SERMO 72/A

DE VERBIS EVANGELII MT 12, 41:
"
ECCE PLUS QUAM IONAS HIC " ET CETERA

Audierunt Ninivitae servum, Dominum Iudaei occiderunt.

1. Ea quae de sancto Evangelio recitata sunt, fratres mei, si omnia pertractare cupiamus, vix tempus sufficit singulis: quanto magis non sufficit omnibus. Ionam prophetam, qui deiectus in mare beluae marinae utero exceptus est, et die tertia vivus evomitus, figuram gessisse Salvatoris, qui passus est et die tertio resurrexit, ipse Salvator ostendit. Accusatus est populus Iudaeorum in comparatione Ninivitarum, quoniam Ninivitae, ad quos missus est redarguendos Ionas propheta, agendo paenitentiam iram Dei placaverunt, et misericordiam meruerunt: Et ecce, inquit, plus quam Ionas hic 1, volens intellegi se ipsum Dominus Christus. Audierunt illi servum, et vias suas correxerunt; audierunt isti Dominum, et non solum se non correxerunt, sed insuper illum occiderunt. Regina austri exurget, inquit, in iudicio cum generatione hac, et condemnabit eam; venit enim a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic 2. Non fuit magnum Christo plus esse quam Ionas, plus esse quam Salomon: ille enim Dominus, illi servi erant; sed tamen quales sunt, qui praesentem Dominum contempserunt, quando alienigenae servos eius audierunt?

Bonum faciendum non supplicii timore sed amore recti.

2. Deinde sequitur: Cum autem spiritus immundus exierit ab homine, ambulat per loca arida quaerens requiem, et non invenit. Tunc dicit: Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. Tunc vadit, et assumit secum alios septem spiritus nequiores se, et intrantes habitant in ea; et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus. Sic erit generationi huic pessimae 3. Hoc ut intellegatur, si congruenter exponatur, multum sermo immorabitur; breviter tamen attingam, quantum Dominus donat, ne vos ab huius rei intellectu ieiunos dimittam. Quando fit in sacramentis remissio peccatorum, mundatur domus; sed habitator est necessarius Spiritus Sanctus; Spiritus autem Sanctus non habitat nisi humiles corde. Deus enim dicit: Super quem requiescet Spiritus meus? Et respondet proposito: Super humilem, et quietum, et trementem verba mea 4. Ille ergo cum fuerit habitator, implet, regit, agit, frenat a malis, ad bona excitat, suavem facit iustitiam, ut homo bene faciat amore recti, non timore supplicii. Hoc, quod dixi, agere per semetipsum homo minus idoneus est; Sanctum autem Spiritum si habuerit habitatorem, ipsum in omnibus bonis invenit et adiutorem. Superbi autem quidam, peccatis sibi remissis, si praesumpserint ad bene vivendum de solo libero humanae voluntatis arbitrio, ipsa superbia a se excludunt Spiritum Sanctum; et remanet domus quasi mundata a peccatis, sed inanis omnibus bonis. Dimissa sunt peccata tua, caruisti malis; sed non te nisi Spiritus Sanctus implebit bonis. Hunc repellit superbia. Praesumis de te, dimittit te; confidis tibi, donaris tibi. Sed illa cupiditas, qua malus eras, repulsa ab homine, hoc est a mente tua, quando remissa sunt peccata tua, vagatur per deserta quaerens requiem; et non inveniens requiem redit ad domum illa cupiditas, invenit mundatam, adducit secum alios spiritus septem nequiores se; et erunt peiora hominis illius novissima, quam erant prima. Septem alios adducit secum. Quid est: alios septem? Ergo et ipse immundus spiritus septenarius est? Quid est hoc? Per septem universitas significatur. Totus ierat, totus venit; et utinam solus veniret! Quid est: adducit secum alios septem? Quos non habebat, quando erat malus, habebit alios falso bonus. Intendite, ut, si possum, quantum adiuvor, explanem quod dico. Spiritus Sanctus operatione septenaria commendatur, ut sit in nobis Spiritus sapientiae et intellectus, consilii et fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Dei 5. Huic septenario bono constitue a contrario septenarium malum: spiritum stultitiae et erroris, spiritum temeritatis et ignaviae, spiritum ignorantiae et impietatis, et spiritum superbiae contra timorem Dei. Isti sunt septem nequam: qui sunt alii septem nequiores? Alii septem nequiores in hypocrisi inveniuntur; unus malus spiritus stultitiae, alter peior simulatio sapientiae; spiritus malus spiritus erroris, alter peior simulatio veritatis; spiritus malus spiritus temeritatis, alter peior simulatio consilii; spiritus malus spiritus ignaviae, alter peior simulatio fortitudinis; spiritus malus spiritus ignorantiae, alter peior simulatio scientiae; spiritus malus spiritus impietatis, alter peior simulatio pietatis; spiritus malus spiritus elationis, alter peior simulatio timoris. Septem non ferebantur: quis ferat quattuordecim? Necesse est ergo, ut, cum malitiae fuerit addita simulatio veritatis, sint peiora hominis novissima, quam erant prima.

