TRACTATUS
DE MULIERE CHANANAEA SECUNDUM MATTHAEUM
1. Mulier ista, quae clamabat post Dominum, audistis quemadmodum quaesierit, petiverit, pulsaverit, et apertum sit ei. Docet ergo nos quaerere, ut inveniamus; petere, ut accipiamus; pulsare, ut aperiatur nobis. Quid est ergo, quod Dominus nolebat tribuere quod petebatur? numquid inmisericors erat? Sed sciebat quando daret, qui differebat dare; non enim suum negabat beneficium, sed illius exercebat desiderium. Clamemus ergo ad eum, quod modo cantavimus: Miserere mei Deus, miserere mei, quoniam in te confisa est anima mea 1. Miserere, inquit, mei Deus: quare? Quoniam in te confisa est anima mea. Hoc est, inquit, sacrificium quod tibi offero, ut exaudias me: quoniam in te confisa est anima mea. Quis speravit in Deum, et derelictus est? 2 Fit etiam in magnis tentationibus; et quantumcumque in Deo proficiamus, sub venia vivimus. Numquid agnos parvulos, et non ipsos arietes, Dominus Iesus docebat orare? Discipulos suos, Apostolos nostros, ipsos gregis duces, quorum filii nos sumus, de quibus dictum est: Afferte Domino filios arietum 3; ipsos ergo arietes docebat orare, quando eis dixit ut dicerent: Dimitte nobis debita nostra 4. Si quotidiana est ista oratio, sub venia vivimus. Et dimissa sunt nobis in baptismo cuncta peccata, et sub venia vivimus. Proficimus, si spes nostra in Deo nutritur et corroboratur illo adiuvante, ut omnem concupiscentiam frenemus. Pugnemus: certamen nostrum illi notum est, qui et spectare novit et adiuvare.
2. Audistis, cum Apostolus legeretur: Scimus, inquit, quia lex spiritualis est; ego autem carnalis sum. Videte quis quid dicat. Lex, inquit, spiritualis est; ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato; quod enim operor, ignoro 5. Quid est: ignoro? Non accepto, non approbo. Non enim quod volo ago, sed quod nolo illud facio. Si autem quod nolo hoc ago, consentio legi quoniam bona est 6. Quid est: consentio legi? Quia quod nolo ego, hoc non vult lex: quando ergo quod nolo ago, et hoc nolo quod non vult lex, consentio legi quoniam bona est. Sed illa spiritalis est, ego carnalis sum; quid ergo fiet? Agimus quod nolumus; et si mala omnia agamus, impuniti erimus? Absit, noli tibi hoc promittere, o homo, attende quod sequitur: Si autem quod nolo hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum 7. Quod est peccatum quod appellat, nisi concupiscentiam carnis? Et ne forte diceres non ad te pertinere, ideo dixit, quod habitat in me peccatum. Et quid est: Non ego operor illud? Carne concupisco, mente non consentio. Caro concupiscit, mens non consentit: ecce pugna. Permane, mens, in certamine tuo, et posce adiutorium a Domino Deo tuo. Permane, mens, in certamine tuo, et clama quod mulier illa: Domine, adiuva me 8. Permane, mens, in certamine tuo, et clama quod cantasti: Miserere mei Deus, miserere mei. Ecce sacrificium: In te confisa est anima mea. In baptismo deletur iniquitas, sed manet infirmitas; in resurrectione autem nulla erit iniquitas, et consumetur infirmitas. Quando mortale hoc induerit immortalitatem, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et fiet sermo qui scriptus est: Absorta est mors in victoria. Ubi est, mors, contentio tua? 9 Et si mortis contentio certamen est nostrum, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Concupiscentiam carnis peccatum vocavit; concupisco, sed mente non consentio, et concupiscentia ad malum stimulare non cessat. Haec est mortis contentio. Tunc autem exterior hostis diabolus sub pedibus erit, quando interior hostis concupiscentia sanata erit, et vivemus in pace. Quali pace? Quam oculus non vidit, nec auris audivit 10. Quali pace? Quam nullum cor cogitat, non aliqua prosequitur discordia. Quali pace? De qua dixit Apostolus: Et pax Dei, quae superat omnem intellectum, custodiat corda vestra 11. De ipsa pace dicit Isaias propheta: Domine Deus noster, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis 12. Promisisti Christum: reddidisti. Promisisti eius crucem, et fundendum sanguinem in remissionem peccatorum: reddidisti. Promisisti eius ascensionem, et de caelo mittendum Spiritum Sanctum: reddidisti. Promisisti Ecclesiam toto orbe terrarum diffusam: reddidisti. Promisisti futuros haereticos ad exercitationem nostram et probationem nostram, et de illorum erroribus Ecclesiae victoriam: reddidisti. Promisisti abolenda idola gentilium: reddidisti. Domine Deus noster, pacem da nobis; omnia enim reddidisti nobis.
