SERMO 70

RURSUM DE VERBIS EVANGELII MT 11, 28-30:
"VENITE AD ME, OMNES QUI LABORATIS ET ONERATI ESTIS, ET EGO REFICIAM VOS", ET CETERA

Iugum Christi.

1. Mirum quibusdam videtur, fratres mei, cum audiunt Dominum dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est 1: et considerant eos qui iugum ipsum intrepida cervice subierunt et illam sarcinam mansuetissimis humeris acceperunt, tantis agitari et exerceri difficultatibus huius saeculi, ut non a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocati videantur; cum et Apostolus dicat: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur 2. Ait ergo aliquis: "Quomodo iugum lene est, et sarcina levis, quandoquidem illud iugum et sarcinam ferre, nihil est aliud, quam pie vivere in Christo?" Et quomodo dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: ac non potius dicitur, "Venite, qui vacatis, ut laboretis"? Nam et vacantes invenit, quos conduxit in vineam, ut ferrent aestum diei 3. Et sub illo iugo leni et sarcina levi, audimus Apostolum dicere: In omnibus commendantes nosmetipsos, tamquam Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis etc4. Et alio loco in eadem Epistola: A Iudaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui 5; et caetera pericula quae numerari quidem possunt, sed tolerari, nisi Spiritu sancto iuvante, non possunt.

Unde lene sit iugum Christi.

2. Omnia ergo illa quae commemoravit aspera et gravia, frequentius et abundantius sustinebat: sed profecto aderat ei Spiritus sanctus, qui in exterioris hominis corruptione, interiorem renovaret de die in diem 6, et gustata requie spiritali in affluentia deliciarum Dei, in spe beatitudinis futurae omnia praesentia deliniret aspera, et omnia gravia relevaret. Ecce quam suave iugum Christi portabat, et quam levem sarcinam: ut omnia illa, quae superius enumerata dura et immania omnis auditor horrescit, levem tribulationem diceret; intuens interioribus et fidelibus oculis, quanto pretio temporalium emenda sit futura vita, non pati aeternos labores impiorum, et sine ulla sollicitudine perfrui aeterna felicitate iustorum. Secari et uri se homines patiuntur, ut dolores non aeterni, sed aliquanto diuturnioris ulceris, acriorum dolorum pretio redimantur. In languida et incerta vacationis brevissimae atque ultima vita, immanissimis bellis miles atteritur; pluribus fortasse annis in laboribus inquietus, quam in otio quieturus. Quibus tempestatibus et procellis, quam horribili et tremenda saevitia coeli et maris importuni sunt mercatores, ut divitias ventosas acquirant, maioribus quam quibus acquisitae sunt, periculis et tempestatibus plenas? Quos aestus, quae frigora, quae pericula ab equis, a fossis, a praecipitiis, a fluminibus, a feris perferunt venatores? quem laborem esuriendi et sitiendi, quantas vilissimi et sordidissimi cibi et potus angustias, ut bestiam capiant? et interdum nec ipsius bestiae carnes, propter quam haec tanta sustinent, sunt epulis necessariae. Quamquam etsi aper cervusque capiatur, magis suave sit venantis animo quia captus est, quam comedentis palato quia coctus est. Quantis cruciatibus prope quotidianarum plagarum tenera puerorum aetas subditur? Quantis etiam in scholis vigiliarum et abstinentiae molestiis exercentur, non propter discendam sapientiam, sed propter opes honoresque vanitatis, ut numeros, et litteras, et disertas fallacias eloqui discant?

Amore dura quaeque mitescunt.

3. Sed in his omnibus qui haec non amant, eadem gravia patiuntur: qui vero amant, eadem quidem, sed non gravia pati videntur. Omnia enim saeva et immania, prorsus facilia et prope nulla efficit amor. Quanto ergo certius ac facilius ad veram beatitudinem caritas facit, quod ad miseriam, quantum potuit, cupiditas fecit? Quam facile toleratur quaelibet adversitas temporalis, ut aeterna poena vitetur, et aeterna requies comparetur? Non immerito ille vas electionis cum ingenti laetitia dixit: Non sunt condignae passiones huius temporis, ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis 7. Ecce unde illud iugum suave est, et sarcina levis. Et si angusta est paucis eligentibus, facilis tamen omnibus diligentibus. Dicit Psalmista: Propter verba labiorum tuorum, ego custodivi vias duras 8. Sed quae dura sunt laborantibus, eisdem ipsis mitescunt amantibus. Propter quod ita divinae pietatis dispensatione actum est, ut interior homo, qui renovatur de die in diem 9, non adhuc sub Lege positus, sed iam sub gratia 10 exoneratus sarcinis innumerabilium observationum, quod erat revera grave iugum, sed durae cervici convenienter impositum, facilitate simplicis fidei, et bonae spei, et sanctae caritatis, quidquid molestiarum exteriori homini forinsecus intulisset ille princeps qui missus est foras 11, interiori gaudio leve fieret. Nihil enim tam facile est bonae voluntati, quam ipsa sibi: et haec sufficit Deo. Quantumlibet ergo saeviat iste mundus, verissime Angeli nato in carne Domino clamaverunt: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis 12: quia eius qui natus erat, suave iugum est, et sarcina levis. Et sicut dicit Apostolus: Fidelis Deus qui nos non sinit tentari supra id quod possumus ferre; sed facit cum tentatione etiam exitum, ut possimus sustinere 13.