Quae mater qui fratres Domini.

3. Haec eo loquente ad turbas - Evangelium sequor - mater eius et fratres eius stabant foris volentes loqui cum illo. Nuntiavit ei quidam dicens: Ecce mater tua et fratres tui foris sunt, loqui tecum volunt. Et ille: Quae mihi mater est? aut qui fratres? Et extendens manum super discipulos suos ait: Hi sunt mater mea et fratres mei. Et quicumque fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse mihi frater, soror et mater est 6. Hinc solum vellem loqui; sed, quia superiora nolui praeterire, non parvam partem temporis, quantum sentio, consumpsi. Hoc enim, quod modo proposui, multos habet sinus nodosque quaestionis; quomodo pie Dominus Christus contempserit matrem, non qualemcumque matrem, sed quanto magis virginem matrem, tanto magis talem matrem, cui sic attulit fecunditatem, ut non adimeret integritatem: matrem virginem concipientem, virginem parientem, virginem perpetuo permanentem. Talem matrem ille contempsit, ne operi, quod agebat, maternus se insereret, eumque impediret affectus. Quid enim agebat? Populis loquebatur, veteres homines destruebat, novos aedificabat, animas liberabat, vinctos solvebat, caecas mentes illuminabat, bonum opus faciebat, in bono opere actu et sermone fervebat. Inter haec nuntiatus illi est carnalis affectus. Audistis quid responderit: ut quid ego repetam? Audiant matres, ne impediant carnali affectu bona opera filiorum. Si enim voluerint impedire, et agentibus sic irruerint, ut saltim interpolent quod differri non oportet, contemnentur a filiis; audeo dicere, contemnentur, pietate contemnentur. Et quando erit filio suo bono operi mente intento, et ideo matrem venientem contemnenti, quando erit irata mulier, sive maritata, sive vidua, quando contempta est virgo Maria? Sed dictura es mihi: " Ergo filium meum Christo comparas?". Nec illum Christo comparo, nec te Mariae. Non ergo Dominus Christus maternum damnavit affectum, sed contemnendae matris pro opere Dei magnum in se ipso demonstravit exemplum. Et in loquendo doctor erat, et in contemnendo doctor erat; et ideo dignatus est contemnere matrem, ut pro Dei opere te contemnere doceret et patrem.

Cur Christus homo voluit fieri ex muliere.

