DE VERBIS EVANGELII MT 12,32:
" QUI DIXERIT VERBUM CONTRA SPIRITUM SANCTUM, NON
REMITTETUR EI, NEQUE IN HOC SAECULO, NEQUE IN FUTURO "
SIVE DE BLASPHEMIA IN SPIRITUM SANCTUM
1. 1. Magna quaestio est de recenti evangelica lectione proposita; cui solvendae, quantum ad nos attinet, impares sumus: sed sufficientia nostra ex Deo est 1, quantum eius adiutorium vel accipere vel capere possumus. Prius ergo magnitudinem advertite quaestionis: ut, cum eius molem humeris nostris impositam videritis, oretis pro laboribus nostris, atque in auxilio quod nobis praebetur inveniatis aedificationem mentibus vestris. Cum Domino fuisset oblatus daemonium habens caecus et mutus, et curasset eum, ita ut loqueretur et videret, et stuperent omnes turbae dicentes: Numquid hic est filius David? 2 Pharisaei audientes dixerunt: Hic non eicit daemones, nisi in Beelzebub principe daemoniorum. Iesus autem, sciens cogitationes eorum, dixit eis: Omne regnum divisum contra se desolabitur, et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit; et si Satanas Satanam eicit, adversum se divisus est: quomodo ergo stabit regnum eius? 3 Hoc dicens, ex ipsorum confessione volebat intellegi, quod in eum non credendo in regno diaboli esse delegissent, quod utique adversum se divisum stare non posset. Eligant ergo Pharisaei quod voluerint. Si Satanas Satanam non potest eicere, nihil contra Dominum quod dicerent invenire potuerunt; si autem potest, multo magis sibi prospiciant, et recedant de regno eius, quod adversum se divisum stare non potest.
1. 2. In quo autem Dominus Christus eiciat daemones, ne daemoniorum principem existiment, attendant quod sequitur: Et si ego, inquit, in Beelzebub eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri 4. Dixit hoc utique de discipulis suis, illius populi filiis, qui certe discipuli Domini Iesu Christi bene sibi conscii fuerant nihil se malarum artium a bono magistro didicisse, ut in principe daemonum eicerent daemones. Ideo, inquit, ipsi iudices erunt vestri. " Ipsi, inquit, ipsi ignobilia et contemptibilia huius mundis 5, in quibus non artificiosa malignitas, sed sancta simplicitas meae virtutis apparet, ipsi testes mei iudices erunt vestri ". Deinde subiungit: Si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei 6. Quid est hoc? " Si ego, inquit, in Spiritu Dei eicio daemones, non aliter possent et filii vestri eicere, quibus non malignam doctrinam sed fidem simplicem dedi. Procul dubio pervenit in vos regnum Dei, quo subvertitur regnum diaboli; cum quo et vos subvertimini, si non mutemini ".
1. 3. Et quoniam dixerat: Filii vestri in quo eiciunt?, ut ostenderet gratiam in eis suam, non meritum illorum: Aut quomodo potest quisquam, inquit, intrare in domum fortis et vasa eius diripere, nisi prius alligaverit fortem et sic domum eius diripiet? 7 " Filii, inquit, vestri, qui vel crediderunt in me, vel adhuc credituri sunt, et eiecturi daemones non in daemonum principe sed in simplici sanctitate; qui certe vel fuerunt, vel hoc sunt quod etiam vos estis, id est, peccatores atque impii, et ideo in domo diaboli et vasa diaboli; quomodo ab illo possent erui, quos praevalente iniquitate fortiter obtinebat, nisi alligaretur iustitiae meae vinculis, et vasa eius eriperem quae fuerant vasa irae, et ea facerem mea vasa misericordiae 8? ". Hoc est quod etiam beatus Apostolus superbis et quasi de suis meritis gloriantibus increpans dicit: Quis enim te discernit? 9 Hoc est: " A massa perditionis ex Adam et a vasis irae quis te discernit? ". Et ne quisquam diceret " iustitia mea ", Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? 10 Unde et de se ipso dicit: Fuimus enim et nos aliquando naturaliter filii irae, sicut et ceteri 11. Ergo et ipse vas erat in domo illius male fortis, cum esset Ecclesiae persecutor, blasphemus, iniuriosus, in malitia et invidia, sicut fatetur, agens 12; sed ille qui alligavit fortem, ab eo vas perditionis eripuit et vas electionis effecit 13.
2. 4. Deinde, ne putarent increduli et impii adversantes nomini Christiano propter diversas haereses et schismata eorum, qui sub nomine Christiano greges colligunt perditorum, etiam Christi regnum adversum se esse divisum, consequenter adiungit: Qui non est mecum, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit 14. Non ait: " Qui non est sub voce nominis mei ", aut: " sub specie sacramenti mei ", sed: Qui non est mecum, contra me est. Nec ait: " Qui non congregat sub sono nominis mei ", sed: Qui non congregat mecum, spargit. Non ergo est adversum se divisum regnum Christi, et si homines conantur dividere quod emptum est pretio sanguinis Christi 15. Novit enim Dominus qui sunt eius. Et recedat, inquit, ab iniquitate, omnis qui nominat nomen Domini 16. Nam si ab iniquitate non recedit, non pertinet ad regnum Christi, etiam nominans nomen Christi. Ut ergo aliqua, exempli gratia, commemorem: spiritus avaritiae et spiritus luxuriae, quia ille contrahit, ille profundit, divisi sunt adversum se; et ambo ad regnum pertinent diaboli. Apud idolorum cultores spiritus Iunonis et spiritus Herculis divisi sunt adversum se; et ambo ad regnum pertinent diaboli. Paganus hostis Christi et Iudaeus hostis Christi, divisi sunt adversum se; et ambo ad regnum pertinent diaboli. Arianus et Fotinianus ambo haeretici, et adversum se ambo divisi; Donatista et Maximianista ambo haeretici, et adversum se ambo divisi; omnia vitia erroresque mortalium inter se contrarii, divisi sunt adversum se; et omnes ad regnum pertinent diaboli. Ideo non stabit regnum eius. Iustus autem et impius,
fidelis et incredulus, catholicus et haereticus divisi quidem sunt adversum se; sed non ambo ad regnum pertinent Christi. Novit Dominus qui sunt eius 17. Nemo sibi de vocabulo blandiatur. Si vult sibi prodesse nomen Domini, recedat ab iniquitate qui invocat nomen Domini.
3. 5. Sed ista verba evangelica et si habebant aliquid obscuritatis, quod Domino adiuvante arbitror explanatum, non erant tamen tantae difficultatis, quantae apparet esse quod sequitur. Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemiae non remittetur. Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro 18. Quid ergo fiet de his, quos lucrari cupit Ecclesia? Numquidnam correctis et ad eam ex quocumque errore venientibus spes falsa promittitur in remissione omnium peccatorum? Quis enim non convincitur dixisse verbum contra Spiritum Sanctum, antequam Christianus vel catholicus fieret? Primo, ipsi qui Pagani appellantur, multorum deorum falsorumque cultores et idolorum adoratores, cum dicunt Dominum Christum magicis artibus fecisse miracula; nonne istis sunt similes, qui eum dixerunt in principe daemoniorum eiecisse daemonia? Deinde, cum quotidie nostram sanctificationem blasphemant, quid aliud blasphemant quam Spiritum Sanctum? Quid Iudaei, qui dixerunt de Domino unde iste exortus est sermo? Nonne usque adhuc verbum contra Spiritum Sanctum loquuntur, sic eum negantes esse in Christianis, sicut illi in Christo esse negaverunt? Neque enim et illi Spiritui Sancto maledixerunt, aut non eum esse dicentes; aut esse quidem, sed Deum non esse, sed esse creaturam; aut ad daemones eiciendos nihil valere. Non ista indigna, non aliquid simile de Spiritu Sancto locuti sunt. Sadducaei enim Spiritum Sanctum negabant; Pharisaei vero eum esse contra Sadducaeorum haeresem defendebant 19, sed esse in Domino Iesu Christo negabant, quem daemones eicere in principe daemoniorum putabant, cum eiceret ille in Spiritu Sancto. Ac per hoc et Iudaei et quicumque haeretici Spiritum Sanctum confitentur, sed cum negant esse in Christi corpore, quod est unica eius Ecclesia, non utique nisi una catholica; procul dubio similes sunt Pharisaeis, qui tunc etiam si esse Spiritum Sanctum fatebantur, negabant tamen eum esse in Christo, cuius opera in daemonibus eiciendis daemoniorum principi tribuebant. Omitto quod quidam haeretici ipsum omnino Spiritum Sanctum vel non creatorem sed creaturam esse contendunt, sicut Ariani et Eunomiani et Macedoniani; vel eum prorsus ita negant, ut ipsum Deum negent esse Trinitatem, sed tantummodo esse Deum Patrem asseverant, et ipsum aliquando vocari Filium, aliquando vocari Spiritum Sanctum, sicut Sabelliani, quos quidam " Patripassianos " vocant, ideo quia Patrem perhibent passum; cuius cum negant esse aliquem Filium, sine dubio negant esse Spiritum Sanctum. Photiniani quoque, Patrem solum esse dicentes Deum, Filium vero nonnisi hominem, negant omnino esse tertiam Personam Spiritum Sanctum.
