SERMO 75

DE VERBIS EVANGELII MT 14, 24-33:
"
NAVICULA AUTEM IN MEDIO MARI IACTABATUR FLUCTIBUS" ET CETERA

Altior significatio latet in re gesta.

1. 1. Evangelii lectio quam modo audivimus, admonet humilitatem omnium nostrum, videre et cognoscere ubi simus, et quo nobis tendendum et festinandum sit. Non enim nihil significat navis illa portans discipulos, quae contrario vento laborabat in fluctibus. Neque sine causa Dominus relictis turbis ascendit in montem, ut solus oraret; deinde veniens ad discipulos suos, periclitantes invenit, ambulans super mare, et confirmavit eos ascendens in navem, fluctusque placavit 1. Quid autem mirum, si omnia placare potest, qui condidit omnia? Tamen posteaquam ascendit in navem, venerunt qui portabantur, dicentes: Vere Filius Dei es tu 2. Sed ante istam evidentiam turbati sunt, videntes eum super mare. Dixerunt enim: Phantasma est 3. Ille autem ascendens in navem, abstulit fluctuationem mentis de cordibus ipsorum, ubi iam amplius dubitatione periclitabantur mente, quam corpore in fluctibus.

Quid significet transitus maris in navi.

2. 2. In omnibus tamen quae fecit Dominus, admonet nos quemadmodum hic vivamus. Nemo quippe in hoc saeculo non peregrinus est: quamvis non omnes ad patriam redire desiderent. Ex ipso autem itinere fluctus tempestatesque patimur: sed opus est vel in navi simus. Nam si in navi pericula sunt, sine navi certus interitus. Quantasvis enim vires habeat lacertorum qui natat in pelago, aliquando magnitudine maris victus absorbetur et mergitur. Opus est ergo ut in navi simus, hoc est, ut in ligno portemur, ut mare hoc transire valeamus. Hoc autem lignum, quo infirmitas nostra portatur, crux est Domini, in qua signamur, et ab huius mundi submersionibus vindicamur. Patimur fluctus: sed ille Deus est, qui opituletur nobis.

Christi in monte oratio.

2. 3. Quod enim ascendit relictis turbis solus Dominus orare in montem, mons ille alta coelorum significat. Relictis enim turbis, solus Dominus post resurrectionem ascendit in coelum 4, et ibi interpellat pro nobis, sicut Apostolus dicit 5. Est ergo quod significat, relictis turbis, ascendit in montem ut solus oraret. Solus enim est adhuc primogenitus a mortuis 6, post resurrectionem corporis ad dexteram Patris, pontifex et advocatus precum nostrarum. Caput Ecclesiae sursum est, ut caetera membra sequantur in finem. Si ergo interpellat pro nobis, quasi in montis verticem, super celsitudinem omnium creaturarum, solus orat.

Navis iactata tempestate.

3. 4. Interea navis portans discipulos, id est, Ecclesia, fluctuat et quatitur tempestatibus tentationum: et non quiescit ventus contrarius, id est, adversans ei diabolus, et impedire nititur ne perveniat ad quietem. Sed maior est qui interpellat pro nobis. Nam in ista nostra fluctuatione in qua laboramus, dat nobis fiduciam, veniens ad nos, et confortans nos: tantum ne turbati in navi excutiamus nos, et proiciamus in mare. Quia etsi turbatur navis, navis est tamen. Sola portat discipulos, et recipit Christum. Periclitatur quidem in mari: sed sine illa statim peritur. Tene te itaque in navi, et roga Deum. Deficientibus enim omnibus consiliis, cum neque gubernacula suffecerint, et ipsa velorum extensio maiori periculo quam utilitati fuerit; dimissis humanis omnibus adiutoriis et viribus, sola restat nautis intentio deprecandi et voces ad Deum fundendi. Qui ergo praestat navigantibus, ut perveniant ad portum, numquid Ecclesiam suam dimissurus est, ut eam non perducat ad requiem?

Tempestas absente Domino.

