SERMO 78

DE VERBIS EVANGELII MT 17, 1-8:
"
POST DIES SEX ASSUMPSIT IESUS PETRUM, ET IACOBUM, ET
IOANNEM FRATREM EIUS" ET CETERA

Quid sit regnum Christi.

1. Inspicienda nobis et tractanda est, carissimi, visio ista, quam Dominus demonstravit in monte. Ipsa est enim de qua dixerat: Amen dico vobis, quia sunt hic quidam de circumstantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno suo 1. Inde coepit lectio quae recitata est. Dum hoc dixisset, post dies sex assumpsit tres discipulos, Petrum, Ioannem et Iacobum, et ascendit in montem 2. Ipsi tres erant quidam de quibus dixerat: Sunt hic quidam qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno suo. Non parva quaestio est. Neque enim ille mons, regnum erat comprehensum. Quid est mons ei qui possidet coelum? Quod non solum legimus, sed etiam oculis cordis quodam modo videmus. Regnum suum dicit, quod multis locis appellat regnum coelorum. Regnum autem coelorum est regnum sanctorum. Coeli enim enarrant gloriam Dei 3. De quibus coelis dictum est continuo in Psalmo: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 4. Quorum, nisi coelorum? Ergo Apostolorum, et omnium verbi Dei fidelium praedicatorum. Regnabunt coeli cum eo qui fecit coelos. Hoc ut ostenderetur, videte quid factum est.

Dominicae transfigurationis allegoria.

2. Dominus ipse Iesus resplenduit sicut sol; vestimenta eius facta sunt candida sicut nix: et loquebantur cum eo Moyses et Elias. Ipse Iesus quidem, ipse splenduit sicut sol 5, se lumen esse significans quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 6. Quod est iste sol oculis carnis, hoc ille oculis cordis: et quod iste carnibus, hoc ille cordibus. Vestimenta autem eius, Ecclesia eius. Vestimenta enim nisi ab induto contineantur, cadunt. Horum vestimentorum quaedam quasi novissima fimbria Paulus fuit. Ipse enim dicit: Ego enim sum minimus Apostolorum 7: et alio loco: Ego sum novissimus Apostolorum 8. In vestimento autem fimbria est novissima et minima. Proinde sicut illa mulier quae sanguinis fluxum patiebatur, tacta Domini fimbria, salva facta est 9: sic Ecclesia quae ex Gentibus venit, Paulo praedicante salvata est. Quid mirum si per candida vestimenta signatur Ecclesia, cum audiatis Isaiam prophetam dicentem: Et si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tamquam nivem dealbabo 10? Moyses et Elias, id est, Lex et Prophetae quid valent, nisi cum Domino colloquantur? Nisi Domino perhibeant testimonium, quis leget Legem? quis Prophetas? Videte quam breviter hoc Apostolus ait: Per Legem enim cognitio peccati: nunc autem sine Lege, iustitia Dei manifestata est 11; ecce sol: testificata a Lege et Prophetis 12; ecce splendor.

Petri votum.

3. Videt hoc Petrus, et humana sapiens tamquam homo: Domine, bonum est, inquit, nos hic esse 13. Taedium patiebatur a turba, invenerat solitudinem montis; ibi habebat Christum panem mentis. Utquid inde discederet ad labores et dolores, habens in Deum sanctos amores, et ideo bonos mores? Bene sibi volebat esse: unde et adiunxit: Si vis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum, et Eliae unum 14. Ad haec Dominus nihil respondit: sed tamen Petro responsum est. Haec enim eo loquente, nubes lucida venit, et obumbravit eos. Ille quaerebat tria tabernacula: nobis unum esse, quod humanus sensus dividere cupiebat, responsum coeleste monstravit. Verbum Dei Christus, Verbum Dei in Lege, Verbum in Prophetis. Quid, Petre, quaeris dividere? Magis te oportet adiungere. Tria quaeris: intellege et unum.

Vox de nube. Prostratio discipulorum.