3. 6. Manifestum est igitur et a Paganis et a Iudaeis et ab haereticis blasphemari Spiritum Sanctum. Numquidnam ergo deserendi sunt et sine ulla spe deputandi, quoniam fixa sententia est: Qui verbum dixerit contra Spiritum Sanctum, non ei dimitti, neque in hoc saeculo neque in futuro 20; et illi soli existimandi sunt ab huius gravissimi peccati reatu liberari, qui ex infantia sunt catholici? Nam quicumque verbo Dei crediderunt, ut catholici fierent, utique aut ex paganis, aut ex Iudaeis, aut ex haereticis in gratiam Christi pacemque venerunt; quibus si non est dimissum quod dixerunt verbum contra Spiritum Sanctum, inaniter promittitur et praedicatur hominibus, ut convertantur ad Deum et sive in baptismo sive in Ecclesiae, pace remissionem accipiant peccatorum. Neque enim dictum est: " Non remittetur ei, nisi in baptismo ", sed: Non remittetur, inquit, neque in hoc saeculo neque in futuro.
De baptizatorum peccato in Spiritum Sanctum opinio quorumdam improbatur.
4. 7. Nonnullis videtur eos tantummodo peccare in Spiritum Sanctum, qui lavacro regenerationis abluti in Ecclesia et accepto Spiritu Sancto, velut tanto postea dono Salvatoris ingrati, mortifero aliquo peccato se immerserint; qualia sunt vel adulteria, vel homicidia, vel ipsa discessio sive omni modo a nomine Christiano sive a catholica Ecclesia. Sed iste sensus unde probari possit, ignoro, cum et paenitentiae quorumque criminum locus in Ecclesia non negetur, et ipsos haereticos ad hoc utique corripiendos dicat Apostolus: Ne forte det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem 21. Quis enim est fructus correptionis sine ulla spe remissionis? Postremo, non ait Dominus: " Qui fidelis catholicus dixerit verbum contra Spiritum Sanctum ", sed: Qui dixerit, hoc est: " quilibet dixerit, quicumque dixerit ", non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro 22. Sive, ergo sit ille paganus, sive Iudaeus, sive Christianus, sive ex Iudaeis vel Christianis haereticus, sive quodlibet aliud habeat nomen erroris, non dictum est: " ille ", aut " ille ", sed: Qui dixerit verbum contra Spiritum Sanctum, id est: " blasphemaverit Spiritum Sanctum ", non remittetur ei, nec in hoc saeculo nec in futuro. Porro autem, si omnis error contrarius veritati, et inimicus catholicae paci, sicut supra ostendimus, dicit verbum contra Spiritum Sanctum, nec tamen cessat Ecclesia ex omni errore corrigere atque colligere, qui remissionem peccatorum et ipsum quem blasphemaverant accipiant Spiritum Sanctum, puto quod grande secretum tam magnae huius quaestionis ostendimus. Lumen ergo expositionis a Domino requiramus.
5. 8. Erigite itaque, fratres, erigite ad me aures, ad Dominum mentes. Dico Caritati vestrae: forte in omnibus sanctis Scripturis nulla maior quaestio, nulla difficilior invenitur. Unde - ut vobis aliquid de me ipso fatear - semper in sermonibus, quos ad populum habui, huius quaestionis difficultatem molestiamque vitavi: non quia nihil haberem, quod inde utcumque cogitarem - neque enim in re tanta petere, quaerere, pulsare neglegerem - sed quia ipsi intellegentiae, quae mihi aliquantum aperiebatur, verbis ad horam occurrentibus me posse sufficere non putarem. Hodie autem, lectiones audiens de quibus vobis esset sermo reddendus, cum Evangelium legeretur, ita pulsatum est cor meum, ut crederem Deum velle aliquid hinc per meum ministerium vos audire.
5. 9. Prius ergo ut advertatis et intellegatis, admoneo non dixisse Dominum: " Omnis blasphemiae Spiritus non remittetur ", neque dixisse: " Qui dixerit quodcumque verbum contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei ", sed: Qui dixerit verbum. Illud enim si dixisset, nihil nobis omnino remaneret unde disputare possemus; quoniam, si omnis blasphemia et omne verbum quod dicitur contra Spiritum Sanctum non remittetur hominibus, ex nullo genere impietatis eorum qui dono Christi et sanctificationi Ecclesiae contradicunt, vel Paganorum, vel Iudaeorum, aut quorumlibet haereticorum, nonnullorum etiam in ipsa catholica imperitorum, quemquam Ecclesia lucraretur. Sed absit ut hoc Dominus diceret, absit, inquam, ut Veritas diceret omnem blasphemiam vel omne verbum quod contra Spiritum Sanctum diceretur, non habere remissionem, neque in hoc saeculo neque in futuro.
6. 10. Exercere quippe nos voluit difficultate quaestionis, non decipere sententiae falsitate. Quapropter non est necesse, ut omnem blasphemiam vel omne verbum quod dicitur contra Spiritum Sanctum, remissionem quisquam existimet non habere; sed necesse est plane, ut sit aliqua blasphemia et aliquod verbum, quod, si dicatur contra Spiritum Sanctum, nullam umquam veniam remissionemque mereatur. Quia si omne acceperimus, quisnam poterit salvari? Si autem rursus nullum putaverimus, contradicimus Salvatori. Est ergo sine dubio aliqua blasphemia et aliquod verbum, quod, si dictum fuerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur. Quod sit autem hoc verbum, quaeri a nobis Dominus voluit; ideo non expressit. Quaeri, inquam, voluit, non negari. Solent enim Scripturae ita loqui, ut quando aliquid sic dicitur, ut neque ex toto neque ex parte dictum finiatur, non sit necesse ut ex toto fieri possit, ut et ex parte non intellegatur. Ista ergo sententia ex toto, id est, universaliter, pronuntiaretur, si diceretur: " Omnis blasphemiae Spiritus non remittetur ", aut: " Qui dixerit qualecumque verbum contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sacculo neque in futuro ". Ex parte autem, id est, particulariter pronuntiaretur, si diceretur: " Quaedam blasphemia Spiritus non remittetur ". Quia ergo nec universaliter nec particulariter enuntiata sententia est (non enim dictum est: " Omnis blasphemia Spiritus ", aut: " Quaedam blasphemia ", sed tantummodo indefinite dictum est: Spiritus blasphemiae non remittetur; nec dictum est: " Qui dixerit quodcumque verbum ", aut: " Qui dixerit quoddam verbum ", sed indefinite: Qui dixerit verbum), non est necesse ut omnem blasphemiam vel omne verbum intellegamus, sed necesse est plane ut quamdam blasphemiam et quoddam verbum voluerit intellegi Dominus: quamvis id exprimere noluerit, ut petendo, quaerendo, pulsando 23, si quid recti intellectus acceperimus, non viliter habeamus.
