noli terreri; dilige legem Dei, non tibi erit scandalum.
4. Sed occurrit uxor, nescio quid mali persuadens. Diligis eam, sicut oportet diligi uxorem: membrum tuum est. Sed si oculus tuus scandalizat te, si manus tua scandalizat te, si pes tuus scandalizat te, modo audisti Evangelium, amputa, proice abs te 16. Quisquis tibi carus est, quisquis tibi pro magno habetur a te, tamdiu magnus sit, tamdiu dilectum membrum tuum sit, quamdiu non coeperit scandalizare, id est, mali aliquid suadere. Audite quia hoc est scandalum. Constituimus exemplum de Iob et uxore eius: sed ibi non est nominatum scandalum. Audi Evangelium: Dominus cum de passione sua praedicaret, Petrus coepit illi suadere ne pateretur. Redi retro, satanas, scandalum mihi es 17. Prorsus docuit te Dominus, qui tibi vivendi exemplum praebuit, et quid sit scandalum, et quomodo caveatur scandalum. Cui dixerat paulo ante: Beatus es, Simon Bar-Iona 18, ostenderat illum membrum suum esse. At ubi coepit scandalum esse, praecidit membrum: refecit membrum, reposuit membrum <...> Scandalum ergo tibi ille erit, qui tibi mali aliquid suadere coeperit. Et intendat Caritas vestra: fit hoc plerumque, non malevolentia, sed perversa benevolentia. Videt enim te amicus tuus, qui te diligit, vicissimque a te diligitur, pater tuus, frater tuus, filius tuus, coniux tua, videt te in malo, et vult te facere malum. Quid est, videt te in malo? Videt te in aliqua pressura. Pressuram ipsam propter iustitiam forsitan pateris: ideo pateris pressuram, quia non vis dicere falsum testimonium. Verbi gratia dixerim. Abundant exempla, quia Vae mundo ab scandalis. Ecce, verbi gratia, potens aliquis quaerit a te, propter praedam suam, propter rapinam suam, ministerium falsi testimonii. Negas tu: negas falsum, ne neges verum. Ne multis immorer, ille irascitur, potens est, premit. Accedit amicus, qui non vult te esse in pressura, non vult te esse in malo: Rogo te, fac quod tibi dicitur; quid magnum est? Iam forte quomodo et satanas Domino: Scriptum est de te, quia Angelis suis mandavit de te, ne offendas ad lapidem pedem tuum 19. Forte et iste amicus tuus, quia videt te christianum, de lege tibi vult persuadere, quod putat te debere facere. Fac quod dicit. Quid? Hoc quod vult ille. Sed mendacium est, falsum est. Non legisti: Omnis homo mendax 20? Iam iste scandalum est. Amicus est, quid facturus es? Oculus est, manus est: Amputa, et proice abs te. Quid est: Amputa, et proice abs te? Noli consentire. Hoc significat: Amputa, et proice abs te, noli consentire. Membra enim nostra in corpore nostro consensione faciunt unitatem, consensione vivunt, consensione invicem connectuntur. Ubi dissensio, ibi morbus aut vulnus est. Ergo membrum tuum est: diliges eum. Sed scandalizat te; Amputa eum, et proice abs te. Noli consentire; averte illum ab auribus tuis, forte correctus rediet.
5. Quomodo facturus es hoc quod dico, amputaturus, et abiecturus, et eo fortasse correcturus? Quomodo facturus es, responde. De Lege voluit suadere mendacium. Ille enim ait: Dic. Et forte non ausus est dicere, Dic mendacium: sed sic, Dic quod vult. Tu dicis, Sed mendacium est. Et ille, ut excuset: Omnis homo mendax 21. Et tu contra, frater: Os quod mentitur, occidit animam 22. Attende, non est leve quod audisti: Os quod mentitur, occidit animam. Quid mihi facit inimicus iste potens, qui me premit, quia miseraris me, et miseret conditionis in me, et non vis me esse in malo; cum velis me esse malum? Quid mihi facit potens iste? Quid premit? Carnem. Corpus, dicis tu, premit: dico ego, perimit. Quanto mitius mecum agit ille, quam ego si mentitus fuero? Ille occidit carnem meam: ego occido animam meam. Iratus potens occidit corpus: Os quod mentitur, occidit animam. Corpus occidit; moriturum erat, etsi non occideretur: animam vero quam non occidit iniquitas, in aeternum excipit veritas. Serva ergo quod servare potes: pereat quod quandoque periturum est. Respondisti; et tamen Omnis homo mendax non solvisti. Responde illi et ad hoc, ne videatur sibi aliquid dixisse ad suadendum mendacium, testimonium de Lege proferens, urgens te de Lege contra Legem. In Lege enim scriptum est: Falsum Testimonium ne dicas 23: et in Lege scriptum est: Omnis homo mendax. Respice ad illud quod paulo ante commonui, quando mitem hominem verbis quibus potui, terminavi. Mitis est, cui in omnibus quae bene facit, non placet nisi Deus; in omnibus quae male patitur, non displicet Deus. Hoc ergo ei responde, qui dicit: Mentire, quia scriptum est: Omnis homo mendax: Non mentior, quia scriptum est: Os quod mentitur, occidit animam. Non mentior, quia scriptum est: Perdes omnes qui loquuntur mendacium 24. Non mentior, quia scriptum est: Falsum testimonium non dices. Urgeat licet pressuris carnem meam cui displiceo in veritate: audio Dominum meum: Nolite timere eos qui corpus occidunt 25.
