DE VERBIS EVANGELII MT 12,33:
" AUT FACITE ARBOREM BONAM ET FRUCTUM EIUS BONUM "
1. 1. Admonuit nos Dominus noster a Iesus Christus, ut bonae arbores simus et bonos fructus habere possimus. Ait enim: Aut facite arborem bonam, et fructum eius bonum; aut facite arborem malam, et fructum eius malum. De fructu enim arbor cognoscitur 1. Ubi ait: Facite arborem bonam, et fructum eius bonum, hoc utique non est admonitio, sed praeceptum salubre, cui oboedientia necessaria est. Quod autem dicit: Facite arborem malam, et fructum eius malum, non praeceptum est, ut facias, sed monitio, ut caveas. Contra hos enim dixit, qui putabant se, cum mali essent, bona loqui posse vel bona opera habere. Hoc Dominus Iesus dicit non posse. Prius est enim mutandus homo, ut opera mutentur. Si enim manet homo in eo quod malus est, bona opera habere non potest; si manet in eo quod bonus est, mala opera habere non potest.
1. 2. Quis autem a Domino bonus inventus est, cum Christus pro impiis mortuus sit? 2 Omnes ergo malas arbores invenit, sed dedit potestatem filios Dei fieri credentibus in nomine eius 3. Quisquis igitur hodie homo bonus est, id est, arbor bona, mala inventa est, et bona facta est Et si, quando invenit, malas arbores eradicare vellet, quam remanere quae non digna esset eradicari? Sed venit praerogare misericordiam, ut postea exerceret iudicium, cui dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 4. Dedit ergo credentibus remissionem peccatorum, noluit cum eis et de praeteritis chartis habere rationem. Dedit remissionem peccatorum: fecit arbores bonas. Distulit securim: dedit securitatem.
2. 3. De hac securi Ioannes loquitur, dicens: Iam securis ad radicem arborum posita est. Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur 5. De hac securi paterfamilias comminatur in Evangelio, dicens: Ecce, triennium est quod venio ad hanc arborem et fructum in ea non invenio. Nunc debeo locum evacuare: proinde amputetur 6. Et intercedit colonus: Domine, dimitte illam et hoc anno; circumfodiam eam, et adhibebo cophinum stercoris; si fecerit fructum, bene, sin minus, venies, et amputabis eam 7. Tamquam per triennium Dominus visitavit genus humanum, hoc est, tribus quibusdam temporibus. Primum tempus, ante legem; secundum, in lege; tertium modo est, quod tempus est gratiae. Nam, si non visitavit genus humanum ante legem, unde Abel? unde Enoch? unde Noe? unde Abraham? unde Isaac? unde Iacob? quorum Dominum se dici voluit, et cuius omnes gentes erant, quasi trium hominum Deus esset, et: Ego sum, inquit, Deus Abraham et Isaac et Iacob 8. In lege autem si non visitaret, ipsam legem non daret. Post legem venit et ipse paterfamilias: passus est, mortuus est et resurrexit, Spiritum Sanctum dedit, Evangelium per totum orbem praedicari fecit. Et adhuc quaedam arbor infructuosa permansit. Est quaedam adhuc pars generis humani: adhuc se non corrigit. Intercedit colonus: pro plebe orabat Apostolus: Flecto, inquit, genua mea pro vobis ad Patrem, ut in caritate radicati et fundati valeatis apprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo, altitudo et profundum; cognoscere etiam supereminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei 9. Flectendo genua, pro nobis intercedit apud patremfamilias, ne eradicemur. Ergo, quia necesse est ut veniat, agamus ut fructuosos nos inveniat. Circumfossio arboris est humilitas paenitentis: omnis enim fossa humilis. Cophinus stercoris, sordes paenitentiae; quid enim stercore sordidius? et tamen, si bene utaris, quid fructuosius?
3. 4. Sit ergo unusquisque arbor bona. Non se arbitretur habere fructus bonos, si manet arbor mala. Non erit fructus bonus, nisi arboris bonae. Muta cor, et mutabitur opus. Exstirpa cupiditatem, planta caritatem. Sicut est enim radix omnium malorum cupiditas 10; sic et radix omnium bonorum caritas. Quid ergo homines mussitant vel contendunt inter se, dicentes: " Quid est bonum? ". O si scires quid est bonum! Quod habere vis, non est valde bonum. Quod esse non vis, hoc est bonum! Vis enim habere sanitatem corporis: est bonum; nec tamen putes magnum bonum esse, quod habet et malus. Aurum et argentum habere vis; ecce et hoc dico: bonum est; sed si bene usus fueris; bene autem non uteris, si malus fueris. Ac per hoc aurum et argentum malis malum est, bonis bonum est; non quia eos bonos facit aurum et argentum, sed, quia eos bonos invenit, in usum bonum convertitur. Honorem habere vis: bonum est; sed et hoc si bene utaris. Quam multis honor occasio exitii fuit! Quam multis honor ministerium boni operis fuit!