7. 11. Hoc ut manifestius videatis, illud attendite quod ait idem ipse de Iudaeis: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent 24. Neque enim ita dictum est, ut sine ullo omnino peccato vellet intellegi futuros fuisse Iudaeos, si non venisset et locutus eis fuisset. Plenos quippe invenit oneratosque peccatis. Propter quod dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis 25. Unde, nisi sarcinis peccatorum et transgressionibus Legis? Quoniam Lex subintravit, ut abundaret delictum 26. Cum ergo ipse etiam alibi dicat: Non veni vocare iustos, sed peccatores 27; quomodo, si non venisset, peccatum non haberent, nisi quia ista sententia nec universaliter nec particulariter, sed indefinite pronuntiata non omne peccatum cogit intellegi? Sed plane, nisi aliquod peccatum intellexerimus, quod non haberent, nisi Christus venisset et locutus eis fuisset, falsam, quod absit, sententiam esse diceremus. Non ergo ait: " Si non venissem et locutus eis fuissem, nullum peccatum haberent", ne Veritas mentiretur. Nec rursus definite dixit: " Si non venissem et locutus eis fuissem, quoddam peccatum non haberent ", ne pium studium parum exerceretur. In omni quippe copia Scripturarum sanctarum pascimur apertis, exercemur obscuris; illic fames pellitur, hic fastidium. Quia ergo non est dictum: " Peccatum nullum haberent ", non perturbemur, cum peccatores Iudaeos, etiam si Dominus non venisset, agnoscimus. Sed tamen, quia dictum est: Si non venissem, peccatum non haberent 28, inde necesse est, etiamsi non omne, aliquod tamen eos ex adventu Domini quod non habebant contraxisse peccatum. Illud ipsum profecto est, quod in praesentem sibique loquentem non crediderunt, eumque inimicum deputantes quoniam vera dicebat, insuper occiderunt. Hoc peccatum tam magnum et horrendum, si non venisset et locutus eis fuisset, utique non haberent. Sicut ergo ibi, cum audimus: Peccatum non haberent 29, non omne sed aliquod peccatum intellegimus; ita in hodierna lectione, cum audimus: Spiritus blasphemia non remittetur, non omnem blasphemiam sed quamdam; et cum audivimus: Qui dicit verbum contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, non omne verbum sed quoddam intellegere debemus.
7. 12. Nam et hoc ipsum quod ait: Spiritus autem blasphemia non remittetur, utique non omnis spiritus, sed Spiritus Sancti blasphemiam necesse est intellegamus. Quod etsi planius alibi non diceret, quis tam vecors esset, ut aliud intellegeret? Secundum hanc regulam locutionis et illud accipitur: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu 30. Non enim ait et ibi " Spiritu Sancto ", et tamen hoc intellegitur. Nec quoniam dixit: Ex aqua et Spiritu, omnem spiritum quisquam intellegere cogitur. Quocirca cum audis: Spiritus autem blasphemia non remittetur 31, sicut non omnem spiritum, ita non omnis spiritus blasphemiam oportet accipias.
8. 13. Audire iam velle vos video - quoniam non est omnis - quaenam sit illa blasphemia Spiritus quae non remittetur, et quod sit verbum - quoniam non est omne - quod si dictum fuerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur, neque in hoc saeculo neque in futuro. Iam et ego vellem dicere quod intentissime exspectatis audire; sed tolerate aliquantas maioris diligentiae moras, donec, adiuvante Domino, totum quod occurrit expediam. Alii quippe duo Evangelistae, Marcus et Lucas, cum de hac re loquerentur, non dixerunt: " blasphemiam ", seu " verbum ", ut intellegeremus non omnem blasphemiam, sed quamdam, nec verbum omne, sed quoddam. Quid ergo dixerunt? Apud Marcum ita scriptum est: Amen dico vobis, quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint. Qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti 32. Apud Lucam ita: Omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi. Ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur 33. Numquid propter nonnullam verborum diversitatem receditur ab eiusdem veritate sententiae? Nam quae alia causa est, cur Evangelistae eadem non eodem modo dicant, nisi ut inde discamus res verbis, non rebus verba praeponere, nihilque aliud in loquente quaerere, nisi voluntatem propter quam insinuandam verba promuntur? Quid enim ad rem interest, utrum dicatur: Spiritus blasphemiae non remittetur, an dicatur: Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non ei remittetur 34, nisi forte quod eadem res apertius isto modo quam illo dicitur, et alium Evangelistam non destruit alius sed exponit? Spiritus autem blasphemia, clause dictum est, quia non expressum est cuius spiritus. Non enim quicumque spiritus Spiritus Sanctus est. Item potest dici: Spiritus blasphemiae, cum spiritu quisque blasphemat; quomodo potest dici: " spiritus oratio ", cum spiritu quisque orat; unde dicit Apostolus: Orabo spiritu, orabo et mente 35. Cum vero dictum est: Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum, illae ambiguitates solutae sunt. Item, quod scriptum est: Non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti 36, quid est aliud, quam id quod secundum Matthaeum legitur: Non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro 37? Aliis quippe verbis et alio loquendi modo eadem ipsa est expressa sententia. Et quod est apud Matthaeum: Qui dixerit verbum contra Spiritum Sanctum, ne aliud aliquid quam blasphemiam intellegeremus, planius alii dixerunt: Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum. Eadem tamen res ab omnibus dicta est, nec aliquis eorum a loquentis voluntate discessit, propter quam intellegendam verba dicuntur, scribuntur, leguntur, audiuntur.
9. 14. Sed ait aliquis: Ecce accepi et intellexi, quia cum dicitur: Blasphemia, nec exprimitur " omnis " aut " quaedam ", potest quidem intellegi " omnis ", sed non est necesse; nisi autem " quaedam " intellegatur, falsum est quod dicitur. Ita et verbum: si non dicatur " omne ", seu " quoddam ", non est necesse ut " omne " intellegatur; sed nisi vel " quoddam " fuerit intellectum, nullo modo potest verum esse quod dicitur. Sed ubi legitur: Qui blasphemaverit 38, quomodo intellego " quamdam blasphemiam ", ubi non legitur " blasphemia ", vel " quoddam verbum " ubi non legitur " verbum ", sed tamquam generaliter dici videtur: Qui blasphemaverit? Huic contradictioni sic respondemus: Quia etiam hic si diceretur: " Qui blasphemaverit quamcumque blasphemiam in Spiritum Sanctum ", nihil esset cur aliquam blasphemiam quaerendam putaremus, quando " omnem " intellegere deberemus; sed quia non potest " omnis " intellegi, ne Paganis, Iudaeis, haereticis, omnique hominum generi qui diversis erroribus et contradictionibus suis blasphemant in Spiritum Sanctum, spes remissionis, si se correxerint, auferatur; restat utique, ut in eo quod scriptum est: Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum 39, ille intellegatur qui non omni modo, sed eo modo blasphemaverit, ut ei numquam possit ignosci.
10. 15. Sicut enim in eo quod dictum est: Deus neminem tentat 40, non omni, sed quodam tentationis modo Deus neminem tentare intellegendus est, ne falsum sit illud quod scriptum est: Tentat vos Dominus Deus vester 41, et ne Christum negemus Deum, vel dicamus falsum Evangelium, ubi legimus quia interrogabat discipulum tentans eum, ipse autem sciebat quid esset facturus 42. Est enim tentatio adducens peccatum, qua Deus neminem tentat 43; et est tentatio probans fidem, qua et Deus tentare dignatur. Ita, cum audimus: Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum 44, non omne blasphemandi genus debemus accipere, sicut nec ibi omne tentandi.