4. Nube ergo obumbrante omnes, et quodam modo eis faciente unum tabernaculum, sonuit et vox de nube dicens: Hic est Filius meus dilectus 15. Ibi erat Moyses, ibi Elias: non est dictum, Hi sunt filii mei dilecti. Aliud est enim Unicus, aliud adoptati. Ille commendabatur, unde Lex et prophetae gloriabantur. Hic est, inquit: Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite 16. Quia et in Prophetis ipsum audistis, et in Lege ipsum audistis. Et ubi non ipsum audistis? Hoc audito, illi ceciderunt in terram. Iam demonstratur nobis, in Ecclesia regnum Dei. Hic Dominus, hic Lex et Prophetae: sed Dominus tamquam Dominus: Lex in Moyse, Prophetia in Elia; sed ipsi tamquam servi, tamquam ministri. Ipsi tamquam vasa: ipse tamquam fons. Moyses et Prophetae dicebant et scribebant: sed de illo implebantur quando fundebant.

Discipulorum erectio.

5. Dominus autem porrexit manum, et excitavit iacentes. Deinde neminem viderunt, nisi solum Iesum 17. Quid sibi hoc vult? Audistis, cum Apostolus legeretur, quia videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem 18. Et linguae evacuabuntur, quando venerit illud quod modo speramus et credimus 19. Quod illi ergo ad terram ceciderunt, hoc significaverunt, quod morimur: quia dictum est carni: Terra es, et in terram ibis 20. Quando vero eos Dominus erexit, resurrectionem significavit. Post resurrectionem utquid tibi Lex? utquid tibi Prophetia? Ideo non apparet Elias, non apparet Moyses. Remanet tibi: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 21. Remanet tibi, ut sit Deus omnia in omnibus 22. Ibi erit Moyses; sed iam non Lex. Videbimus ibi et Eliam; sed iam non prophetam. Lex enim et Prophetae testimonium perhibuerunt Christo, quia oporteret eum pati, et die tertia resurgere a mortuis, et intrare in gloriam suam 23. Ubi completur illud quod suis dilectoribus repromisit: Qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum 24. Et quasi diceretur: Quia diliges eum, quid illi dabis? Et ostendam me ipsum illi 25. Magnum donum, magna promissio. Non tibi servat Deus praemium aliquod suum: sed se ipsum. Avare, quare tibi non sufficit quod Christus promittit? Tu dives tibi videris; et si Deum non habes, quid habes? alter pauper; et si Deum habet, quid non habet?

Aliorum curanda salus ex caritate.

6. Descende, Petre: requiescere cupiebas in monte, descende, praedica verbum, insta opportune, importune, argue, hortare, increpa, cum omni longanimitate et doctrina 26. Labora, desuda, patere aliqua tormenta: ut quod in candidis vestimentis Domini intellegitur, per candorem et pulchritudinem rectae operationis in caritate possideas. In laude enim caritatis, cum Apostolus legeretur, audivimus: Non quaerit quae sua sunt 27. Non quaerit quae sua sunt; quoniam donat quae possidet. Alio loco periculosius dictum est, si non intellexeris. Secundum enim ipsam caritatem praecipiens Apostolus fidelibus membris Christi, ait: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius est 28. Avaritia namque hoc audito, fraudes parat, ut in negotio quasi alienum quaerens, aliquem circumveniat, et quaerat non suum, sed alienum. Compescat se avaritia, procedat iustitia: audiamus, et intellegamus. Caritati dictum est: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Verum tu, avare, si resistas, et magis ad hoc praeceptum redigis, ut alienum concupiscas; perde tuum. Sed quomodo te novi, habere vis et tuum et alienum. Fraudem facis, ut habeas alienum: furtum patere, ut perdas tuum, Non vis quaerere tuum, sed tollis alienum. Quod si facis, non facis bene. Audi, o avare, ausculta: Apostolus tibi alio loco apertius exponit hoc quod dixit: Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Ait de se ipso: Ego autem non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi sint 29. Hoc Petrus nondum intellegebat, quando in monte vivere cum Christo desiderabat. Servabat tibi hoc, Petre, post mortem. Nunc autem ipse dicit: Descende laborare in terra, servire in terra, contemni, crucifigi in terra. Descendit vita, ut occideretur; descendit panis, ut esuriret; descendit via, ut in itinere lassaretur; descendit fons, ut sitiret: et tu recusas laborare? Noli tua quaerere. Habe caritatem, praedica veritatem: tunc pervenies ad aeternitatem, ubi invenies securitatem.