4. Non enim poterat Dominus Christus homo fieri sine matre, qui potuit sine patre? Si oportebat, immo quia oportebat, ut homo fieret propter hominem, qui fecit hominem, considerate et recolite, unde ipsum primum hominum fecit. Primus homo factus est sine patre, sine matre. Quod potuit primo humanis instruendis rebus aptare, non potuit postea tale aliquid ad reparandas res humanas sibi coaptare? Difficile erat Sapientiae Dei, Verbo Dei, Virtuti Dei, unigenito Filio Dei, difficile erat, quem sibi coaptaret, facere hominem, undecumque voluisset? Angeli se homines hominibus praebuerunt. Abraham sanctos angelos pavit, et tamquam homines invitavit; nec tantum vidit, sed et tetigit, nam pedes lavit 7. Numquid illa quasi per phantasmata ludicra ab angelis facta sunt? Si ergo potuit angelus humanam speciem, cum voluit, veram exhibere, non potuit Dominus angelorum, undecumque vellet, quem susciperet verum hominem facere? Sed noluit hominem habere patrem, ne per concupiscentiam carnalem veniret ad homines; voluit tamen matrem, ut matrem haberet inter homines, quam pro Dei opere contemnendo doceret homines. Voluit sexum virilem suscipere in se, et muliebrem sexum honorare dignatus est in matre. Etenim antiquitus et femina peccaverat, et viro peccatum propinaverat; utrumque coniugium diaboli fraude deceptum est. Si veniret Christus vir non cum feminei sexus commendatione, desperarent de se feminae, maxime quia per illam lapsus est homo: utrumque honoravit, utrumque commendavit, utrumque suscepit. De femina natus est. Nolite desperare, viri: vir esse dignatus est Christus. Nolite desperare, feminae: de femina nasci dignatus est Christus. Ad salutem Christi sexus uterque concurrat: veniat masculus, veniat femina.- in fide nec masculus est nec femina. Docet ergo te Christus contemnere parentes tuos, amare parentes tuos. Tunc enim ordinate et pie amas parentes, quando Deo non praeponis parentes: Qui amat - Domini verba sunt - qui amai patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus 8. His verbis quasi videtur admonuisse ne amares: immo, si attendas, admonuit ut amares. Potuit enim dicere: " Qui amat patrem - aut matrem, non est me dignus ". Non hoc dixit, ne loqueretur contra legem quam dedit, ipse enim legem illam per Moysen famulum suum dedit, ubi scriptum est: Honora patrem tuum et matrem tuam 9. Non contrariam legem promulgavit, sed illam commendavit; et ordinem te docuit, non pietatem subvertit: Qui amat patrem aut matrem, sed plus quam me. Amet ergo, sed non plus quam me: Deus Deus est, homo homo est. Ama parentes, obsequere parentibus, honora parentes; sed, si te Deus ad aliquid amplius vocat, ubi possit impedimento esse parentalis affectus, serva ordinem, noli evertere caritatem.

Contra Manichaeos asserentes Christum non habuisse matrem.

5. In tanta veritate doctrinae Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi quis credat calumniam quaesisse Manichaeos, qua conarentur asserere Dominum Iesum Christum non habuisse ullam, matrem? Hoc enim sapiunt, immo desipiunt, quod Dominus Iesus non habuerit hominem matrem, contra Evangelium, contra lucem ipsius Veritatis. Et unde argumententur attendite. Ecce, inquiunt, ipse dicit. Quid dicit? Quae est mater mea? aut qui sunt fratres mei? 10 Ipse, inquiunt, negat, et tu ei vis imponere quod negat; ipse dicit: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres, mei, et tu dicis: Habet matrem? O stulte, o contentiose, o merito odiose! responde mihi, unde scias dixisse Dominum: Quae est mater mea, aut qui sunt fratres mei? Tu negas Christum habuisse matrem, et, quod intendis, per hoc docere conaris, quia dixit: Quae est mater mea, aut fratres mei? Si alius existat, et dicat hoc Dominum Christum non omnino dixisse, unde convinces? Responde, si potes, ad hominem negantem quod hoc dixerit Christus. Unde convinces, inde convinceris. Numquid enim hoc se dixisse, in aurem tibi Christus ipse indicavit? Responde, ut ore tuo convincaris, responde, ut hoc Christum dixisse convincas. Novi quod dicturus est: "Codicem sumam, Evangelium aperiam, verba eius recitabo scripta in sancto Evangelio ". Bene, bene: ipso Evangelio tenebo te, cum ipso Evangelio alligabo te, de ipso Evangelio suffocabo te. In ipso Evangelio recita quod pro te putas: aperi, lege. Quae est mater mea? Quare hoc dixit, supra leges. Nuntiavit ei quidam: Ecce mater tua et fratres tui foris stant. Nondum premo, nondum teneo, nondum suffoco; adhuc potes dicere: Ille quidem falsus nuntius fuit, non verum dixit, mendacia suggessit: propterea Dominus falsum nuntium refutavit. Post nuntium quippe eius respondit: Quae est mater mea? Quasi diceret: " Tu dicis: Foris stat mater tua; ego dico: Quae est mater mea? Cui vis, inquit, credamus? Nuntio suggerenti, an quod nuntiaverat Christo respuenti? ". Audi ergo, adhuc interrogo te: tantum Evangelium tene, noli mihi codicem proicere post te: tene, da auctoritatem Evangelio; quam nisi dederis, non erit unde probes Dominum dixisse: Quae est mater mea? Cum vero auctoritatem dignam tribueris Evangelio, vide quid interrogem. Paulo ante interrogaveram, unde scires utrum dixerit Christus: Quae est mater mea? Quid praecesserat? Nuntius quidam dixerat Christo: Mater tua foris stat. Antequam hoc diceret nuntius, vel ut hoc diceret nuntius, quid praecessit? Cogo a, ut legas. Video te iam timere ne legas. Respondit Dominus, et dixit. Quis dixit? Non dico: Quis dixit: quae est mater mea? respondebis enim, Dominus dixit. Respondit Dominus, quis dixit? Responsurus es, Evangelista dixit. Evangelista iste verum dixit, an falsum? Dicturus es: " Quid verum dixit, an falsum? ". Respondit Dominus, et ait illi. Quod Evangelista dixit, verum dixit, an falsum? Si dicturus es falsum, dixisse Evangelistam, Dominum respondisse; unde scis quae est mater mea? Dominum dixisse? Si autem propterea convincis quae est mater mea? Dominum dixisse, quia hoc eum dixit Evangelista dixisse, non convincis hoc Dominum dixisse, nisi credideris Evangelistae. Iam si credis Evangelistae (quia nihil dicis, si non credideris Evangelistae), lege superius quid dixit ipse Evangelista.

