SERMO 77/B

DE MULIERE CHANANAEA

Mulier Chananaea a Christo extorsit beneficium perseverando in oratione.

1. Nostis ex Evangelio, fratres, quemadmodum mulier Chananaea perseverando extorsit, quod semel petendo non potuit; et Dominus, ut eam differret, desiderium eius exercebat, non beneficium denegabat; sciebat enim quo fuerat perventura poscendo, quia et ad hoc eam ipse docebat. Primo dicta est ab eo canis; postea mulier, magna est fides tua 1. Accepto beneficio laeta discessit; sed prius est mutata, et tunc laetificata. Quantum mutata? De cane mulier facta. Et qualis mulier? Cuius fides magna. Multum accessit: in uno momento quantum profecit! Propter hoc Dominus differebat, qui dixit: Semper orare, et non deficere 2. Domini enim est sententia hortantis nos ad orationem. Quotidie homines orant, religiosi tempora orationum non intermittunt. Nam et Apostolus ait: Semper gaudentes, sine intermissione orantes 3. Hoc est: Oportet semper orare, et non deficere. Alio loco ipse Dominus: Petite, et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis 4. Hoc fecit Chananaea: petiit, quaesiit, pulsavit, accepit. Sed illa hoc fecerat, ut eius filia a daemonio sanaretur, et meruit; sana facta est filia eius ex illa hora. Numquid sana facta filia sua iterum hoc petitura erat? Donec acciperet, quaerebat, petebat, pulsabat; accepit, laetificata est, et abscessit. Nescio quid est, immo magnum aliquid est, propter quod oportet semper orare, et non deficere. Plus est, quam sanitas filiae, immortalitas vitae: hoc est quod oportet semper orare usque ad finem, quam diu hic vivitur, quo usque sine fine vivatur, ubi iam non erit petitio, sed exultatio.

Aliae diversae orationes non reprehendendae.

2. Ergo modo oportet semper orare, et non deficere. Orat is hoc, ille illud; diversae sunt orationes vestrae, quia diversa sunt desideria vestra. Omnes quasi aequaliter gemunt: sed voluntates distribuit, qui exaudit. Unus rogat Deum, quomodo illa mulier Chananaea, ut sanus sit filius, qui aegrotat; rogat mulier pro marito, maritus pro uxore; rogant pro aegrotantibus omnes: non est oratio reprehendenda. Alii orant, gemunt, interpellant, quaerunt, petunt, pulsant, ut divites fiant; et quanto cupiditas maior est, tanto est ardentior et crebrior talis oratio. Et quidam putant etiam pro hoc dixisse Dominum: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis; omnis enim qui petit accipit, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur 5. Audit hoc homo avarus, et quotidie nihil aliud petit, nisi ut dives fiat. Sed, ut taceam de avaro, audit hoc homo pauper; orat, petit, quaerit, pulsat, ut dives fiat; et aliquando multum temporis impendit, et nullam horam invenit in accipiendo, et dicit sibi: Quid est, quod voluit Dominus dicere: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis; omnis enim qui petit accipit, et qui quaerit invenit, et pulsanti aperietur? Quid ego feci miser, ut petam et non accipiam? Quid tali dicturi sumus? Mentitus est Dominus? mentita est Scriptura? Absit. Hoc sibi nec ipsa avaritia audet dicere: quod ergo non dicit cupiditas, dictura est pietas?

Deus praestat quod iuvet non quod noceat.

3. Quid ergo dicturi sumus homini illi? Pete adhuc, insta adhuc, pulsa adhuc; quia non sine causa dictum est: Omnis qui petit accipit. Ora quantum potes, pete, pulsa, persevera, et eris dives. Producit tempus orando, expirat iri paupertate; nihil accepit, nihil quod filiis suis dimittat invenit. Periit ergo totus labor petendi, quaerendi, pulsandi? Non periit. Ergo tali homini nondum..., vivit quid dicendum est, nisi: Muta precem? Et ut quid petis, quaeris, pulsas, ut fias dives ex paupere? Annon audisti Apostolum dicentem: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem6 Ecce quod petebas: sed Pater tuus, a quo hoc petebas, misericorditer negabat quod petebas, ne in interitum et perditionem devenires. Ecce muta precem. Non enim et tu, quod petierit filius tuus, das illi. Quid si enim filius tuus cultellum petat, de quo se vulneret, aut plorando se collidat, ut eum leves in equum, numquid facies? numquid audebis? Nonne melius sanus plorat, quam debilitatus ploretur? Si ergo tu, cum sis maius 7, nosti quod bonum est dare filio tuo, quanto magis Pater, qui semper est bonus, praestat tibi, quando non dat, et nescis? Opus est, ut filius sis; non te contemnit, securus esto filius. Paulus apostolus cum colaphizaretur ab angelo satanae, ne extolleretur, sicut ipse confitetur - nam nos quando hoc tale de Apostolo dicere auderemus? - ait de angelo satanae: Propter quod ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me; et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur 8. Quare enim rogas, o Paule? nonne ut bene tibi sit? Dimitte artificem facere quomodo nescis, ut bene tibi sit. Nocet tibi emplastrum, quando mordet? Pro te est, quia sanat. Si ergo apostolus Paulus petiit, et non est exauditus, tu autem quare tristis es, quando non exaudiris? Fortasse enim hoc petis, quod tibi accipere non expediat.

Exauditus est diabolus non autem Apostolus.