6. Quomodo ergo omnis homo mendax? An forte non es homo? Responde cito, et verum, Et homo non sim, ne mendax sim. Videte enim: Deus de coelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens et requirens Deum. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum 26. Quare? Quia filii hominum esse voluerunt. Ut autem eos ab his iniquitatibus tolleret, redimeret, curaret, sanaret, mutaret filios hominum, dedit eis potestatem filios Dei fieri 27. Quid ergo mirum? Homines eratis, si eratis filii hominum: omnes homines eratis, mendaces eratis; omnis enim homo mendax. Accedit vobis gratia Dei, dedit vobis potestatem filios Dei fieri. Audite vocem Patris mei dicentis: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes 28. Quoniam homines filii hominum, si non filii Altissimi, mendaces; quia omnis homo mendax. Si filii Dei, si gratia Salvatoris redempti, si pretioso sanguine comparati, si aqua et Spiritu renati, si ad haereditatem coelorum praedestinati, utique filii Dei. Ergo iam dii. Quid ad te vult mendacium? Adam enim purus homo, Christus homo Deus, creator omnis creaturae Deus. Adam homo, Christus homo mediator Dei, Filius unicus Patris, Deus homo. Ecce tu longe a Deo homo, et Deus sursum longe ab homine: in medio se posuit Deus homo. Agnosce Christum, et per hominem ascende ad Deum.
7. Iam ergo correcti, et si aliquid egimus, mites, teneamus indeclinabilem confessionem 29. Diligamus legem Dei, ut evadamus quod dictum est. Vae mundo ab scandalis 30. Loquamur aliquid de scandalis, quibus mundus plenus est, et quomodo crebrescant scandala, abundent pressurae. Vastatur mundus, calcatur torcular. Eia, christiane, coeleste germen, peregrinis in terra, qui civitatem in coelo quaeritis, qui Angelis sanctis sociari desideratis, intellegite vos sic venisse ut discedatis. Transitis per mundum, conantes ad eum qui creavit mundum. Non vos perturbent amatores mundi, qui volunt in mundo remanere, et velint nolint, coguntur migrare: non vos decipiant, non seducant. Pressurae istae non sunt scandala. Iusti estote, et exercitationes erunt. Tribulatio venit: quod volueris erit, aut exercitatio, aut damnatio. Qualem te invenerit, talis erit. Tribulatio ignis est: aurum te invenit? sordes tollit: paleam te invenit? in cinerem vertit. Ergo pressurae quae abundant, non sunt scandala. Sed quae sunt scandala? Locutiones illae, verba illa, quibus nobis dicitur: Ecce quid faciunt tempora christiana, ecce quae sunt scandala. Ad hoc enim tibi dicitur, ut tu, si amas mundum, blasphemes Christum. Et dicit tibi hoc amicus tuus, consiliarius tuus: ergo oculus tuus. Dicit tibi hoc minister tuus, cooperarius tuus: ergo manus tua. Dicit tibi hoc forte qui te sustentat, qui te ab humilitate terrena sublevat: ergo pes tuus. Abice, amputa, proice abs te, noli consentire. Responde talibus, quomodo respondebat ille, cui suadebatur falsum testimonium. Responde, et tu: dic homini dicenti tibi, Ecce temporibus christianis tantae pressurae sunt, vastatur mundus: responde tu, Hoc mihi antequam eveniret, praedixit Christus.