10. 16. Item, cum audimus: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit 45, non utique intellegimus eo modo credentem, quo et daemones credunt et contremiscunt 46, nec in eo numero baptizatos, in quo magus Simon baptizari potuit 47, sed salvus esse non potuit. Sicut ergo, cum diceret: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit 48, non omnes credentes et baptizatos, sed quosdam intuebatur; in ea scilicet constitutos fide quae Apostolo distinguente per dilectionem operatur 49; ita, cum dixit: Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum 50, non omnem, sed quemdam blasphemantis Spiritus Sancti intendebat reatum, quo quisquis fuerit obligatus, nulla umquam remissione solvetur.
11. 17. Illud etiam quod ait: Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet et ego in illo 51, quomodo intellecturi sumus? Numquid etiam illos hic poterimus accipere, de qualibus dicit Apostolus, quod iudicium sibi manducent et bibant 52, cum ipsam carnem manducent et ipsum sanguinem bibant? Numquid et Iudas magistri venditor et traditor impius, quamvis primum ipsum manibus eius confectum sacramentum carnis et sanguinis eius cum ceteris discipulis, sicut apertius Lucas evangelista declarat, manducaret et biberet, mansit in Christo aut Christus in eo 53? Multi denique, qui vel corde ficto carnem illam manducant et sanguinem bibunt, vel cum manducaverint et biberint apostatae fiunt, numquid manent in Christo, aut Christus in eis? Sed profecto est quidam modus manducandi illam carnem et bibendi illum sanguinem, quo modo qui manducaverit et biberit, in Christo manet et Christus in eo. Non ergo quocumque modo quisquam manducaverit carnem Christi et biberit sanguinem Christi, manet in Christo et in illo Christus, sed certo quodam modo; quem modum utique ipse videbat, quando ista dicebat. Sic igitur et in eo quod ait: Qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum 54, non quocumque modo blasphemaverit, reus est huius irremissibilis delicti, sed modo quodam, quem nos quaerere atque intellegere voluit, qui hanc sententiam veram terribilemque deprompsit.
12. 18. Quisnam sit autem iste blasphemandi modus, vel potius immoderatio, quaenam sit ista blasphemia, et quod sit verbum contra Spiritum Sanctum, iam, quantum existimo, ipse ordo postulat ut dicamus, vestramque exspectationem tamdiu sed necessario detentam non ulterius differamus. Nostis, carissimi, in illa invisibili et incorruptibili Trinitate, quam fides vera et catholica Ecclesia tenet et praedicat, Deum Patrem non Spiritus Sancti Patrem esse, sed Filii; et Deum Filium non Spiritus Sancti Filium esse, sed Patris; Deum autem Spiritum Sanctum non solius Patris aut solius Filii esse Spiritum, sed Patris et Filii; et hanc Trinitatem, quamvis servata singularum proprietate et substantia Personarum, tamen, propter ipsam individuam et inseparabilem aeternitatis, veritatis, bonitatis essentiam vel naturam, non esse tres deos, sed unum Deum. Ac per hoc pro captu nostro, quantum ista per speculum et in aenigmate 55, praesertim talibus quales adhuc sumus videre conceditur, insinuatur nobis in Patre auctoritas, in Filio nativitas, in Spiritu Sancto Patris Filiique communitas, in tribus aequalitas. Quod ergo commune est Patri et Filio, per hoc nos voluerunt habere communionem et inter nos et secum, et per illud donum nos colligere in unum, quod ambo habent unum, hoc est, per Spiritum Sanctum Deum et donum Dei. In hoc enim reconciliamur divinitati, eaque delectamur. Nam quid nobis prodesset quidquid boni nossemus, nisi etiam diligeremus? Sicut autem veritate discimus, ita caritate diligimus, ut et plenius cognoscamus et beati cognito perfruamur. Caritas porro diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis 56. Et quia peccatis alienabamur a possessione verorum bonorum, caritas cooperuit multitudinem peccatorum 57. Est ergo Pater Filio veritati origo verax, et Filius de veraci Patre orta veritas, et Spiritus Sanctus a Patre bono et Filio bono effusa bonitas; omnium est autem non impar divinitas, nec separabilis unitas.
12. 19. Primum ergo in nos ad accipiendam vitam aeternam, quae in novissimo dabitur, de bonitate Dei munus venit ab initio fidei remissio peccatorum. Illis enim manentibus, manent quodam modo inimicitiae adversus Deum, et ab illo alienatio, quae a nostro malo est, quoniam non mentitur Scriptura dicens: Peccata vestra separant inter vos et Deum 58. Non itaque nobis infert bona sua, nisi mala auferat nostra. Et in tantum illa crescunt, in quantum ista minuuntur; nec illa perficientur, nisi ista finiantur. Iam vero, quod Dominus Christus sic in Spiritu Sancto peccata dimittit quemadmodum in Spiritu Sancto daemones eicit, hinc intellegi potest quod, posteaquam resurrexit a mortuis, cum dixisset discipulis suis: Accipite Spiritum Sanctum 59, continuo subiecit: Si cui dimiseritis peccata, dimittentur illi; si cui tenueritis, tenebuntur 60. Nam et illa regeneratio, ubi fit omnium praeteritorum remissio peccatorum, in Spiritu Sancto fit, dicente Domino: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei 61. Sed aliud est nasci de Spiritu, aliud pasci de Spiritu; sicut aliud est nasci de carne, quod fit cum parit mater, aliud est pasci de carne, quod fit cum lactat infantem, ad hoc conversum ut cum voluptate biberet unde est natus ut viveret; ut inde accipiat vivendi alimentum, unde nascendi accepit initium. Primum itaque credentium beneficium est benignitatis Dei in Spiritu Sancto remissio peccatorum. Unde ita coepit et praedicatio Ioannis Baptistae, qui praecursor Domini missus est. Sic enim scriptum est: In diebus autem illis venit Ioannes Baptista, praedicans in deserto Iudaeae, et dicens: Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum 62. Hinc et ipsius Domini, quod ita legitur: Exinde coepit Iesus praedicare et dicere: Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum 63. Ait autem Ioannes, inter cetera quae locutus est ad eos qui venerunt ut ab illo baptizarentur: Ego quidem vos baptizo aqua in paenitentia; qui autem post me venturus est, fortior me est, cuius non sum dignus calceamenta portare; ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni 64. Ait et Dominus: Ioannes quidem baptizavit aqua, vos autem Spiritu Sancto baptizabimini, quem et accepturi estis non post multos dies 65, usque ad Pentecosten. Quod autem dixit Ioannes: Et igni 66, quamvis possit intellegi et tribulatio, quam pro nomine Christi credentes fuerant perpessuri; tamen non ab re est, eumdem Spiritum Sanctum etiam nomine ignis significatum videri. Propter quod et in adventu eius dictum est: Visae sunt illis linguae divisae, velut ignis, qui et insedit super unumquemque eorum 67. Hinc et ipse Dominus ait: Ignem veni mittere in mundum 68. Hinc et Apostolus dicit: Spiritu ferventes 69, quoniam hinc fervet caritas. Diffunditur quippe in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus, est nobis 70. Cui fervori contrarium est, quod Dominus ait: Refrigescet caritas multorum 71. Sed perfecta caritas perfectum est donum Spiritus Sancti. Prius est autem illud, quod ad remissionem pertinet peccatorum; per quod beneficium eruimur de potestate tenebrarum 72, et princeps huius mundi mittitur foras fide nostra 73, qui operatur in filiis infidelitatis 74, nulla vi alia nisi societate et obligatione peccati. In Spiritu enim Sancto, quo in unum Dei populus congregatur, eicitur spiritus immundus, qui in se ipsum dividitur.
