SERMO 68

DE CAPITULO EVANGELII SEC. MT UBI AIT DOMINUS:
"
CONFITEOR TIBI, PATER, DOMINE CAELI ET TERRAE, QUIA
ABSCONDISTI HAEC A SAPIENTIBUS ET PRUDENTIBUS" ET CETERA

Magno silentio opus erat ut vox Augustini audiretur.

1. Istam sancti Evangelii lectionem etiam hesterno dominico die, sicut meministis, audivimus: sed hodie ut legeretur nos voluimus, propterea quia heri multitudo constipata etiam angustiis aliquanto inquietior voci nostrae non dabat facilitatem; quoniam non est talis ut sufficiat nisi magno silentio. Proinde hodie adiuvante Domino quod heri praetermisimus discutiendum arbitror, et pro nostri moduli infirmitate tractandum: non quia hoc hesterno die multitudini invidimus, sed quia infirmitate vocis multitudini non sufficimus. Nunc ergo intentione vestra adiuvate me apud Dominum Deum nostrum, quo nobis donet quod dicamus, et vobis ut salubriter audiatis.

Quid ad litteram sit sententia: confessio laudis et confessio culpae.

2. Filius Dei, unigenitus Patri, Deus semper, homo propter nos, factus quod fecit - homo enim factus est, qui hominem fecit - dicit ad Patrem: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terrae 1. Mihi Pater: Domine caeli et terrae, Pater eius per quem facta sunt omnia. Omnis quippe creatura his duobus vocabulis breviter explicatur, cum dicitur caelum et terra; ideo primus Scripturae Dei liber, In principio, inquit, fecit Deus caelum et terram 2; et, auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram 3. Sed nomine caeli intellegitur quidquid in caelo est, nomine terrae intellegitur quidquid in terra est; ita, duabus his creatura e partibus nominatis, nihil creaturarum praetermittitur: quoniam hic est, aut ibi est. Dicit autem Filius Patri: Confiteor; et admonet nos, confessionem non in solis peccatis deberi Deo. Plerumque enim cum auditur in Scripturis, Confitemini Domino, multi qui audiunt pectus tundunt: non eis videtur aliud aliquid significare confessio, nisi qua solent uti paenitentes, peccata sua confitentes, a Deo merita sua expectantes, non quod merentur pati, sed quod ille misericorditer facere dignatur. Quod si non esset in laude confessio, non diceret: Confiteor tibi Pater, qui nullum habebat peccatum quod confiteretur. Dicitur etiam in quodam Scripturae libro: Confitemini Domino, et haec dicetis in confessione: opera Domini universa quoniam bona valde 4. Etiam hic confessio laudis est, non culpae. Quando ergo laudas Deum, confiteris Deo; quando peccata tua accusas coram Deo, confiteris Deo: totum autem hoc ad laudem pertinet Creatoris, et quod ipsum praedicas, et quod te accusas.

Sapientes et prudentes huius mundi qui sint.

3. Sed quoniam ad laudem ipsius pertinet quod eum praedicas, nemo ambigit; quomodo autem ad laudem eius pertineat et quod te accusas, forsitan quaeres. Hoc est quod breviter dici et intellegi potest: cum in peccato accusas te, laudas eum qui sine peccato fecit te; nam si ille cum peccato te faceret, non accusares te peccantem, sed illum creantem. Ergo in praedicatione Dei laus est; et accusatio tua, laus Dei: utrumque pertinet ad confessionem. Audivimus Filium Dei dicentem: Confiteor tibi, Pater, Domine caeli et terra 5. Quid ei confitetur? in quo eum laudat? Quia abscondisti haec a sapientibus, inquit, et prudentibus, et revelasti ea parvulis 6. Qui sunt sapientes et prudentes? qui parvuli? Quae ille occultavit sapientibus et prudentibus, et revelavit parvulis? Sapientes et prudentes illos significat, de quibus Paulus dicit: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi inquisitor huius saeculi? nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? 7 Etiam nunc adhuc fortasse quaeris, qui sunt isti. Forte illi sunt, qui multum de Deo disputantes falsa dixerunt; inflati doctrinis suis, Deum invenire et cognoscere minime potuerunt. Hos fortasse quis dicat eos fuisse significatos ab apostolo Paulo, qui dicit: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Sint quidem et isti: intellegantur etiam qui Deum cognoscere minime potuerunt, et pro Deo, cuius est incomprehensibilis invisibilisque substantia, putaverunt Deum esse aerem, aetherem, Deum esse solem, Deum esse aliquid quod sublimiter eminet in creatura; attendentes enim magnitudines et pulchritudines et fortitudines creaturarum, ibi remanserunt, Creatorem non invenerunt, admirantes quae facta sunt. Nihil ab re est, etiam istos significatos accipere.

