SERMO 69

DE VERBIS EVANGELII MT 11, 28-30:
"
VENITE AD ME, OMNES QUI LABORATIS ET ONERATI ESTIS", ET CETERA

Unde hic labor.

1. 1. Audivimus in Evangelio Dominum exhilaratum spiritu dixisse Deo Patri: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et nemo agnoscit Filium, nisi Pater; neque Patrem quis agnoscit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare 1. In clamando laboramus, in audiendo laboratis. Audiamus ergo eum qui sequitur, et dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis 2. Quare enim omnes laboramus, nisi quia sumus homines mortales, fragiles, infirmi, lutea vasa portantes, quae faciunt invicem angustias? Sed si angustantur vasa carnis, dilatentur spatia caritatis. Quid ergo dicit: Venite ad me, omnes qui laboratis, nisi ut non laboretis? Denique promissio eius in promptu est: quoniam laborantes vocavit, quaererent forte qua mercede vocati sunt: Et ego vos, inquit, reficiam 3.

Humilitas fundamentum spiritalis aedificii.

1. 2. Tollite iugum meum super vos, et discite a me 4: non mundum fabricare, non cuncta visibilia et invisibilia creare, non in ipso mundo miracula facere, et mortuos suscitare; sed quoniam mitis sum et humilis corde 5. Magnus esse vis, a minimo incipe. Cogitas magnam fabricam construere celsitudinis, de fundamento prius cogita humilitatis. Et quantam quisque vult et disponit superimponere molem aedificii, quanto erit maius aedificium, tanto altius fodit fundamentum. Et fabrica quidem cum construitur, in superna consurgit: qui autem fodit fundamentum, ad ima deprimitur. Ergo et fabrica ante celsitudinem humiliatur, et fastigium post humiliationem erigitur.

Videre Deum et a Deo videri.

2. 3. Quod est fastigium construendae fabricae, quam molimur? Quo perventurum est cacumen aedificii? Cito dico, usque ad conspectum Dei. Videtis quam excelsum est, quanta res est, conspicere Deum. Qui desiderat, et quod dico, et quod audit intellegit. Promittitur nobis conspectus Dei, veri Dei, summi Dei. Hoc enim bonum est, videntem videre. Nam qui colunt falsos deos, facile illos vident: sed eos vident, qui oculos habent et non vident. Nobis autem promittitur visio Dei viventis et videntis, ut illum Deum videre concupiscamus, de quo dicit Scriptura: Qui plantavit aurem, nonne audiet? qui finxit oculum, nonne considerat6 Non ergo audit, qui tibi fecit unde audias? et non videt, qui creavit unde videas? Bene in ipso Psalmo praeloquitur et dicit: Intellegite ergo, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite 7. Multi enim propterea mala faciunt, dum putant quod non videantur a Deo. Et difficile est quidem ut eum credant videre non posse: sed putant nolle. Pauci inveniuntur tantae impietatis, ut impleatur in eis quod scriptum est: Dixit stultus in corde suo, Non est Deus 8. Insania ista paucorum est. Sicut enim magna pietas, paucorum est; ita et magna impietas, nihilominus paucorum est. Hoc autem quod dico, turba dicit: Ecce modo inde cogitat Deus, ut sciat quid facio in domo mea, et curat Deus quid velim agere in lecto meo? Quis dicit? Intellegite, qui insipientes estis in populo; et stulti, aliquando sapite 9. Tu homo cum sis, quia laboras si omnia domus tuae noveris et pertineant ad te omnia verba, omnia facta servorum tuorum, putas et Deum sic laborare ut attendat ad te, qui non laboravit ut crearet te? Oculum in te non intendit suum, qui fecit tuum? Non eras, et creavit te ut esses: non te curat, cum iam sis, qui vocat ea quae non sunt, tamquam sint 10? Non ergo tibi hoc promittas. Velis, nolis, videt te; et ab eius oculis non est ubi abscondas te. Si enim ascenderis in coelum, ibi est; si descenderis in infernum, adest 11. Laboras, nolens recedere a factis malis, et volens non videri a Deo. Magnus labor. Facere vis mala quotidie, suspicaris te non videri? Audi Scripturam dicentem: Qui plantavit aurem, nonne audiat? qui finxit oculum, nonne considerat12 Ubi mala facta tua abscondis ab oculis Dei? Si non vis recedere ab ipsis, multum laboras.

Peccatori fugiendum ad Deum.

3. 4. Audi dicentem: Venite ad me, omnes qui laboratis 13. Non finis laborem fugiendo. Ab illo eligis fugere, non ad illum? Inveni quo, et fuge. Si autem propterea non potes ab illo fugere, quia ubique praesens est; de proximo fuge ad Deum, qui praesens est, ubi stas. Fuge. Ecce fugiendo excessisti coelos, ibi est: descendisti ad inferos, ibi est: quascumque terrarum solitudines elegeris, ibi est qui dixit: Coelum et terram ego impleo 14. Ergo si coelum et terram ipse implet, et quo fugere ab illo non est; noli laborare: fuge ad praesentem, ne sentias venientem. Praesume te visurum bene vivendo, a quo videris et male vivendo. Male enim vivendo videri potes, videre non potes: bene autem vivendo et videris, et vides. Quanto enim te familiarius videbit qui coronat dignum, qui misericorditer vidit ut vocaret indignum? Nathanael ait Domino, quem nondum sciebat: Unde me nosti? Ait ei Dominus: Cum esses sub arbore fici, vidi te 15. Videt te Christus in umbra tua: non te videbit in luce sua? Quid est enim: Cum esse sub arbore fici, vidi te? Quid sibi hoc vult? quid significat? Recordare originale peccatum Adae, in quo omnes morimur. Quando primo peccavit, de foliis ficulneis succinctoria sibi fecit, significans in illis foliis pruritum libidinis, quo peccando pervenit 16. Inde nascimur, sic nascimur, in carne peccati nascimur, quam sola sanat similitudo carnis peccati. Ideo misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati 17. Inde venit, sed sic non venit. Non enim eum virgo libidine, sed fide concepit. Venit in virginem, qui erat ante virginem. Quam creavit elegit, quam eligeret creavit. Attulit virgini fecunditatem, non abstulit integritatem. Qui ergo sine pruritu foliorum ficus venit ad te, cum esses sub arbore fici, vidit te. Para te videre sublimiter, a quo visus es misericorditer. Sed quia magnum fastigium est, de fundamento cogita. Quo, inquis, fundamento? Disce ab illo, quoniam mitis est, et humilis corde. Hoc in te fodi fundamentum humilitatis, et pervenies ad fastigium caritatis. Conversi ad Dominum, etc.