4. 5. Tamen, fratres, maxima perturbatio in ista navi non est, nisi in absentia Domini. In Ecclesia constitutus, absentem habet Dominum? Quando habet absentem Dominum? Quando vincitur aliqua cupiditate. Quomodo enim quodam loco in sacramento dictum accipitur: Sol non occidat super iracundiam vestram; neque detis locum diabolo 7: intellegitur autem, non de isto sole qui habet quamdam sublimitatem inter coelestia visibilia, qui communiter videri potest et a nobis et a bestiis; sed de illa luce, quam non vident nisi pura corda fidelium sicut dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 8. Hoc enim lumen visibilis solis etiam pecora minutissima et brevissima illuminat. Est ergo lumen verum iustitia atque sapientia, quod desinit mens videre, cum perturbatione iracundiae fuerit tamquam nubilo superata: et tunc quasi occidit sol super iracundiam hominis. Sic et in ista navi, cum absens est Christus, suis quisque tempestatibus quatitur et iniquitatibus et cupiditatibus suis. Dicit enim tibi Lex, verbi gratia: Ne falsum testimonium dicas 9. Si intellegas testimonii veritatem, lucem habes in mente: si autem turpis lucri cupiditate superatus, statueris animo falsum dicere testimonium, iam incipies absente Christo tempestate turbari; fluctuabis fluctibus avaritiae tuae, periclitaberis tempestate concupiscentiarum tuarum, et quasi absente Christo pene submergeris.

Retro respicere.

5. 6. Quam metuendum est, ne avertatur navis, et retro respiciat? quod fit, cum relicta spe coelestium praemiorum, ad ea quae videntur et transeunt, detorquente cupiditate quisque convertitur. Nam et tentationibus libidinum qui perturbatur, et tamen in ea quae intus sunt conspicit, non est usque adeo desperatus, veniam delictis suis deprecans, et intentus evincere atque transmeare rabiem saevientis maris. Qui vero ita detorquetur ab se, ut dicat in corde suo, Non videt Deus; non enim de me cogitat, aut curat an peccem: vertit proram, fertur procella, et unde veniebat impellitur. Sunt enim multae cogitationes in cordibus hominum: et fluctibus huius saeculi, et multis tempestatibus navis Christo absente turbatur.

Vigilia noctis quarta.

6. 7. Quarta vero vigilia noctis, finis est noctis: una enim vigilia tribus horis constat. Significat ergo, quod iam in fine saeculi subvenit Dominus, et videtur ambulare super aquas. Quamquam enim turbetur tentationum procellis haec navis, videt tamen glorificatum Deum ambulare super omnes tumores maris; hoc est, super omnes huius saeculi principatus. Antea enim dictum est ex voce passionis eius, quia secundum carnem cum demonstraret humilitatis exemplum, evanuerunt adversus eum fluctus maris, quibus cessit voluntate pro nobis, ut impleretur illa prophetia: Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me 10. Non enim repulit falsos testes, nec saevientem clamorem dicentium: Crucifigatur 11. Rabida corda et ora furentium non potestate compressit, sed patientia toleravit. Fecerunt ei quanta voluerunt: quia factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 12. Postea vero quam resurrexit a mortuis, ut pro discipulis in Ecclesia tamquam in navi constitutis, et fide crucis suae tamquam ligno portatis, et tentationibus huius saeculi tamquam fluctibus maris periclitantibus, solus oraret; coepit nomen eius honorari et in hoc saeculo, in quo contemptus, accusatus, occisus est: ut qui venerat secundum passionem carnis in altitudinem maris, et tempestas demerserat eum, iam superborum cervices tamquam spumam undarum sui nominis honore calcaret. Sicut nunc Dominum videmus tamquam ambulantem super mare, sub cuius pedibus totam huius saeculi rabiem subiectam esse conspicimus.

Error discipulorum errores figurat haereticorum.

7. 8. Sed accedunt periculis tempestatum etiam errores haereticorum; et non desunt qui sic tentent animos eorum qui sunt in navi, ut dicant Christum non fuisse natum de virgine, nec verum corpus habuisse, sed oculis visum esse quod non erat. Et istae opiniones haereticorum nunc natae sunt, quando iam nomen Christi per omnes gentes clarificatur, tamquam Christo iam ambulante super mare. Tentati discipuli dixerunt: Quia phantasma est 13. Sed ille nos adversus istas pestes sua voce confirmat, dicens: Fidite, ego sum; nolite timere 14. Vano enim timore homines de Christo ista senserunt, attendentes honorem eius et maiestatem: et non putant quod sic potuerit nasci, qui sic meruit clarificari, tamquam expavescentes super mare ambulantem. Quo facto, honoris eius excellentia figuratur: atque ita quod phantasma esset, existimant. Sed cum ille dicit: Ego sum; quid aliud dicit, nisi non in se esse quod non est? Itaque si carnem ostendit, caro erat; si ossa, ossa erant; si cicatrices, cicatrices erant. Non enim erat in illo, Est, et: Non; sed: Est in illo erat 15, sicut Apostolus dicit. Inde est vox illa: Fidite, ego sum; nolite timere. Hoc est, Nolite sic expavescere meam dignitatem, ut mihi velitis auferre veritatem. Etsi super mare ambulo, etsi elationes et fastus saeculares tamquam rabidos fluctus sub pedibus habeo, tamen verus homo apparui, tamen verum de me Evangelium meum praedicat, quod ex virgine natus sim, quod Verbum caro factus sim; quod verum dixi: Palpate, et videte, quia spiritus ossa non habet, sicut me videtis habere 16: quod manus dubitantis vera vulnerum meorum vestigia tractaverunt. Itaque: Ego sum; nolite timere.