Minus irridendi qui Dei opera quam qui opera hominum deos putaverunt.

4. Verumtamen, carissimi, magis mirum est, quod invenimus in quodam Scripturae sanctae loco, etiam illos reprehensos qui cognoverunt, et ipsorum accusatam stultitiam, falsamque inrisam esse sapientiam. Nam illos qui non cognoverunt ex creatura Creatorem arguit liber ille Sapientiae, ubi dicit, quia siderum gyrum, quia solem, quia lunam, rectores orbis terrarum deos putaverunt 8. Et de his dictum est, quod, licet praeferantur eis qui idola coluerunt, et opera hominum, non opera Dei, deos esse putaverunt; tamen etiam ipsi accusati sunt, ut diceretur: Iterum nec ipsis est ignoscendum 9. Iam enim in comparatione eorum qui deos habent opera hominum, utique meliores qui deos habent opera Dei. Idolum enim faber fecit, solem Deus fecit: in comparatione eius qui deum putat quod faber fecit, melior est ille qui hoc putat deum quod Deus fecit. Sed tamen adtendite quomodo arguantur etiam ipsi, et quam recte accusentur: Iterum, inquit, nec ipsis est ignoscendum; si enim tantum potuerunt valere, ut possent aestimare saeculum, quomodo eius Dominum non facilius invenerunt? 10 Accusati sunt consumentes tempora sua et occupationes disputationum suarum in perscrutanda et quodammodo metienda creatura: quaesierunt meatus siderum, intervalla stellarum, itinera caelestium corporum; ita ut computationibus quibusdam ad eam scientiam pervenirent, ut praedicerent defectum solis, defectum lunae, et quando praedicerent eveniret, eo die et ea hora, tantum, et tanta parte, ex quanta parte illi praedixerant. Magna industria! magna sollertia! Sed ubi Creatorem scrutati sunt, positum non longe a se, non invenerunt; quem si invenissent, haberent apud se. Tamquam si quisquam istam fabricam ingressus numeraret columnas, metiretur quot cubitorum essent, colligeret altitudinem tecti, latitudinem pavimenti, staturamque parietum, et renuntiaret tibi de omnibus numerum quem tu ignorares; sed tu tamen a quo esset fabrica constructa scires, ille nesciret, et nimium rerum incertus non putaret hanc fabricam ab homine constitutam, sed aestimaret columnas istas, hoc tectum, istos parietes, sua vi et natura, nullo actore extitisse; aut alicui parti fabricae huius eam tribueret potentiam, ut ab ipsa cetera constructa esse sentiret: et tu cum dixisses: " Homo fecit hanc fabricam "; ille diceret: " Quis homo? quando homo potuit hanc fabricam fabricare? Tectum hoc quod vides altum, ipsum tectum fabricavit ista omnia quae cernis humilia ". Non dico desipiens, delirus tibi appareret. Et quid ei prodesset, quod tibi mensuram columnarum omnium totiusque fabricae numeros computaret, et diceret quod tu nescires? Homo meliore praeditus scientia, actorem huius fabricae scires: plus est enim nosse quia homo fecit, quia ratione factum est, quia rationali mente constructum est, quia consilium praecessit hanc molem; quam scire quot cubitorum columna sit, vel quot sint columnae, vel quam latum pavimentum aut tectum.

Vide quod fecit Creator, ama qui fecit.