Evangelii auctoritas pendet ab Evangelistarum veridicitate.

6. Quandiu tibi moras facio! quandiu te suspendo! Beneficium est, ut cito vincaris. Attende, inspice, lege. Video te nolle. Da codicem, ego lego: Haec eo loquente ad turbas. Quis hoc dicit? Evangelista, cui si non credis, nihil Christus dixit. Si nihil Christus dixit, quae est mater mea? Christus non dixit. Si autem quae est mater mea? Christus dixit, verum est quod Evangelista scripsit. Vide quid ante dixit: Haec eo loquente ad turbas, mater eius et fratres eius foris stabant, volentes loqui cum eo. Nondum aliquid nuntius ille nuntiavit, quem potes dicere fuisse mentitum. Quid nuntiaverit vide, quid Evangelista praemiserit attende: Haec Domino loquente ad turbas, mater eius et fratres eius foris stabant. Quis hoc dicit? Evangelista, cui credis Dominum dixisse: Quae est mater mea? Sed si haec dicta non credis ut illa, Dominus ergo non dixit: Quae est mater mea? Sed vere Dominus dixit: Quae est mater mea? Crede ergo ei, qui dixit Dominum dixisse: Quae est mater mea? Qui enim dixit Dominum dixisse: Quae est mater mea? ipse dixit: Haec eo loquente, foris stabat mater eius. Quare ergo negavit matrem suam? Absit! intellege: non negavit, sed aliquid quod faciebat matri praeposuit. Postremo sola causa est, quaerere quare Dominus dixerit: Quae est mater mea? Prima causa est, videre quod habuerit de quo diceret: Quae est mater mea? Habuit: foris stabat, loqui cum eo volebat. Dic mihi, unde scis? Evangelista dicit, cui si non credidero, nihil Dominus dicit. Ergo habuit matrem. Sed quid est: Quae est mater mea? Ad ista, quae ego facio, quae est mater mea? Si dicas alicui periclitanti, et patrem habenti: " Liberet te pater tuus ", quem scit ille non esse idoneum liberando filio suo, nonne respondet tibi summa pietate, integra veritate: " Quid est pater meus? Ad hoc quod volo, ad hoc quod mihi nunc opus esse sentio, quid est pater meus?". Ad illud ergo quod agebat Christus, quod vinctos solvebat, caecas mentes illuminabat, interiores homines aedificabat, templum spirituale sibi fabricabat, quae est mater eius? Sed, si putas ideo Christum non habuisse matrem in terra, quia dixit: Quae est mater mea? nec discipuli eius habuerunt patres in terra, quia, dixit eis ipse Dominus: Ne vobis dicatis patrem in terra. Domini verba sunt: Ne vobis dicatis patrem; unus est enim Pater vester Deus 11. Non patres non habebant: sed ubi venturum est ad regenerationem, quaeratur Pater regenerationis; non damnetur pater generationis, sed ei praeponatur Pater regenerationis.

Plus est Mariae discipulam fuisse Christi quam matrem.