8. Quare enim turbaris? Pressuris mundi turbatur cor tuum, quomodo navis illa, ubi dormiebat Christus 31. Ecce quae causa est, homo cordate, ut turbetur cor tuum: ecce quae causa est. Navis ista, in qua Christus dormit, cor est ubi fides dormit. Quid enim tibi novi dicitur, christiane? quid enim tibi novi dicitur? Temporibus christianis vastatur mundus, deficit mundus. Non tibi dixit Dominus tuus, Vastabitur mundus? Non tibi dixit Dominus tuus, Deficiet mundus? Quare credebas quando promittebatur, et turbaris quando completur? Ergo tempestas saevit in cor tuum: cave naufragium, excita Christum. Habitare, inquit Apostolus: Christum per fidem in cordibus vestris 32. Per fidem habitat in te Christus. Fides praesens, praesens est Christus: fides vigilans, vigilans est Christus: fides oblita, dormiens est Christus. Excitare, commovere, dic: Domine, perimus! 33 Ecce quae nobis dicunt Pagani: quae nobis dicunt, quod est gravius, mali Christiani. Exsurge, Domine, perimus. Evigilet fides tua, incipit tibi loqui Christus. Quid perturbaris? Haec omnia praedixi tibi. Ideo praedixi, ut cum venissent mala, sperares bona, ut non deficeres in malis. Miraris quia deficit mundus? mirare quia senuit mundus. Homo est, nascitur, crescit, senescit. Querelae multae in senecta: tussis, pituita, lippitudo, anxietudo, lassitudo inest. Ergo senuit homo; querelis plenus est: senuit mundus; pressuris plenus est. Parum tibi praestitit Deus, quia in senectute mundi misit tibi Christum, ut tunc te reficiat, quando cuncta deficiunt? Nescis hoc significasse in semine Abrahae? Nam semen Abrahae ait Apostolus, quod est Christus. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno, Et semini tuo, quod est Christus 34. Ideo seni Abrahae natus est filius, quia erat utique Christus in ipsius mundi senectute venturus. Venit cum omnia veterascerent, et novum te fecit. Res facta, res condita, res peritura iam vergebat in occasum. Necesse erat ut abundaret laboribus: venit ille et consolari te inter labores, et promittere tibi in sempiternum quietem. Noli adhaerere velle seni mundo, et nolle iuvenescere in Christo, qui tibi dicit: Perit mundus, senescit mundus, deficit mundus, laborat anhelitu senectutis. Noli timere, renovabitur iuventus tua sicut aquilae 35.
9. Ecce, inquit, christianis temporibus Roma perit. Forte Roma non perit: forte flagellata est, non interempta: forte castigata est, non deleta. Forte Roma non perit, si Romani non pereant. Non enim peribunt, si Deum laudabunt: peribunt, si blasphemabunt. Roma enim quid est, nisi Romani? Non enim de lapidibus et lignis agitur, de excelsis insulis et amplissimis moenibus. Hoc sic erat factum, ut esset aliquando ruiturum. Homo cum aedificaret, posuit lapidem super lapidem; et homo cum destrueret, expulit lapidem a lapide. Homo illud fecit, homo illud destruxit. Iniuria fit Romae, quia dicitur, Cadit? Non Romae, sed forte artifici eius. Conditori eius facimus iniuriam, quia dicimus, Roma ruit, quam condidit Romulus? Mundus casurus est, quem condidit Deus. Sed nec quod fecit homo, ruit, nisi quando voluerit Deus; nec quod fecit Deus, ruit, nisi quando voluerit Deus. Si enim hominis opus non cadit, sine voluntate Dei, opus Dei quando potest cadere per voluntatem hominis? Tamen et mundum fecit tibi Deus casurum; et ideo te condidit moriturum. Ipse homo ornamentum civitatis, ipse homo inhabitator, rector, gubernator civitatis, sic venit ut eat, sic est natus ut moriatur, sic est ingressus ut transeat. Coelum et terra transibunt 36: quid ergo mirum, si aliquando finis est civitati? Et forte non modo finis est civitati: tamen aliquando finis erit civitati. Sed quare inter sacrificia Christianorum perit Roma? Quare inter sacrificia Paganorum arsit mater eius Troia? Dii, in quibus spem suam Romani posuerunt, omnino Romani dii, in quibus spem Pagani Romani posuerunt, ad Romam condendam de Troia incensa migraverunt. Dii Romani ipsi fuerunt primo dii Troiani. Arsit Troia, tulit Aeneas deos fugitivos: imo tulit deos fugiens stolidos. Portari enim a fugiente potuerunt: fugere ipsi non potuerunt. Et cum ipsis diis veniens in Italiam, cum diis falsis condidit Romam. Longum est caetera persequi: breviter tamen quod ipsorum litterae habent commemorem. Auctor ipsorum omnibus notus sic loquitur: Urbem Romam, sicut ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui, Aenea duce profugi, sedibus incertis vagabantur 37. Habebant ergo deos secum, condiderunt Romam in Latio, posuerunt ibi colendos deos, qui colebantur in Troia. Inducitur a poeta ipsorum Iuno irascens Aeneae et Troianis fugientibus, et dicit:
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor
Ilium in Italiam portans victosque Penates 38;
id est, deos victos portans secum in Italiam. Iam quando dii in Italiam victi portabantur, numen erat, an omen? Diligite ergo legem Dei, et non sit vobis scandalum. Rogamus vos, obsecramus vos, exhortamur vos, estote mites, compatimini patientibus, suscipite infirmos 39: et in ista occasione multorum peregrinorum, egentium, laborantium, abundet hospitalitas vestra, abundent bona opera vestra. Quod iubet Christus, faciant Christiani, et tantum suo malo blasphemant Pagani.