Error alius itidem figuratus.

8. 9. Non autem illos solos significat ista res, quod putaverunt discipuli quia phantasma est; non illos solos designat, qui humanam carnem habuisse Dominum negant, et aliquando etiam eos qui in navi sunt caeca pravitate perturbant: sed etiam illos qui Dominum putant in aliquo fuisse mentitum, et ea quae minatus est impiis, eventura esse non credunt. Quasi in parte sit verax et in parte mendax, veluti phantasma apparens in verbis, quasi quod est et non est. Sed qui bene intellegunt vocem dicentis: Ego sum; nolite timere 17; iam credunt omnia verba Domini, ut quemadmodum sperant praemia quae promittit, ita poenas timeant quas minatur. Sicut enim verum est quod dicturus est ad dexteram positis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi 18: ita verum est quod audituri sunt ad sinistram constituti: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 19. Nam et ista opinio, qua putant homines Christum non vera fuisse iniquis et perditis comminatum, ex hoc nata est, quia vident populos multos et innumerabiles turbas nomini eius esse subiectas: ut ex eo illis videatur Christus phantasma esse, quia super mare ambulabat; id est, ideo videatur mentiri in comminatione poenarum, quia quasi non potest perdere tam innumerabiles populos, qui nomini eius et honori subiecti sunt. Sed audiant dicentem: Ego sum. Illi ergo non timeant, qui veracem in omnibus Christum credentes, non solum id quod promisit appetunt, sed etiam fugiunt quod minatus est: quia etiamsi super mare ambulat, id est, omnia genera hominum in isto saeculo constituta illi subiecta sunt; tamen non est phantasma, et ideo non mentitur cum dicit: Non omnis qui mihi dicit: Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum 20.

Petrus super mare ambulans.

9. 10. Quid ergo significat etiam quod Petrus ausus est ad illum venire super aquas? Gestat enim Petrus Ecclesiae plerumque personam. Quid ergo aliud dictum putamus: Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas 21: nisi, Domine, si tu verax es, et in nullo mentiris, clarificetur etiam Ecclesia tua in isto saeculo, quia hoc de te prophetia praedicavit? Ambulet ergo super aquas, et sic ad te veniat illa cui dictum est: Vultum tuum deprecabuntur divites plebis 22. Sed quoniam Dominum laus humana non tentat, homines autem saepe in Ecclesia humanis laudibus et honoribus perturbantur, et prope merguntur; ideo Petrus trepidavit in mari, magnam vim tempestatis exhorrens. Quis enim non timet illam vocem: Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt, et conturbant semitas pedum vestrorum 23? Et quia luctatur animus adversus concupiscentiam laudis humanae, bonum est in tali periculo ad orationem et deprecationem convertatur: ne forte qui laude mulcetur vituperatione subruatur atque mergatur. In unda exclamet titubans Petrus, et dicat: Domine, salva me 24. Porrigit enim Dominus manum: et quamvis increpet, dicens: Modicae fidei, utquid dubitasti? 25 quare non recto itinere illum intuens ad quem tendebas, nonnisi in Domino gloriatus es 26? tamen a fluctibus rapit, et confitentem infirmitatem suam atque illius auxilium postulantem, perire non sinit. Recepto autem Domino in navi, confirmata fide atque omni dubitatione sublata, sedatisque tempestatibus maris, ut iam ad terrae stabilitatem securitatemque veniatur, adorant omnes dicentes: Vere Filius Dei es tu 27. Hoc est enim gaudium sempiternum, quo perspicua veritas, et Verbum Dei, et Sapientia per quam facta sunt omnia, et eminentia misericordiae eius, et cognoscitur et amatur.