4. 5. Discernamus ergo bona ista, si possumus: quia de bonis arboribus loquimur. Et hic nihil est, quod sic quisque cogitare debeat, nisi ut in semetipsum oculos convertat, in se discat, se discutiat, se inspiciat, se quaerat, et se inveniat; et quod displicet, necet; quod placet, aptet et plantet. Cum enim se homo inanem invenerit meliorum bonorum, ut quid est avidus exteriorum bonorum? Ecce, quid prodest plena bonis arca, si est inanis conscientia? Bona vis habere, et bonus non vis esse! Non vides erubescere te debere de bonis tuis, si domus tua plena est bonis et te habet malum? Quid enim est, quod velis malum habere? Dic mihi. Nihil omnino: non uxorem, non filium, non filiam, non servum, non ancillam, non villam, non tunicam, postremo non caligam; et tamen vis habere malam vitam! Rogo te, praepone vitam tuam caligae tuae. Omnia, quae circa iacent oculis tuis elegantia et pulchra, tibi cara sunt; et tibi ipse vilis es ac foedus? Si possent tibi respondere bona, quibus plena domus tua est, quae habere optasti, quae perdere timuisti, nonne tibi clamarent: " Sicut tu nos bona vis habere, sic et nos volumus bonum habere Dominum "? Tacita voce interpellant contra te Dominum tuum: " Ecce bona tanta dedisti huic, et ipse malus est! Quid ei prodest quod habet, quando eum qui omnia dedit non habet? ".
5. 6. Quaerit ergo aliquis, admonitus his verbis meis, et forte compunctus, quaerit quid sit bonum, quale bonum, unde bonum. Bene intellexisti hoc te quaerere debere. Respondebo quaerenti, et dicam: " Hoc est bonum, quod non potes invitus amittere. Potes enim aurum perdere, et nolens; potes domum, potes honores, potes ipsam carnis salutem: bonum vero, quo vere bonus es, nec invitus accipis, nec invitus amittis ". Quaero ergo quale sit hoc bonum. Psalmus quidem admonet nos rem magnam, forte quam quaerimus. Ait enim: Filii hominum, quousque graves corde? 11 Quousque arbor illa in triennio? Filii hominum, quousque graves corde? Quid est " graves corde "? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? 12 Et a tergo ait quid quaerendum est: Scitote quoniam Dominus magnificavit Sanctum suum 13. Iam et Christus venit, iam magnificatus est, iam resurrexit et ascendit in caelum, iam per totum mundum nomen eius praedicatur: quousque graves corde? Sufficiant praeterita tempora; iam magnificato illo sancto, quousque graves corde? Post triennium quid restat, nisi securis? Quousque graves corde? Ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium? Adhuc vana, adhuc inutilia, adhuc pompatica et volatica, ita, Christo sancto magnificato, adhuc ista requiruntur! Iam clamat veritas, et adhuc quaeritur vanitas! Quousque graves corde?
6. 7. Merito fortiter flagellatur hic mundus: cognovit enim iam verba Domini mundus. Et servus, inquit, nesciens voluntatem domini sui, et faciens digna plagis, vapulabit paucis 14. Quare? Ut quaerat voluntatem domini sui. Servus ergo nesciens voluntatem: hoc erat mundus, antequam magnificaret Dominus Sanctum suum 15; servus erat nesciens voluntatem domini sui; et ideo vapulabat paucis. Servus autem iam sciens voluntatem domini sui 16, hoc est modo, ex quo magnificavit Deitas Sanctum suum; et non faciens voluntatem eius, vapulabit multis. Quid ergo mirum si mundus multum vapulat? Servus est sciens voluntatem domini, et faciens digna plagis. Non ergo recuset vapulare multis: quoniam, si non vult audire praeceptorem iniuste, iuste patietur ultorem; vel non murmuret contra castigatorem, cum videat se plagis dignum, ut misericordiam mereatur.