SERMO 79/A

 

SERMO DE EVANGELIO UBI IN
MONTE TRANSFIGURATUS EST
IESUS

Qui non prius morituri essent quam viderent Filium hominis in regno suo.

1. Priusquam se Dominus in monte monstraret, quomodo audivimus cum sanctum Evangelium legeretur, dixerat: Sunt hic quidam de circumstantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis in regno suo 1. Scimus autem in fine saeculi Dominum Iesum Christum iudicem esse venturum et daturum regnum dextris, sinistris supplicium 2, qui, sicut credimus et confitemur, venturus est iudicare vivos et mortuos 3. Omnes autem illi qui eum circumstabant quando loquebatur, veniente mortis conditione, dormierunt, iudicem autem Dominum in regno suo non visuri sunt, nisi cum venerit tempus resurrectionis. Quid sibi ergo vult quod ait: Sunt quidam de hic circumstantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis in regno suo? Procul dubio sanctum. Evangelium de consequentibus aperuit quaestionem. Tres enim secum levavit in montem Petrum et Iacobum et Ioannem et coram ipsis se transfiguravit, ita ut facies eius splenderet ut fulgor solis 4. Ipsi ergo erant de circumstantibus qui non visuri erant mortem donec viderent Dominum in regno suo. Erit autem fulgor omnium in fine saeculorum. Quem fulgorem Dominus in se monstravit. Fulgebunt membra eius sicut fulsit caput. Scriptum est: Transfigurabit corpus humilitatis nostrae conforme corpori gloriae suae 5. Ecce ipse in monte fulsit sicut sol 6, et nondum resurrexit. Nondum mortem gustaverat sed in carne Deus erat et de carne nondum resuscitata quod volebat divina potestate faciebat. Nam, ut noveritis non esse superbum si hoc et nos speremus, audite ipsum et nolite dubitare. Cum parabolam zizaniorum exponeret ait: Qui seminat bonum semen Filius est hominis. Ager mundus. Bonum autem semen hii sunt filii regni. Zizania filii maligni. Inimicus qui eam seminavit diabolus est. Messis est finis saeculi. Messores autem angeli sunt 7. Cum ergo venerit finis saeculi, tunc mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et mittunt in caminum ignis ardentis, ubi erit ploratus et stridor dentium 8. Quid de tritico? Audi quod sequitur: Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno 9. Et quia tales erunt in regno, ideo dixit Dominus: Sunt hic quidam de circumstantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis in regno suo 10.

Petri consilium inane.

2. Iam vero, fratres, quid sibi vult? Apparuerunt Moyses et Elias, posuerunt in medio Dominum et colloquebantur cum illo 11. Petrus sanctus delectatus est solitudine, taedium habebat de turbulento genere humano. Vidit montem, vidit Dominum, vidit Moysen, vidit Eliam. Soli ibi erant qui sibi non faciebant. Delectatus est vita quieta, otiosa, beata et ait Domino: Domine bonum est nobis hic esse 12. Ut quid descendimus de monte perturbari et non eligimus hic lactari? Bonum est hic nobis esse. Faciamus hic tria tabernacula, si iubes: tibi unum, Moysi unum et Eliae unum 13. Petrus adhuc nesciens quemadmodum loqui deberet, dividere volebat. Putabat bonum esse quod dicebat. Sed quid fecit Dominus? Nubem de caelo misit et omnes texit, tamquam dicens Petro: Quid vis facere tria tabernacula? Ecce unum. Tunc vocem audierunt de nube: Hic est Filius meus dilectus 14, ne compararent illi Moysen et Eliam et putarent sic esse Dominum accipiendum quasi unum de Prophetis cum esset Dominus Prophetarum: Hic est Filius meus: hunc audite 15. Hac voce illi territi ceciderunt. Accessit Dominus et erexit eos et non viderunt nisi solum Iesum 16.

Transfigurationis magnum sacramentum.

3. Magnum sacramentum, si donet Dominus, dicam modo. Loquuntur cum Domino Moyses et Elias. In Moyse Lex, in Elia Prophetae. Quando aliqua proponimus de Evangelio, probamus illud de Lege et Prophetis. Et loquuntur cum Domino Moyses et Elias, sed ministri a lateribus, in medio regnator. Quid est loqui cum Domino Moysen et Eliam? Apostolum audi: Per legem, inquit, cognitio peccati, nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est 17. Ecce Dominus ubi Moyses et Elias, testimonium habens a Lege et Prophetis. Hoc tempore necessaria sunt testimonia Legis et Prophetarum. Cum autem resurgimus, quid est opus Lege, quid est opus Prophetis? Testimonia non quaerimus quia ipsum videbimus. Sed quando hoc erit? Post resurrectionem. Ideo illi qui ceciderunt surrexerunt et Dominum solum viderunt.