5. Puto quod Caritas vestra discernat istas scientias. Non enim et in hoc magnum aliquid scis, quoniam nosti hominem fecisse, si et ipsi hominis corpori tribuas hanc fabricam. Magnum aliquid nosti, si nosti factum esse consilio, rationali mente, ubi fuit ipsa fabrica ante quam oculis videretur. Praecessit enim fabricandi consilium, ac deinde consecutus effectus est: praecessit quod non videres, ut esset quod videres. Nunc ergo vides fabricam, laudas consilium: intendis in quod vides, laudas quod non vides; et plus est quod non vides, quam illud quod vides. Optime itaque rectissimeque accusati sunt, qui potuerunt investigare numeros siderum, intervalla temporum, defectum luminum cognoscere, praedicere: recte accusati sunt; quoniam, a quo ista facta atque ordinata sunt, non invenerunt, quia quaerere neglexerunt. Tu autem non valde cures, si gyros siderum et caelestium terrenorumve corporum ignores: vide pulchritudinem mundi, et lauda consilium Creatoris: vide quod fecit, ama qui fecit. Tene hoc maxime, ama qui fecit; quia et te ipsum amatorem suum ad imaginem suam fecit. Ergo quid est mirum, quia talibus sapientibus occupatis circa creaturas, qui Creatorem neglegentes quaerere noluerunt, nec invenire potuerunt, abscondita sunt illa de quibus dixit Christus: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus 11? Mirabilius est quod audituri estis, sapientes et prudentes reprehensos etiam qui cognoscere potuerunt. Revelatur, inquit, ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate detinent 12. Quaeris fortasse, quam veritatem detineant in iniquitate? Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis 13. Unde manifestum? Sequitur et dicit: Deus enim illis manifestavit. Adhuc quaeris, quomodo manifestaverit eis, quibus legem non dedit? Quomodo ergo? Invisibilia enim eius a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur 14. Sic ergo manifestavit, quia invisibilia eius a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur.

Est magnus liber species creaturae.

6. Alius, ut inveniat Deum, librum legit. Est quidam magnus liber ipsa species creaturae: superiorem et inferiorem contuere, attende, lege. Non Deus, unde eum cognosceres, de atramento litteras fecit: ante oculos tuos posuit haec ipsa quae fecit. Quid quaeris maiorem vocem? Clamat ad te caelum et terra: Deus me fecit. Legis quod scripsit Moyses. Quid legit, ut scriberet ipse Moyses, homo temporalis? Adtende pie caelum et terram. Fuerunt ergo quidam, non sicut Moyses famulus Dei, non sicut Prophetae multi ista intuentes et intellegentes, adiuti Spiritu Dei; quem Spiritum fide hauserunt, faucibus pietatis biberunt, ore interioris hominis ructaverunt. Non ergo tales. Sed fuerunt alii dissimiles, qui per istam creaturam potuerunt pervenire ad intellegendum Creatorem, et dicere de his quae fecit Deus: " Ecce quae fecit, gubernat et continet; ille ipse, qui fecit, implet sua praesentia ista quae fecit ". Potuerunt hoc dicere: nam ipsos et in Actibus Apostolorum commemoravit apostolus Paulus, ubi, cum dixisset de Deo: In illo enim vivimus et movemur et sumus, quoniam apud Athenienses loquebatur, ubi isti doctissimi extiterant, adiunxit continuo: Sicut et quidam secundum vos dixerunt 15. Non est leve quod dixerunt, quoniam in Deo vivimus, et movemur et sumus. Unde ergo dissimiles? unde vituperati? unde recte accusati? Audi Apostoli verba, quae dicere coeperam: Revelatur, inquit, ira Dei de caelo super omnem impietatem, eorum scilicet qui legem non acceperunt; super omnem impietatem et iniustitiam hominum, qui veritatem in iniquitate detinent. Quam veritatem? Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis. Quo manifeste? Deus enim illis manifestavit. Quomodo manifestavit? Invisibilia enim eius a constitutione mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, sempiterna quoque virtus eius ac divinitas. Quare manifestavit? Ut sint inexcusabiles. Si manifestavit ut sint inexcusabiles, unde ergo culpabiles? Quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Quid est quod dicis: " Non sicut Deum glorificaverunt "? Nec gratias egerunt 16. Hoc est ergo glorificare Deum, gratias agere Deo. Hoc sane: quid enim peius, si ad imaginem creatus, cognito Deo eris ingratus? Hoc est, prorsus, hoc est glorificare Deum, gratias agere Deo. Norunt fideles, ubi et quando dicatur: Gratias agamus Domino Deo nostro 17. Quis autem gratias agit Domino, nisi qui sursum cor habet ad Dominum?

Ad revelationem percipiendam necesse est humilitas.