12. 20. Contra hoc donum gratuitum, contra istam Dei gratiam loquitur cor impaenitens. Ipsa ergo impaenitentia est Spiritus blasphemia, quae non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. Contra Spiritum enim Sanctum, quo baptizantur quorum peccata omnia dimittuntur, et quem accepit Ecclesia, ut cui dimiserit peccata dimittantur ei, verbum valde malum et nimis impium sive cogitatione sive etiam lingua sua dicit, quem patientia Dei, cum ad paenitentiam adducat, ipse secundum duritiam cordis sui et cor impaenitens thesaurizat sibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera eius 75. Haec ergo impaenitentia (sic enim uno aliquo nomine possumus utcumque appellare et blasphemiam et verbum contra Spiritum Sanctum quod remissionem non habet in aeternum); haec, inquam, impaenitentia, contra quam clamabant et praeco et iudex dicentes: Paenitentiam agite, appropinquavit enim regnum caelorum 76; contra quam Dominus os evangelicae praedicationis aperuit, et contra quam ipsum Evangelium in toto orbe praedicandum esse praedixit; ubi postea quam resurrexit a mortuis ait discipulis: Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem 77, haec omnino impaenitentia non habet remissionem, neque in hoc saeculo neque in futuro; quia paenitentia impetrat remissionem in hoc sacculo, quae valeat in futuro.
13. 21. Sed ista impaenitentia, vel cor impaenitens, quamdiu quisque in hac carne vivit, non potest iudicari. De nullo enim desperandum est, quamdiu patientia Dei ad paenitentiam adducit; nec de hac vita rapit impium, qui non vult mortem impii quantum ut revertatur et vivat 78. Paganus est hodie: unde scis, utrum sit futurus crastino Christianus? Iudaeus infidelis est hodie: quid, si cras credat in Christo? Haereticus est hodie: quid, si cras sequatur catholicam veritatem? Schismaticus est hodie: quid, si cras amplectatur catholicam pacem? Quid, si isti quos in quocumque genere erroris notas, et tamquam desperatissimos damnas, antequam finiant istam vitam, agant paenitentiam et inveniant veram vitam? Proinde, fratres, etiam ad hoc vos admoneat quod ait Apostolus: Nolite ante tempus quidquam iudicare 79. Haec enim blasphemia Spiritus, cui numquam est ulla remissio (quam non omnem sed quamdam intellegimus, eamque perseverantem duritiam cordis impaenitentis vel diximus vel invenimus vel etiam quantum existimamus ostendimus), non potest in quoquam, ut diximus, dum adhuc in hac vita est, deprehendi.
13. 22. Quod non ideo videatur absurdum, quia cum homo usque in finem huius vitae in dura impaenitentia perseverans, diu multumque loquatur adversus hanc gratiam Spiritus Sancti, Evangelium tamen tam longam contradictionem cordis impaenitentis, quasi breve aliquid, verbum appellavit dicens: Quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei; qui autem dixerit contra Spiritum
Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo neque in futuro 80. Haec enim quamvis prolixa sit et plurimis verbis contexta et producta blasphemia, solet tamen Scriptura etiam multa verba verbum appellare. Neque enim unum verbum locutus est quicumque Propheta, et tamen sic legitur: Verbum quod factum est ad " illum vel illum Prophetam ". Et Apostolus: Presbyteri, inquit, duplici honore onorentur, maxime qui laborant in verbo et doctrina 81. Non ait: " in verbis ", sed: In verbo. Et sanctus Iacobus: Estote, inquit, factores verbi, et non auditores tantum 82. Non ait et ipse: " verborum ", sed: verbi, quamvis tam multa verba de Scripturis sanctis in Ecclesia celebriter et sollemniter legantur, dicantur, audiantur. Sicut ergo, quantocumque tempore quisquis nostrum in praedicando Evangelio laboraverit, non " verborum ", sed " verbi " dicitur praedicator, et quantocumque tempore quisque vestrum nostram praedicationem diligenter atque instanter audierit, non verborum sed verbi audiendi studiosissimus nuncupatur; ita, eo more quo Scripturae loquuntur et quem novit ecclesiastica consuetudo, quisquis universa sua vita, qua istam gerit carnem, quantalibet longitudine protendatur, quaecumque verba vel ore vel sola cogitatione locutus fuerit corde impaenitenti contra remissionem peccatorum quae fit in Ecclesia, verbum dicit contra Spiritum Sanctum.
13. 23. Ideo autem non solum verbum quod dictum fuerit contra Filium hominis, sed omne prorsus peccatum et blasphemia remittetur hominibus, quia ubi hoc peccatum non fuerit cordis impaenitentis contra Spiritum Sanctum, quo in Ecclesia peccata solvuntur, cuncta alia dimittuntur. Quomodo autem hoc dimittetur, quod etiam remissionem impedit aliorum? Omnia ergo dimittuntur eis, in quibus hoc non est quod numquam dimittitur; in quibus est autem, quoniam hoc numquam dimittitur, nec alia dimittuntur; quia omnium remissio vinculo istius impeditur. Non ergo propterea quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei, qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur, quia in Trinitate maior est Filio Spiritus Sanctus, quod nullus umquam vel haereticus dixit; sed quoniam quisquis restiterit veritati et blasphemaverit veritatem, quod est Christus, etiam post tantam sui praedicationem apud homines, ut Verbum caro fieret et habitaret in nobis 83, quod est Filius hominis, idem ipse Christus, si non dixerit verbum illud cordis impaenitentis contra Spiritum Sanctum, de quo dictum est: Qui non renatus fuerit ex aqua et Spiritu 84, et de quo item dictum est: Accipite Spiritum Sanctum; si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei 85, id est, " si paenituerit eum, accipiet per hoc donum remissionem omnium peccatorum ", simul et huius quod verbum dixit contra Filium hominis; quia peccato ignorantiae sive contumaciae vel cuiuscumque blasphemiae, non addidit peccatum impaenitentiae contra donum Dei et gratiam regenerationis vel reconciliationis, quae fit in Ecclesia Spiritu Sancto.
14. 24. Proinde nec illud sentiendum est, quod quidam putant, ideo remitti verbum quod dicitur contra Filium hominis, non remitti autem quod dicitur contra Spiritum Sanctum; quia propter susceptam carnem factus est Filius hominis Christus, qua carne utique maior est Spiritus Sanctus, qui substantia propria aequalis est Patri et unigenito Filio secundum eius divinitatem, secundum quam et ipse unigenitus Filius aequalis est Patri et Spiritui Sancto. Nam si hoc propterea dictum esset, profecto de omni cetera blasphemia taceretur, haec sola remissibilis videretur, quae contra Filium hominis dicitur, quasi cum homo solus putatur. Cum vero praemissum sit: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus 86 (quod etiam apud alium Evangelistam ita positum est: Omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae, quibus blasphemaverint 87), procul dubio et illa blasphemia quae contra Patrem dicitur, ista generalitate concluditur; et tamen haec sola irremissibilis definitur, quae dicitur contra Spiritum Sanctum. Numquidnam et Pater formam servi accepit, qua sit maior Spiritus Sanctus? Non utique. Sed ideo post universalem commemorationem omnium peccatorum omnisque blasphemiae eminentius voluit exprimere blasphemiam quae dicitur contra Filium hominis; quia, etiamsi in illo peccato fuerint homines obligati, quod commemoravit, ubi ait: Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent 88 (quod etiam in Evangelio secundum Ioannem valde grave ostendit esse peccatum, ubi ait de ipso Spiritu Sancto, cum eum se missurum esse promitteret: Ille arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio; de peccato quidem, quod non crediderunt in me 89); tamen, si non dixerit illa cordis impaenitentis duritia verbum contra Spiritum Sanctum, etiam hoc quod dictum est contra Filium hominis remittetur.