7. Ecce illud magis attendite, fratres mei, illud magis attendite, obsecro vos, quod ait Dominus Christus, extendens manum. super discipulos suos: Haec est mater mea et fratres mei; et qui fecerit voluntatem Patris mei, qui me misit, ipse mihi et frater et soror et mater est 12. Numquid non fecit voluntatem Patris virgo Maria, quae fide credidit, fide concepit, electa est de qua nobis salus inter homines nasceretur, creata est a Christo, antequam in illa Christus crearetur? Fecit, fecit plane voluntatem Patris sancta Maria: et ideo plus est Mariae discipulam fuisse Christi, quam matrem fuisse Christi: plus est, felicius est discipulam fuisse Christi, quam, matrem fuisse Christi. Ideo Maria beata erat, quia, et antequam pareret, magistrum in utero portavit. Vide si non est quod dico. Transeunte Domino cum turbis sequentibus, et miracula faciente divina, ait quaedam mulier: Felix venter qui te portavit! 13 Et Dominus, ut non felicitas in carne quaereretur, quid respondit? Immo beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt 14. Inde ergo et Maria beata, quia audivit verbum Dei, et custodivit: plus mente custodivit veritatem, quam utero carnem. Veritas Christus, caro Christus: Veritas Christus in mente Mariae, caro Christus in ventre Mariae; plus est quod est in mente, quam quod portatur in ventre. Sancta Maria, beata Maria, sed melior est Ecclesia quam virgo Maria. Quare? quia Maria portio est Ecclesiae, sanctum membrum, excellens membrum, supereminens membrum, sed tamen totius corporis membrum. Si totius corporis, plus est profecto corpus quam membrum. Caput Dominus, et totus Christus caput et corpus. Quid dicam? Divinum caput habemus, Deum caput habemus.

Ecclesia mater et virgo similis Mariae.

8. Ergo, carissimi, vos attendite: et vos membra Christi estis, et vos corpus Christi estis. Attendite quomodo sitis quod ait: Ecce mater mea et fratres mei. Quomodo eritis mater Christi? Et quicumque audit, et quicumque facit voluntatem Patris mei qui in caelis est, ipse mihi frater, soror et mater est 15. Puta, fratres intellego, sorores intellego: una est enim hereditas; et ideo Christi misericordia, qui, cum esset unicus, noluit esse solus, voluit nos esse Patri heredes, sibi coheredes. Talis est enim illa hereditas, quae coheredum multitudine angusta esse non possit. Intellego ergo fratres nos esse Christi, sorores Christi esse sanctas et fideles feminas. Matres Christi quomodo possumus intellegere? Quid igitur? audemus nos dicere matres Christi? Immo audemus nos dicere matres Christi. Dixi enim vos fratres eius omnes, et matrem suam non auderem? sed multo minus audeo quod Christus dixit negare. Eia, carissimi, intendite quomodo sit Ecclesia, quod manifestum est, coniux Christi; quod difficilius intellegitur, sed tamen verum est, mater Christi. In ipsius typo Maria virgo praecessit. Unde, rogo vos, Maria mater est Christi, nisi quia peperit membra Christi? Vos, quibus loquor, membra estis Christi: quis vos peperit? Audio vocem cordis vestri: " Mater Ecclesia ". Mater ista sancta, honorata, Mariae similis, et parit et virgo est. Quia parit, per vos probo: ex illa nati estis; et Christum parit, nam membra Christi estis. Probavi parientem, probabo virginem: non me deserit divinum testimonium, non me deserit. Procede ad populum, beate Paule, esto testis assertionis meae; exclama, et dic quod volo dicere: Sponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo 16. Ubi est ista virginitas? ubi timetur corruptio? Ipse dicat, qui virginem dixit. Sponsavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo; timeo autem, inquit, ne sicut serpens Evam seduxit versutia sua, sic et vestrae mentes, inquit, corrumpantur a castitate quae est in Christo 17. Tenete in mentibus virginitatem: mentis virginitas, fidei catholicae integritas; ubi corrupta est Eva sermone serpentis, ibi debet esse virgo Ecclesia dono Omnipotentis. Ergo in mente pariant membra Christi, sicut Maria in ventre virgo peperit Christum; et sic eritis matres Christi. Non est longe a vobis, non est praeter vos, non abhorret a vobis: fuistis filii, estote et matres. Filii matris, quando baptizati estis, tunc membra Christi nata estis: adducite ad lavacrum baptismatis quos potestis; ut, sicut filii fuistis quando nati estis, sic etiam ducendo ad nascendum matres Christi esse possitis.