7. Sunt in his verbis inter vos qui audiunt, et non audiunt: sed non nobis irascantur, quando ipsi se differunt. Ergo illi culpabiles: qui sunt inexcusabiles, quia cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt, nec gratias egerunt. Sed quid? Sed evanuerunt in cogitationibus suis 18. Unde evanuerunt, nisi quia superbi fuerunt? Evanescit et fumus, in altum surgendo; et magis ignis lucet et roboratur, humilius apprehendendo. Evanuerunt in cogitationibus suis, et obscuratum est insipiens cor eorum. Etiam fumus, cum sit igne altior, obscurus est. Denique attende quod sequitur, et vide unde tota causa pendeat: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt 19. Sibi adrogando quod praestiterat Deus, tulit quod dederat Deus. Ergo superbis ipse abscondit se, qui per creaturam diligenter scrutantibus Creatorem insinuaverat non nisi se. Bene ergo Dominus: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus: sive ab illis qui multiplicibus disputationibus et sollertissima inquisitione ad investigationem creaturae pervenerunt, sed Creatorem minime cognoverunt; sive ab illis qui cognoscentes Deum, non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt, et videre perfecte ac salubriter non potuerunt, quia superbi fuerunt. Abscondisti ergo haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Quibus parvulis? humilibus. Dicit: Super quem requiescet Spiritus meus? Super humilem et quietum et trementem verba mea 20. Haec verba Petrus tremuit, Plato non tremuit: teneat piscator, quod perdidit nobilissimus disputator. Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis: abscondisti superbis, et revelasti humilibus. Quid ergo sumus, quantumcumque sumus? Si humiles sumus, merebimur pleno conspectu Dei beatificari, si meruerimus inter parvulos numerari. Ita, Pater, inquit exultans Spiritu Sancto - approbavit, placuit ei, laudavit ita esse, laudavit ita factum esse - ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te 21.

Gratia christiana omnes latuit sapientes huius mundi.

8. Audivimus, quod ait: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; qui sunt sapientes et prudentes quibus abscondisti, et qui sunt parvuli quibus revelasti. Quae sunt ipsa? Non enim, cum hoc diceret: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis, caelum et terram attendebat, et quasi manu demonstrabat, cum diceret haec. Quis enim non videt haec? Vident boni, vident et mali, quia facit solem suum oriri super bonos et malos 22. Quae sunt ergo haec, de quibus ait, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis? Quae, nisi quae deinceps adiungit, et dicit: Ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te? Hic laudavit, placuit ei. Quae sunt ergo ista? Omnia mihi tradita sunt a Patre meo 23. Gratia ista Christiana, quia omnia tradita sunt a Patre eius, omnes latuit sapientes huius mundi. Nec solum illi qui circa creaturas vel terrestres vel caelestes nimia et intentissima curiositate occupati neglexerunt quaerere nec valuerunt invenire Creatorem, sed etiam nec illi qui ex creatura et ex his quae videbantur, id est, ex visibilibus ad eum a quo facta sunt in cogitatione pervenire potuerunt, agnoverunt quod dictum est: Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Haec Moyses vidit, Prophetae viderunt, Patriarchae viderunt; sapientes illi magni, arguti disputatores, inquisitores, eloquii quasi tonantes profusores, omnino ignoraverunt. Hoc est mysterium quod absconditum fuit a saeculis in Deum, nunc autem manifestum est sanctis eius 24, parvulis eius, ergo humilibus eius, super quos requiescit Spiritus eius, quietis et trementibus verba eius: Omnia, inquit, mihi tradita sunt a Patre meo.

Quo quisque melior eo vehementius cupit videre Deum.