15. 25. Hic fortassis aliquis quaerat, utrum tantummodo Spiritus Sanctus peccata dimittat, an et Pater et Filius. Respondemus, quod et Pater et Filius. Ipse enim Filius de Patre dicit: Si dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra 90. Cui nos quoque dicimus in oratione dominica: Pater noster, qui es in caelis 91, atque inter cetera et hoc -petimus dicentes: Dimitte nobis debita nostra 92. De se ipso autem ait: Ut sciatis, quod habeat Filius hominis potestatem in terra dimittendi peccata 93. " Si ergo, inquis, et Pater et Filius et Spiritus Sanctus peccata dimittunt, cur illa impaenitentia quae numquam dimittitur tantummodo ad Spiritus blasphemiam dicitur pertinere; tamquam ille qui hoc impaenitentiae peccato fuerit obligatus dono Sancti Spiritus resistere videatur, quod eo dono fiat remissio peccatorum?". Ubi et ego quaero, utrum Christus eiecerit daemonia, an et Pater et Spiritus Sanctus. Si enim tantummodo Christus, quid est quod ipse dicit: Pater autem in me manens ipse facit opera 94? Ita enim dictum est: Ipse facit opera 95, tamquam Filius non faciat, sed Pater manens in Filio. Cur ergo alio loco dicit: Pater meus usque nunc operatur, et ego operor 96? Et paulo post: Quaecumque enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit 97? Quod autem alio loco dicit: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit 98, ita dicit quasi solus faciat. Si autem haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilia sint opera Patris et Filii, quid credendum est de Spiritu Sancto, nisi quia et ipse pariter operatur? Nam in eo ipso loco unde exorta est ista quaestio quam discutimus, cum Filius eiceret daemonia, ipse tamen ait: Si ego in Spiritu Sancto eicio daemonia, igitur pervenit in vos regnum Dei 99.
16. 26. Hic forte quis dicat, Spiritum Sanctum dari potius a Patre vel Filio quam sua voluntate aliquid operari; et ad hoc pertinere quod dictum est: In Spiritu Sancto eicio daemonia 100, quod non ipse Spiritus sed Christus id faceret Spiritu: ut sic intellegatur quod dictum est: In Spiritu Sancto eicio, tamquam diceretur: " Spiritu Sancto eicio ". Solent quippe ita loqui Scripturae: Interfecerunt in gladio 101, id est, " gladio ". Succenderunt in igni 102, id est, " igni "; et Accepit Iesus cultros petrinos, in quibus circumcideret filios Israel 103, id est: " quibus circumcideret filios Israel ". Sed qui propterea demunt in Spiritu Sancto propriam potestatem, illud attendant quod dictum a Domino legitur: Spiritus ubi vult spirat 104. Illud vero quod Apostolus ait: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus 105, verendum est ne quisquam arbitretur, quod ea non operetur Pater et Filius, cum in eis operibus commemoraverit et donationes curationum et operationes virtutum 106, ubi est utique et expulsio daemoniorum. Cum vero adiungit et dicit: Dividens propria unicuique, prout vult 107, nonne manifestat etiam Sancti Spiritus potestatem, sed a Patre et Filio plane individuam? Si ergo haec ita dicuntur, ut tamen inseparabilis intellegatur operatio Trinitatis; ita ut, cum operatio Patris dicitur, non eam sine Filio et Spiritu Sancto intellegatur operari; et cum operatio, Filii, non sine Patre et Spiritu Sancto; et cum operatio Spiritus Sancti, non sine Patre et Filio; satis notum est recte credentibus, vel etiam ut possunt intellegentibus, et illud ideo dictum esse de Patre: Ipse facit opera 108, quod ab illo sit origo etiam operum, a quo est exsistentia cooperantium Personarum (quia et Filius de illo natus est, et Spiritus Sanctus principaliter de illo procedit de quo natus est Filius et cum quo illi communis est idem Spiritus), et illud quod ait Dominus: Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit 109, non ad Patrem vel Spiritum retulisse, quod ei non sint in illis operibus cooperati, sed ad homines, a quibus leguntur multa facta miracula, et tamen a nullo quae Filius fecit; et quod ait Apostolus de Spiritu Sancto: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus 110, non ideo dictum quia non ei cooperatur Pater et Filius, sed quia in his operibus non sunt multi sed unus Spiritus, et in diversis suis operationibus non est a se ipse diversus.
16. 27. Nec tamen inaniter, sed rationabiliter et veraciter dicitur Patrem dixisse, non Filium aut Spiritum Sanctum: Tu es Filius meus dilectus, in quo complacui 111; sed hoc miraculum de caelo sonabilis verbi quamvis ad personam Patris tantummodo pertinere, cooperatos esset Filium et Spiritum Sanctum non negamus. Neque enim quia tunc Filius carnem portans cum hominibus conversabatur in terra, ideo non erat etiam in sinu Patris tamquam unigenitum Verbum, quando illa de nube, vox facta est; aut sapienter et spiritaliter credi potest Deum Patrem operationem verborum suorum sonantium atque transeuntium a suae Sapientiae suique Spiritus cooperatione separasse. Eodem modo, cum rectissime dicamus non Patrem, nec Spiritum Sanctum, sed Filium super mare ambulasse 112, cuius unius caro erat illa et plantae fluctibus innitentes; illud tamen opus tanti miraculi Patrem et Spiritum Sanctum cooperatos esse quis abnuat? Sic enim et solum Filium verissime dicimus ipsam suscepisse carnem, non Patrem aut Spiritum Sanctum; et tamen hanc incarnationem ad solum Filium pertinentem quisquis negat cooperatum Patrem aut Spiritum Sanctum, non recte sapit. Item dicimus nec Patrem, nec Filium, sed solum Spiritum Sanctum et in columbae specie et in linguis velut igneis apparuisse et dedisse pronuntiare illis, in quos venerat, multis et variis linguis magnalia Dei 113; a quo tamen miraculo ad solum Spiritum Sanctum pertinente cooperationem Patris et Verbi unigeniti separare non Possumus. Ita singulorum quoque in Trinitate opera Trinitas operatur, unicuique operanti cooperantibus duobus, conveniente in tribus agendi concordia, non in uno deficiente efficacia peragendi. Quae cum ita sint hinc est quod Dominus Iesus in Spiritu Sancto daemones eicit. Neque enim et solus hoc implere non poterat, atque illud adiutorium tamquam huic operi non sufficiens assumebat; sed spiritum divisum in semetipsum, eo Spiritu congruebat expelli, quem Pater et Filius non divisi in semetipsos communiter habent.
17. 28. Sic et peccata, quia praeter Ecclesiam non dimittuntur, in eo Spiritu dimitti oportebat, quo in unum Ecclesia congregatur. Denique, si quemquam extra Ecclesiam suorum paeniteat peccatorum, et huius tanti peccati quod alienus est ab Ecclesia Dei cor impaenitens habeat, quid ei prodest illa paenitentia; cum isto solo verbum dicat contra Spiritum Sanctum, quo extraneus est ab Ecclesia quae accepit hoc donum, ut in ea in Spiritu Sancto fiat remissio peccatorum? Quam remissionem cum Trinitas faciat, proprie tamen ad Spiritum Sanctum intellegitur pertinere. Ipse est enim Spiritus adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba, Pater 114, ut ei possimus dicere: Dimitte nobis debita nostra 115. Et: In hoc cognoscimus, sicut dicit apostolus Ioannes, quoniam Christus manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis 116. Ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, quia sumus filii Dei 117. Ad ipsum enim pertinet societas, qua efficimur in unum corpus unici Filii Dei. Unde scriptum est: Si qua igitur exhortatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas Spiritus 118. Propter hanc societatem illi, in quos primitus venit, linguis omnium gentium sunt locuti 119. Quia per linguas consociatio constat generis humani; et sic oportebat per linguas omnium gentium significari istam societatem filiorum Dei et membrorum Christi futuram in omnibus gentibus; ut quemadmodum tunc ille apparebat accepisse Spiritum Sanctum, qui loquebatur linguis omnium gentium, ita nunc ille se agnoscat accepisse Spiritum Sanctum, qui tenetur vinculo pacis Ecclesiae, quae diffunditur in omnibus gentibus. Unde dicit Apostolus: Studentes servare unitatem Spiritus in vinculo pacis 120.