4. Mira res est, fratres mei: petivit Apostolus, et non accepit; petiit diabolus, et accepit: non est exauditus Apostolus, et exauditus est diabolus. O iustitia! Immo magna iustitia. Et ubi est, inquit, exauditus diabolus? Non legistis, vel non audistis, exaudita daemonia, et permissa ire in porcos? 9 Aut non legistis, vel non audistis, diabolum postulasse a Domino servum eius Iob tentandum, et accepisse? Miranda res! Diabolus petiit, et Iob traditur. Traditur, sed probandus; traditur, sed tentandus; traditur, sed examinandus, et posteris commendandus. Accepit eum diabolus, sed confundendus. Videtis, quia non semper bonum est accipere quod petitis. Mutate ergo preces, ut securi accipiatis quod est bonum; mutate preces, emendate desideria vestra. Illis dico, qui temporalia desiderant, ut divites fiant.

Petendum quod petebat Idithun, cuius verba cantata erant.

5. Videte quid petebat Idithun, cuius verba cantavimus: Exaudi, inquit, orationem meam, auribus percipe lacrimas meas 10. Numquid divitias petebat? Numquid vulnus habebat in corpore, et hoc postulabat sanari? Et ubi invenimus quid petebat, vel in quibus desideriis preces exercebat, aut pro quibus desideriis lacrimas, quas volebat exaudiri, fundebat? Ubi invenimus desiderium eius? ubi, nisi in verbis eius? Substantia mea, inquit, quasi nihil ante te est. Verum tamen universa vanitas omnis homo vivens 11. Et nunc quae est expectatio mea? Nonne tu, Domine? Et substantia mea ante te est semper 12. Paulo ante ait: Et substantia mea tamquam nihil ante te est. Substantia mortalis tamquam nihil ante te est; sed quia post istam vitam immortalitatem accepturus sum, propter quod volo exaudias lacrimas meas, erit substantia immortalis ante te semper. Ecce desiderium, ecce quod pete, ecce quod desidera, ecce quod ora; ecce quod orare oportet semper, quousque hinc exeamus, et non deficere.

Ora et plora, spera te assecuturum omnia quae Deus promiserit.

6. Forte aliquis vestrum dicat: Quid voluit dicere Idithun: Auribus percipe lacrimas meas? Lacrimae enim videntur, non audiuntur; lacrimae profluunt, non sonant. Ita vero habent voces suas, sicut sanguis Abel habuit vocem suam 13. Si habuit ad Dominum sanguis occisi, habent etiam lacrimae precantis, habent omnino. Nam et lacrimae sanguis cordis est. Ergo, quando postulas vitam aeternam, quando dicis: Adveniat regnum tuum 14, ubi securus vivas, ubi semper vivas, ubi numquam doleas amicum, numquam timeas inimicum, quando hoc poscis, plora, funde sanguinem interiorem, immola Deo tuo cor tuum; hoc est, quod oportet orare, et non deficere; hoc est, quod docet dominica oratio: Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 15, ut simus aequales angelis tuis 16. O desiderium! Quis auderet homo desiderare, si Deus non esset dignatus promittere? Ora: magnum est quod oras, sed maior est qui promisit. Difficile est quod promisit, ut homo fiat angelus, nihil difficilius: sed omnia Deo possibilia 17. Magnum aliquid putas et difficile, ut homo angelus fiat; illud non tibi videtur difficile, et multo difficilius multoque incredibilius, ut unicus Dei homo fieret? Quod homo futurus sit angelus dubitat homo, propter quem Deus factus est homo! Dubitas te accipere quod petis, cum teneas tale pignus, qui se dignatus est tuum gratis facere debitorem? Non mutuum dedisti, aut aliquam pecuniam commodasti, aut aliquod beneficium praestitisti Deo. Nonne, quidquid habes, ab illo habes, et, quod accepturus es, ab illo accepturus es? Dignatus est seipsum facere debitorem, et qualem debitorem! Chirographum fecit, pignus dedit. Chirographum eius est Scriptura divina; pignus eius est mors Christi, promissio eius est mors Christi. Qui impiis dedit mortem Filii sui, piis et fidelibus negavit mortem Filii sui?

Non solis vocibus sed et moribus petendum.

7. Securi estote, fratres, accipietis: petite, quaerite, pulsate, accipietis, invenietis, aperietur vobis. Nolite autem solis vocibus petere, quaerere, pulsare, sed etiam moribus; facite opera bona, sine quibus agi ista vita omnino non debet; quotidianis operibus bonis delete peccata. Nec ipsa levia peccata contemnenda sunt; quamvis enim non sint grandia, congeruntur, acervum faciunt; congeruntur et massam faciunt. Nolite contemnere, quia minuta sunt, sed timete, si multa sunt. Quid minutius guttis pluviae? Et his multis agri satiantur, flumina implentur. Nolite contemnere peccata vestra levia et minuta, ne acervo facto premant vos. Ecce aqua maris paulatim sudat per rimas navis, et tamen implet sentinam; si non hauriatur, submergit navem. Fluctus autem si sit ingens, tamquam mons veniet, et semel navem obruit, et perdit; sic sunt homicidia, id est, gravia peccata sic sunt adulteria, fornicationes, blasphemiae, periuria; grandia peccata sunt, semel obruunt. Minuta autem illa peccata, sine quibus vita humana esse non potest, per rimas fragilitatis humanae sensim paulatim ingrediuntur, et in sentinam confluunt. Imitamini nautas, quorum non cessant manus, et nihil remanet in sentina; non cessent, inquam, sed ab operibus bonis. Sed iterum confluunt ad sentinam, quia manent rimae fragilitatis humanae; et propterea iterum exhauriatur sentina. Si enim non cessaverint manus tuae exhauriendo bonis operibus, purum te inveniet illa dies; et securus venies ad illam vitam, quam desiderabat Idithun, cum dicebat: Auribus percipe lacrimas meas.

[Explicit sermo de muliere Chananaea].