9. Sed quoniam inter haec omnia vehementer volumus et desideramus videre ipsum Deum, et hoc desideramus quanto meliores sumus, quanto magis pii, quanto magis fideles, quanto in profectum mentis instructiores atque firmi, hoc desiderium vincit omnia desideria; quasi ipsos parvulos suos, quibus dedit nosse gratiam suam, quia omnia Christo tradita sunt a Patre eius, blande alloquitur, ut non aegre ferant quia modo non vident; ut praeparandi ad illam visionem, medicinalem perferant dilationem. Omnia, inquit, mihi tradita sunt a Patre meo. Et dicturi erant parvuli: " Nos ipsum Patrem videre volumus, quomodo ait Philippus: Ostende nobis Patrem et sufficit nobis 25 ". Tamquam diceret: " Scio quid desideretis, et ad tam magnum bonum quam parvuli estis: Nemo cognoscit Filium, nisi Pater. Iam me cognitum putabatis: Nemo cognoscit Filium, nisi Pater. Tamquam me cognito Patrem videre et cognoscere quaerebatis: Neque Patrem quis cognoscit, nisi Filius ". Nec tamen vos ab hac visione separati remanebitis, quia sequitur: et cui voluerit Filius revelare 26. Cui volet Filius revelare, nisi de quibus dictum est: revelasti ea parvulis? Simus ergo parvuli: hoc a magno magistro requiramus et discamus. Cum sis nihil, non eris parvulus, propter quem tam magnus factus est parvulus? Pater ergo revelat Filium quibus vult, et Filius revelat Patrem quibus vult. Non enim Filius revelat Patrem, et Pater non revelat Filium. Hic audivimus, hic legimus: Neque Patrem quis agnoscit nisi Filius, et cui Filius voluerit revelare. Revelatorem Patris didicimus Filium: revelatorem Filii unde novimus Patrem? Audi eumdem Filium. Cum dixisset Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi, responsum accepit: Beatus es, Simon Bariona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui est in caeli 27. Ergo revelat et Pater Filium, et Filius revelat Patrem. Quomodo enim agnoscis Filium, nisi agnoscas quod habeat Patrem? et quomodo agnoscis Patrem, nisi agnoscas quod habeat Filium? Nec Pater enim dici potest, si non habet Filium; nec Filius dici potest, si non habet Patrem. Ergo si non est Pater nisi quia Filium habet, revelat Pater Filium. Hoc ipso quod in eo paternitas agnoscitur, proles inquiritur; si Pater est, quaeris quem genuit: ipse est Deus Christus. Christus si Filius est, quaeris a quo genitus sit: ipse est Deus Pater. Ergo cum oculum mentis, cum oculum fidei in Filium intendis, in quantum Filius est, agnoscis genitum esse, ut Filius esset; et ita Filius revelat Patrem. Sed quibus, nisi parvulis?

A Deo videndo impediunt peccata nostra.

10. Unde modo non videmus Deum? quia peccata nostra separant inter nos et Deum. Si ergo ideo non videmus, quia peccata nostra separant inter nos et Deum, et propter delicta nostra avertit faciem suam a nobis 28; sub onere pectorum nostrorum insudantes audiamus consequenter clamantem: Venite ad me omnes qui laboratis. Quid inaniter sub peccatis sudatis? Venite ad me omnes qui laboratis. Ubi enim laboras, nisi cum desideras quod non est in potestate desiderantis? Desiderasti aurum, amasti aurum: numquid amando habes aurum? Quid est autem hoc? quid est quod amas? Amando sitis, sitiendo quaeris, inveniendo torqueris. Ecce enim ante quam invenias quod habere desideras, ante quam capias, ante quam habeas, ante quam possideas, ardes cupiditate: iste tortor eviscerat cor, ipsa cupiditas laniat te. Sed quousque? Donec pervenias. Ecce pervenisti. Ardebas cupiditate, cum velles habere quod possideres: habes iam quod timeas ne perdas. Non ergo securitas cupiditati, sed timor cupiditati tamquam tortor tortori successit. Ante quam aliquid haberes, torquebat te sola cupiditas; cum habere coeperis, torquet te et timor. Male dixi, successit, sed alius tortor accessit: erat enim primo cupiditas habendi, manet augendi. Non enim, quia quod quaerebas accessit tibi, limes positus est cupiditati. Non vides quia plus habendo plus cupis? Quando nihil habebas, parva quaerebas; quia vero factus es dives, tuas cupiditates non satiant hereditates. Cupis habere quod non habes, times perdere quod habes: duo isti tortores iugulant te. Vel inter tormenta confitere Deo tuo; audi vocantem, senti offerentem, ut tortores abscedant; audi eum qui dicit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis. Diversis et dilaniantibus adfectationibus mundi fatigamini, et duris urgemini sarcinis: Ego vos reficiam 29. Liberi vagando per abrupta ruebatis: Tollite iugum meum super vos. Ipsa cupiditate et habendi difficultate asperi eratis, et vano successu rerum elati ambulabatis: contra acerbitatem et contra elationem discite a me quia mitis sum et humilis corde 30. Nolite invicem vos adtendere, ait, et habere inter vos vestram elationem.

Ut beatus sis, discenda a Christo humilitas.