18. 29. Quod autem ipse sit Spiritus Patris, ipse Filius dicit: De Patre procedit 121, et alio loco: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 122. Quod vero ipse sit et Spiritus Filii, Apostolus dicit: Misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, clamantem: Abba, Pater 123, hoc est " clamare facientem ". Nos enim clamamus, sed in illo, id est, ipso diffundente caritatem in cordibus nostris, sine qua inaniter clamat quicumque clamat. Unde item dicit: Quisquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius 124. Ad quem ergo in Trinitate proprie pertineret huius communio societatis, nisi ad eum Spiritum qui est Patri Filioque communis?
18. 30. Hunc Spiritum, quod illi non habeant qui sunt ab Ecclesia segregati, Iudas apostolus apertissime declaravit dicens: Qui se ipsos segregant, animales, Spiritum non habentes 125. Unde in ipsa Ecclesia etiam illos qui per nomina hominum, quamvis in eius unitate constitutorum, quaedam schismata moliebantur, Paulus apostolus arguens, inter cetera ait: Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Stultitia est enim illi, et non potest scire, quoniam spiritaliter diiudicatur 126. Ostendit quid dixerit: Non percipit, id est, " scientiae non capit verbum ". Hos in Ecclesia constitutos parvulos dicit, nondum spiritales, sed adhuc carnales, et lacte alendos, non esca. Quasi parvulis, inquit, in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis 127. Ubi dicitur: Nondum, vel: Non adhuc, profecto non desperatur, si eo tenditur, ut sit aliquando quod nondum est. Adhuc enim estis, inquit, carnales 128. Et ostendens unde sint carnales: Cum enim sit, inquit, inter vos aemulatio et contentio, nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? 129 Atque idipsum planius aperiens: Cum enim quis dicat: Ego quidem, inquit, sum Pauli, alius autem: Ego Apollo, nonne homines estis? Quid ergo est Apollo? Quid autem Paulus? Ministri, per quos credidistis 130. Hi ergo, id est, Paulus et Apollo, concordes erant in unitate Spiritus et vinculo pacis 131: et tamen, quia eos isti inter se dividere et pro altero inflari adversus alterum coeperant 132, dicuntur et homines, et carnales, et animales 133, non valentes percipere quae sunt Spiritus Dei 134; et tamen, quia non sunt ab Ecclesia segregati, parvuli appellantur in Christo; quos utique vel angelos vel deos esse cupiebat 135, quos arguebat quia homines erant, id est, in his contentionibus non quae Dei sunt sed quae hominum sapiebant 136. De illis vero, qui sunt ab Ecclesia segregati, non dictum est: " Ea quae sunt Spiritus non percipientes ", ne ad scientiae perceptionem referrentur; sed dictum est: Spiritum non habentes 137. Non est autem consequens, ut qui habet etiam sciendo percipiat quod habet.
18. 31. Habent ergo istum Spiritum in Ecclesia constituti parvuli in Christo 138, adhuc animales atque carnales 139, quid habeant percipere non valentes, id est, intellegere et nosse 140. Nam quomodo essent parvuli in Christo, nisi renati ex Spiritu Sancto 141? Nec mirum videri debet, quod quisque aliquid habet et quod habet ignorat. Ut enim taceam de omnipotentis divinitate atque incommutabilis Trinitatis unitate, quis facile scientia percipiat quid sit anima? Et quis non habet animam? Postremo, ut certissime noverimus quod parvuli in Christo 142, non percipientes quae sunt Spiritus Dei 143, habent tamen Spiritum Dei; paulo post intueamur quemadmodum eos ipsos increpans ait: Nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis? 144 Hoc utique nullo modo diceret ab Ecclesia segregatis, qui dicti sunt Spiritum non habentes 145.
19. 32. Sed nec ille dicendus est esse in Ecclesia et ad istam societatem Spiritus pertinere, qui ovibus Christi corporali tantum commixtione ficto corde miscetur. Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum 146. Quapropter, quicumque in schismaticis vel haereticis congregationibus, vel potius segregationibus, baptizantur, quamvis non sint renati Spiritu 147, tamquam Hismaheli similes, qui secundum carnem natus est Abrahae, non sicut Isaac, qui secundum spiritum, quia, per promissionem 148, tamen, cum ad Catholicam veniunt et societati Spiritus aggregantur, quem foris procul dubio non habebant, non eis repetitur lavacrum carnis. Non enim defuit etiam foris positis ista forma pietatis, sed accedit eis, quae nisi intus non potest dari, unitas Spiritus in vinculo pacis 149. Tales quippe erant, ante quam catholici essent, de qualibus dicit Apostolus: Habentes formam pietatis, virtutem autem abnegantes 150. Potest enim esse visibilis forma palmitis, etiam praeter vitem; sed invisibilis vita radices habere non potest, nisi in vite. Proinde corporalia sacramenta, quae portant et celebrant etiam segregati ab unitate corporis Christi, formam possunt exhibere pietatis; virtus vero pietatis invisibilis et spiritalis ita in eis non potest esse, quemadmodum sensus non sequitur hominis membrum, quando amputatur a corpore.
20. 33. Quae cum ita sint, remissio peccatorum, quoniam non datur nisi in Spiritu Sancto, in illa tantummodo Ecclesia dari potest, quae habet Spiritum Sanctum. Hoc enim fit remissione peccatorum, ne princeps peccati, spiritus qui in se ipsum divisus est, regnet in nobis; ut eruti a potestate spiritus immundi, templus deinceps efficiamur Spiritus Sancti; et a quo mundamur accipiendo indulgentiam, ipsum accipiamus habitatorem ad faciendam, augendam, perficiendamque iustitiam. Nam et in primo eius adventu, cum hi qui eum acceperant linguis omnium gentium loquerentur 151, et stupentes eos qui aderant alloqueretur apostolus Petrus, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad Apostolos: Quid ergo faciemus, fratres? Monstrate nobis 152. Et dixit Petrus ad eos: Agite paenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus Sancti 153. Utique in Ecclesia utrumque factum est, id est, et peccatorum remissio et doni huius acceptio, in qua erat Spiritus Sanctus. Ideo autem in nomine Iesu Christi, quia cum eumdem Spiritum Sanctum promitteret: Quem mittit, inquit, Pater in nomine meo 154. Neque enim habitat in quoquam Spiritus Sanctus sine Patre et Filio, sicut nec Filius sine Patre et Spiritu Sancto, nec sine illis Pater. Inseparabilis est quippe habitatio, quorum inseparabilis operatio; sed singillatim plerumque per creaturae significationes, non per suam substantiam, demonstrantur; sicut sua temporum spatia sillabis occupantibus separatim voce pronuntiantur, nec tamen a se ipsis ullis intervallis momentisque temporum separantur. Non enim umquam dici possunt simul, cum esse non possint nisi semper simul. Sed, ut iam non semel diximus, ideo remissio peccatorum, qua in se divisi spiritus evertitur et expellitur regnum, ideo societas unitatis Ecclesiae Dei, extra quam non fit ipsa remissio peccatorum, tamquam proprium opus est Spiritus Sancti, Patre sane et Filio cooperantibus, quia societas est quodam modo Patris et Filii ipse Spiritus Sanctus. Nam Pater non communiter habetur Pater a Filio et Spiritu Sancto, quia non est Pater amborum; et Filius non communiter habetur Filius a Patre et Spiritu Sancto, quia non est Filius amborum; Spiritus autem Sanctus communiter habetur a Patre et Filio, quia Spiritus est unus amborum.
