EX SERMONE DE EO QUOD SCRIPTUM EST:
" SI QUIS VULT POST ME VENIRE, ABNEGET SE IPSUM "
[FRAGMENTUM]
1. Quando videt homo aliquem male viventem, et forte aliquid Ecclesiae praestantem, et non corripit, animo fugit. Quid est: " animo fugere "? Timere. Timor est fuga interior. Quare timet? Quia mercenarius est. Ne forte ille male accipiat quod corripitur, et non det quod solet. Videt lupum venientem, id est, diabolum male viventis colla frangentem; et fugit animo, abstinet ab utili correptione, plenus timore. Qui autem pastor est, et est ei cura pro ovibus, non eum dimittit 1, et facit quod ait Apostolus: Corripite inquietos, consolamini pusillanimes..., et cetera 2. Non ergo putet quis pium pastor, vel qui se dicit pastorem, quia non reddit malum pro malo, cum reddat potius malum pro bono. Ille enim, etsi peccator est scelestus, de bonis suis dat Ecclesiae; ille autem malum pro bono ei reddit, cui subtrahit correptionem. Sed quoniam hoc totum de dilectione faciendum est, aliquando autem homines correptores suos putant inimicos suos, ideo, cum dixisset: Corripite inquietos, subiecit: Consolamini pusillanimes. Forte enim de correptione incipit deficere, et perturbatur: tunc oportet consolari. Suscipite infirmos 3, ne per infirmitatem cadant. Si titubare eum fecit infirmitas, sinu suo suscipiat caritas. Et cum ista dixisset, adiecit in novissimo: Videte ne quis malum pro malo alicui reddat 4. Ergo non est malum correptio, si fit. Sed bona ovis, quando corripitur a praeposito suo, quid dicit? Emendabit me iustus in misericordia 5