SERMO 74

DE VERBIS EVANGELII MT 13, 52:
"
IDEO OMNIS SCRIBA ERUDITUS IN REGNO DEI", ET CETERA

Scribae Iudaeis quinam.

1. Evangelica lectio admonet nos quaerere et explicare, quantum Dominus dederit, Caritati vestrae, quis est Scriba eruditus in regno Dei, similis patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera 1. In hoc enim lectio ipsa conclusit: quae sunt nova et vetera eruditi Scribae. Quos autem veteres secundum consuetudinem Scripturarum nostrarum Scribas appellaverint, notum est, videlicet qui Legis scientiam profiterentur. Tales enim in illo populo Scribae appellabantur; non quales appellantur in officiis iudicum, vel in consuetudine civitatum. Debemus enim non frustra intrare scholam, sed nosse in qua significatione Scripturarum verba teneamus: ne cum aliquid de Scripturis sonuerit, quod in alio saeculari usu intellegi solet, aberret auditor, et cogitando quod consuevit, non intellegat quod audivit. Scribae ergo erant qui Legis scientiam profitebantur, ad quos libri Legis pertinebant vel custodiendi, vel pertractandi, vel etiam scribendi et intellegendi.

Scribae non eruditi in regno Dei.

2. Tales Dominus noster Iesus Christus increpat, quod habeant claves regni coelorum, neque ipsi intrent, neque alios intrare permittant 2; reprehendens scilicet Pharisaeos et Scribas, doctores Legis Iudaeorum. De quibus alio loco ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 3. Quare vobis dictum est: Dicunt enim, et non faciunt, nisi quia sunt quidam de quibus ostenditur quod ait Apostolus: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis; qui in Lege gloriaris, per praevaricationem Legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per vos blasphematur in gentibus 4? Certe de his manifestum est dicere Dominum: Dicunt enim, et non faciunt. Sunt ergo Scribae illi, sed non eruditi in regno Dei.

Praefecti mali quomodo loquantur, et a subditis audiendi sint.

3. Fortassis dicat aliquis vestrum: Et quomodo potest malus homo bona loqui; cum scriptum sit, ipso Domino dicente: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala 5. Hypocritae, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali6 Hac dicit: Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? hac dicit: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 7. Si dicunt, et non faciunt, mali sunt: si mali sunt, bona loqui non possunt: quomodo facimus quod ab ipsis audimus, cum ab ipsis bona audire non possimus? Hoc quomodo solvatur, advertat Sanctitas vestra. Quidquid homo malus a se profert malum est; quidquid homo malus de corde suo profert, malum est: ibi est enim thesaurus malus. Quidquid autem homo bonus de corde suo profert, bonum est: ibi enim est thesaurus bonus. Unde ergo illi mali bona proferebant? Quia in cathedra Moysi sedebant. Nisi praedixisset: Cathedram Moysi sedent 8; nunquam malos audiri iussisset. Aliud enim erat, quod de malo sui cordis thesauro proferebant; aliud quod de cathedra Moysi, tamquam praecones iudicis personabant. Quod dicit praeco, nunquam praeconi tribuetur, si ante iudicem dicat. Aliud est quod praeco loquitur in domo sua, aliud quod praeco loquitur audiens a iudice. Nam, velit nolit, praeco sonat vocem punitionis et amici sui. Item, velit nolit, sonat vocem absolutionis et inimici sui. Da vocem de corde eius: absolvit amicum, punit inimicum. Da vocem de sella iudicis: punit amicum, absolvit inimicum. Da vocem Scribarum de corde eorum: audies: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur 9. Da vocem de cathedra Moysi: audies: Non occides: Non adulterabis: Non furtum facies: Non falsum testimonium dices 10: Honora patrem et matrem 11: Diliges proximum tuum sicut te ipsum 12. Hoc tu fac, quod per os Scribarum cathedra sonat: non quod per cor Scribarum. Ita enim Domini sententiam utramque complectens, nec eris in una obediens, in altera reus; sed intellegis ambas concordare, et illud verum respicis, quia bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo profert mala: et illud, quia illi Scribae bona non loquerentur de thesauro malo cordis sui, sed bona loqui possent de thesauro cathedrae Moysi.

Botrus in spinis.

4. Non te ergo et illa turbabunt verba Domini dicentis: Unaquaeque arbor ex fructu cognoscitur. Numquid colligunt de spinis uvas, et de tribulis ficus13 Ergo Scribae et Pharisaei Iudaeorum spinae et tribuli: et tamen: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Colligitur ergo de spinis uva, et de tribulis ficus, sicut dedit tibi secundum superiorem tractatum intellectum. Nam et aliquando in spinosa sepe vineae implicant se vites, et de rubo pendent botri. Audito nomine spinarum contempturus es uvam. Require radicem spinarum, et vide ubi invenias. Sequere radicem botri pendentis, et vide ubi invenias. Sic intellege aliud pertinere ad cor Pharisaei, et aliud ad cathedram Moysi.

Veteres figurae per Christum evacuatae.

5. Sed quare illi tales? Quia velamen, inquit, positum est super cor eorum 14. Et non vident quia vetera transierunt et facta sunt omnia nova 15. Hinc illi tales, et quicumque etiam nunc tales. Unde vetera? Quia iamdiu praedicantur. Unde nova? Quia ad regnum Dei pertinent. Quomodo ergo tollitur velamen, dicit ipse Apostolus: Cum autem transieris ad Dominum, auferetur velamen 16. Iudaeus ergo non transiens ad Dominum, non pertendit aciem mentis in finem. Quomodo illo tempore in hac figura filii Israel non pertendebant aciem oculorum suorum in finem, id est, in faciem Moysi. Facies enim Moysi splendida figuram habebat veritatis: interpositum est velamen, quia non poterant intendere adhuc splendorem vultus eius filii Israel. Quae figura evacuatur. Sic enim dixit Apostolus: Quae evacuantur 17. Quare evacuantur? Quia veniente imperatore imagines tolluntur de medio. Ibi spectatur imago, ubi imperator praesens non est: ubi est autem ille cuius est imago, imago removetur. Imagines ergo praeferebantur, antequam veniret imperator noster Dominus Iesus Christus. Imaginibus sublatis fulget praesentia imperatoris. Ergo cum transierit quisque ad Dominum, auferetur velamen. Sonabat enim vox Moysi per velum, et facies Moysi non apparebat 18. Sic et modo Iudaeis sonat vox Christi per vocem Scripturarum veterum: vocem earum audiunt, faciem sonantis non vident. Volunt ergo ut auferatur velamen? Transeant ad Dominum. Tunc enim non auferuntur vetera, sed conduntur in thesauro, ut iam sit Scriba eruditus in regno Dei, proferens de thesauro suo, nec nova sola, nec vetera sola. Nam si nova sola, aut vetera sola protulerit; non est Scriba eruditus in regno Dei proferens de thesauro suo nova et vetera. Si dicit ea, et non facit ea; de cathedra profert, non de thesauro cordis sui. Et verum dicimus Sanctitati vestrae; quae de veteri proferuntur, per novum illustrantur. Ideo transitur ad Dominum, ut auferatur velamen.