21. 34. Quisquis igitur reus fuerit impaenitentiae contra Spiritum, in quo unitas et societas communionis congregatur Ecclesiae, numquam illi remittetur; quia hoc sibi clausit, ubi remittitur; et merito damnabitur cum spiritu qui in se ipsum divisus est, divisus et ipse contra Spiritum Sanctum qui in se ipsum divisus non est. Hoc et ipsa evangelica testimonia nos admonent, si ea perscrutemur attentius. Nam secundum Lucam quidem non ibi hoc dicit Dominus, ubi respondit eis qui dixerunt quod in principe daemoniorum eicit daemones, non ei remitti qui blasphemaverit in Spiritum Sanctum 155. Unde apparet, non semel hoc a Domino dictum. Sed ibi quoque non neglegenter praetereundum, quo loco dictum sit. Loquebatur enim de his, qui eum confessi essent vel negarent coram hominibus, ubi ait: Dico autem vobis: Quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei, qui autem negaverit me coram hominibus, denegabitur coram angelis Dei 156. Et ne ex hoc apostoli Petri desperaretur salus, qui eum coram hominibus ter negavit, continuo subiecit: Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur 157; illa scilicet blasphemia cordis impaenitentis, qua resistitur remissioni peccatorum, quae fit in Ecclesia per Spiritum Sanctum. Quam blasphemiam Petrus non habuit, quem mox paenituit quando amare flevit 158, victoque spiritu qui in se ipsum divisus est, et qui eum vexandum poposcerat, contra quem pro illo Dominus rogavit ne deficeret fides eius 159, accepit etiam ipsum cui non restitit Spiritum Sanctum, ut non solum ei remitteretur peccatum, sed per eum praedicaretur et daretur remissio peccatorum.
21. 35. Apud duos autem alios Evangelistas quod narratur, ut de blasphemia Spiritus haec sententia diceretur, causa exstitit ex commemoratione spiritus immundi qui in se ipsum divisus est. Dictum enim erat de Domino, quod in principe daemonum eiceret daemones; ibi se Dominus ait in Spiritu Sancto eicere daemones, ut Spiritus qui non est in se divisus eum qui in se divisus est vincat atque eiciat; ille autem homo in eius perditione remaneat, qui in huius qui in se divisus non est, pacem per impaenitentiam transire detractat. Hoc enim Marcus ita narrat: Amen dico vobis, quia omnia dimittentur hominibus peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint; qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in aeternum, sed reus erit aeterni delicti 160. Haec verba Domini cum dixisset, sua deinde coniunxit dicens: Quoniam dicebant: " Spiritum immundum habet 161 ", ut ostenderet hinc fuisse exortam causam ut hoc diceret, eo quod dixerant eum in Beelzebub principe daemoniorum daemones pellere. Non quia esset blasphemia quae non remittitur, cum et haec remittatur, si recta paenitentia consequatur; sed quod hinc, ut dixi, causa exstitit ut a Domino illa sententia proferretur, facta mentione spiritus immundi, quem adversum se ipsum divisum Dominus ostendit, propter Spiritum Sanctum, qui non solum adversum se divisus non est, sed etiam quos colligit efficit indivisos, peccata quae adversum se divisa sunt dimittendo eosque mundatos inhabitando; ut sit, quemadmodum scriptum est in Actibus Apostolorum, multitudinis credentium cor et anima una 162. Cui dono remissionis non resistit, nisi qui duritiam cordis impaenitentis habuerit. Nam et alio loco dixerunt Iudaei de Domino, quod daemonium haberet 163; nec tamen ibi aliquid dixit de blasphemia Spiritus Sancti: quoniam non ita obiecerunt spiritum immundum, ut in se divisus ex ore ipsorum, possit ostendi, sicut Beelzebub a quo daemones eici posse dixerunt.
22. 36. In hac vero lectione secundum Matthaeum multo manifestius aperuit Dominus, quid hic vellet intellegi; id est, quod ipse dicat verbum contra Spiritum Sanctum, qui unitati Ecclesiae corde impaenitenti resistit, ubi in Spiritu Sancto fit remissio peccatorum. Hunc enim Spiritum non habent, ut iam dictum est, qui etiam Christi sacramenta portantes atque tractantes, ab eius congregatione seiuncti sunt. Nam ubi dixit de divisione Satanae adversus Satanam, et quod ipse in Spiritu Sancto eiceret daemones, utique in Spiritu qui non est adversus se ipsum, sicut ille, divisus; ibi continuo, ne per illos, qui sub nomine Christi extra eius ovile conventicula sua congregant, quisquam putaret etiam regnum Christi adversum se esse divisum: Qui non est mecum, inquit, contra me est; et qui non congregat mecum, spargit 164; ut illos ostenderet ad se non pertinere, qui extra congregando nollent congregare sed spargere. Deinde subiunxit: Ideo dico vobis: Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus;. Spiritus autem blasphemia non remittetur 165. Quid est hoc? Ideo sola Spiritus blasphemia non remittetur, quoniam qui non est cum Christo, contra ipsum est; et qui non cum illo congregat, spargit? Ideo utique. Qui enim non cum illo congregat, quomodolibet sub eius nomine congreget, non habet Spiritum Sanctum.
23. 37. Hic omnino, hic nos compulit non alibi intellegere fieri posse remissionem omnis peccati omnisque blasphemiae, nisi in Christi congregatione, quae non spargit. Congregatur quippe in Spiritu Sancto, qui non est contra se ipsum divisus, sicut ille immundus spiritus. Et propterea omnes congregationes, vel potius dispersiones, quae se Christi ecclesias appellant, et sunt inter se divisae, atque contrariae, et unitatis congregationi quae vera est Ecclesia eius inimicae, non quia videntur eius habere nomen, idcirco pertinent ad eius congregationem. Pertinerent autem, si Spiritus Sanctus, in quo consociatur haec congregatio, adversum se ipsum divisus esset. Hoc autem quia non est (qui enim non est cum Christo, contra ipsum est; et qui cum illo non congregat, spargit), ideo peccatum omne atque omnis blasphemia dimittetur hominibus in hac congregatione, quam in Spiritu Sancto et non adversus se ipsum diviso congregat Christus; ipsius autem Spiritus illa blasphemia, qua fit ut corde impaenitenti huic tanto Dei dono usque in finem vitae istius resistatur, non remittetur. Nam et si quisquam ita sit contrarius veritati, ut Deo loquenti non in Prophetis sed in unico Filio (cum propter nos eum, ut nobis in eo loqueretur, Filium hominis esse voluit), reluctetur, remittetur ei, cum paenitendo conversus fuerit ad Dei benignitatem; qui cum mortem impii nollet quantum ut revertatur et vivat 166, dedit Ecclesiae suae Spiritum Sanctum, ut cuicumque in eo peccata dimitteret, dimitterentur ei. Qui vero huic dono exstiterit inimicus, ut non illud per paenitentiam petat, sed ei per impaenitentiam contradicat, fit irremissibile non quodcumque peccatum, sed contempta vel etiam oppugnata ipsa remissio peccatorum. Atque ita dicitur verbum contra Spiritum Sanctum, cum ex dispersione ad congregationem numquam venitur, quae ad remittenda peccata accepit Spiritum Sanctum. Ad quam congregationem etiamsi per malum clericum sed tamen catholicum ministrum, reprobum et fictum, aliquis accesserit corde non ficto, in ipso Spiritu Sancto remissionem accipit peccatorum. Qui Spiritus in sancta Ecclesia, etiam isto tempore quo velut area cum palea trituratur 167 sic operatur, ut nullius veram confessionem aspernetur, nullius simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat. Unum ergo suffugium est, ne sit irremissibilis blasphemia, cor impaenitens caveatur; nec aliter paenitentia prodesse credatur, nisi ut teneatur Ecclesia ubi remissio peccatorum datur et societas Spiritus in pacis vinculo custoditur 168.
24. 38. Ut potui, difficillimam quaestionem, si tamen aliquatenus potui, Domino miserante atque adiuvante tractavi. Quidquid tamen in eius difficultate apprehendere non valui, non imputetur ipsi veritati, quae salubriter pios etiam cum occultatur exercet, sed infirmitati meae, qui vel intellegenda conspicere vel intellecta explicare non potui. De his autem, quae forte potuimus et cogitando vestigare et expedire dicendo, illi sunt agendae gratiae a quo quaesivimus, a quo petivimus, ad quem pulsavimus, ut haberemus unde et nos meditando aleremur, et vobis loquendo ministraremus.