3. Interim donec ad illam pacem veniamus, ubi nullum hostem habebimus, diu et fideliter strenueque pugnemus, ut a Domino Deo coronari mereamur. Apostolus Iacobus ait: Nemo, cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur. Tentationem dicit, quae est ad seductionem. Deus, inquit, intentator malorum est, ipse autem neminem tentat; unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Dein concupiscentia cum conceperit, parit peccatum; peccatum autem cum consummatum fuerit, generat mortem 13. Ergo unusquisque tentatur a concupiscentia sua; ideo pugnet, resistat, non consentiat, non pertrahatur, non eam permittat concipere quod pariat. Ecce blanditur concupiscentia, stimulat, instat, exigit, ut mali aliquid facias; noli consentire, et non concipit. Si libenter cogitaveris, concipit; pariet, ut tu moriaris. Vide quod ait Apostolus: Peccatum cum consummatum fuerit, generat mortem. Dulce est peccatum, sed mors amara est: cave peccati dulcedinem, ne mortis sentias amaritudinem; cave concupiscentiam, et si non ad factum, certe ad verbum. Audis aliquid libenter, quod non debes audire, dicis quod non debes dicere, cogitas quod non debes cogitare. Nihil cogitatione velocius, alas incredibiles habet; de corde se excutit, et linguam transi; malum ante quam dicatur, cogitatur. Noli ibi stare. Obrepsit cogitatio: vade inde, perge alibi, noli ibi immorari. Non disponis male facere: quare libenter cogitas, quod non vis facere? Fratres mei, peccata ista cui non sunt magna, dubitat in illis perseverare quibus Dominus dicit: Dicite, dimitte nobis debita nostra 14. Quantumcumque proficiatis, concupiscentiam illam in vobis habetis. Antequam mors absorbeatur in victoriam, ergo dicite: Dimitte nobis debita nostra. Nolite caput in superbiam erigere, Deum timete: sub venia vivimus. Dicite ex toto corde: Dimitte nobis debita nostra. Hoc de praeteritis, hoc de factis, de dictis, de cogitationibus: de futuri, quid? Audite, et dicite quod sequitur: Ne nos inferas in tentationem 15. Vigilate et orate ne intretis in tentationem 16. Quid est: Intrare in tentationem? Consentire malae concupiscentiae. Consensisti? intrasti: vel cito exi. Antequam venias ad peccatum, occide consensum tuum; gaude non te fecisse, paeniteat te cogitasse.
4. Fratres, habeamus cor sapientem: timeamus Deum magna promittentem, terribilia comminantem. Vita ista quandoque finienda est. Videtis quia quotidie hinc transeunt homines: mors differri potest, auferri non potest. Velimus nolimus, vita ista finienda est; illam desideremus, quae finem non habet; ad quam vitam non est qua transeas, nisi per mortem. Non timeamus ergo illud, quod quandoque venturum est; illud timeamus, quod si venerit, et occupaverit nos in peccatis, trahit nos non ad temporalem sed ad sempiternam mortem; quod avertat Deus ab omnibus, et a nobis, et a vobis. O homo, non times in aeternum mori, qui sic agis ut in aeternum tempus puniaris aut moriaris? Timor huius mortis te doceat, quomodo sit mors metuenda futura. Times mortem: numquid evades mortem? Velis nolis, necesse est ut veniat. Times mortem, plus debes timere peccatum; per peccatum enim moritur anima, peccatum hostis est animae tuae. A peccato autem quandoque solveris, sed solutus a compedibus corruptibilibus carnis, vide ne gehennae compedibus alligeris. Solutus, liber esse debes, non servus. Cavete fraudes, propter illam concupiscentiam quae avaritia vocatur: cavete turpia lucra, propter concupiscentiam quae avaritia vocatur; quia et ipsa avaritia radix est omnium malorum 17, sicut Scriptura dicit. Cavete ebriositatem, cavete adulterium, furtum, mendacium, falsum testimonium. Cavete a blasphemiis, a ligaturis, incantationibus, et a diversis superstitionibus. Cavete ab usuris et a foenore; nolite habere societatem cum foeneratoribus, dimittite eos. Veniet dies, quando eis dicetur: Pecunia vestra vobiscum sit in interitum 18. Veniet dies iudicii, quando pro ipsa pecunia, et cum ipsa pecunia, ardebunt in igne sempiterno, ubi erit fletus et stridor dentium 19. Pecunia illa in testimonium illis erit. Nolite sic dare, nolite sic accipere, ne incipiatis in die iudicii malam rationem de vobis Deo reddere. Quid enim eis prodest, nisi ut pro pecunia, quam aut vivi perdituri sunt, aut mortui relicturi, animam suam perdant, quam redimere non possunt? Sicut dicit sanctum Evangelium: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur? Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua? 20 Cavete ergo, fratres mei, ab usuris et a foenore, et nolite dicere: Et unde vivemus? Hoc non est vitam quaerere, sed mortem. Nolite dicere: Et unde vivemus? Sunt aliae causae, unde se homines transigant. Quod prohibet Deus, nolite facere, nolite inde vivere. O miser, et miserabilis, et infelix! Attendis quia inde vivis, et non attendis unde moriaris. Et unde, inquis, vivam? Hoc mihi et leno potest dicere, hoc mihi et latro potest dicere; numquid ideo latrocinia facienda sunt, aut lenocinia exercenda, quia qui ea faciunt inde vivunt? Vae miseris qui inde vivunt, quia inde moriuntur. Melius mendicatur, quam de illicito vivatur. Postremo melius est ut homo moriatur, quam de illicito vivendo id efficiatur, ut morte sempiterna crucietur. Mors ista finit dolorem: mors illa in aeternis doloribus permanet. Credite, intellegite, timete, ab omni re mala vos abstinete; studete verbo Dei, amate audire quid velit Deus, et facientibus voluntatem suam quid promittit Deus. Et ut fiat quod iubet, rogetur Deus, et adiuvat Deus.
[Explicit tractatus de muliere Chananaea secundum Matthaeum].