11. Ait aliquis: " Quid, si habere volo? o si habeam! Deus, da mihi quod habeam. Ecce vicinus meus habet quod non habeo: salutatur, et non salutat; resaluto, et non salutat. Deus, da mihi ". Si tibi ille displicet, cur vis esse talis? Ipse dicit: " Resaluto, et non salutor "; et cupit esse quod damnat. " Sed ego, inquit, cum habuero, non solum resaluto, sed etiam prior saluto ". Cupiditate habendi te submittis: sed melius te novit, qui te fecit; melius consulit tibi, qui et petenti non dat quod non expedit tibi. Certe ut habeas, quia recte putas te habiturum, bene usurum, pie gubernaturum: ut habeas divitias, laborem, egestates formidas. Beatus esse desideras? Veni ad eum qui clamat: Ego vos reficiam. Solum est ut discas quod ait: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Adtendis enim ad vicinum tuum divitem, habentem, superbientem: adtendendo illum et aemulando, superbus eris; humilis non eris, nisi eum qui propter te humilis factus est adtenderis. Disce a Christo, quod non discis ab homine: in illo est norma humilitatis; ad hunc qui accedit, prius in ipsa humilitate formatur, ut in exaltatione decoretur. Nam quae species illius? Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit semetipsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis 31. Tanta dixit, et modum humilitatis eius nondum terminavit, nisi addidisset: mortem autem crucis: hoc enim genus mortis magnum inter Iudaeos habebat opprobrium. Hoc suscepit, quod habebat magnum opprobrium., ut de ipsa humilitate non erubescentibus daret praemium. Quousque pervenit, secans tumorem tuum? Usque ad crucis opprobria.

Quam levis sarcina Christi!

12. Sed forte quasi parvus? Qui cum in forma Dei esset. Adtende: tu quando fuisti in forma Dei? Et erubescis humiliari, propter quem humiliata est forma Dei? Discite, inquit, a me. Non invenistis unde hoc tam magnum fundamentum forte vestrae celsitudinis noveratis: A me, inquit, discite quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris 32. Nam utique in omnibus desideriis vestris requiem quaeritis: ad hoc enim inquieti estis, dum quaeritis, ut, invenientes quod quaeritis, aliquando requiescatis. Frustra hoc putatis: inveniendo quod male quaeritis, inquietiores eritis. A me, inquit, discite quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris; iugum enim meum leve est 33. Timebas ligari? Iugum meum lene est, suave est; si timebas ligari, desidera iocundari. Non videtis etiam in ipsis corporibus humana quaerentium et temporalia cupientium esse quasdam colligationes, de quibus sibi placeant homines? Quam difficile est, ut se solvi permittant! Qui torquem habet, placet sibi de torque, quem cupiditas detorquet. Et putas tu, quia iugum Christi transgulabit te? Noli timere, suscipe: lene est; coercet miseram libertatem, non affert aliquam asperitatem. Et sarcina mea levis est 34. Ne putes me non impositurum tibi aliquid, si iumentum meum eris - hoc tibi Dominus tuus dicit - imponam et ego sarcinam meam: sed noli timere, levis est; non te premit, sed sublevat; non onerat, sed honorat. Non ita levis est, quamvis non multum sit gravis: quomodo sunt parvae sarcinae, quae cum portantur, dicit qui portat: " Leve est "; tamen et ipsum leve, quamvis non multum, habet aliquod pondus. Christi sarcina adeo levis est, ut levet: non cum illa vel ab illa premeris, sed sine illa non surges. Talem tibi puta istam sarcinam, qualis est avibus sarcina alarum: alarum sarcinas si aves habuerint, sublevantur; si detractae fuerint, in terra remanebunt. Quid enim grave est amanti? Nonne videmus - ut alia omittam innumerabilia, quibus aestuat et conteritur genus humanum - studiosus venandi quantum laboret, quae perferat, quos calores aestate, quae frigora hieme, quae densa silvarum, quas itinerum difficultates, quas montium clivositates? Amor tamen non solum facit haec omnia tolerabilia, sed etiam suavia: in tantum suavia, ut, si venari prohibeas, tunc laboret, tunc patiatur horrendum animi taedium; non fert quietem. Tanta tolerantur, ut perveniatur ad aprum; et difficile sustinetur, ut perveniatur ad Deum!

Sarcina Christi caritas vocatur.

13. Ergo hoc dixit Christus. Ubi audistis: Sarcina mea levis est, nolite cogitare quae hic perpessi sunt martyres, et dicere apud vos ipsos: " Quomodo est levis sarcina Christi? ". Confessi sunt eum viri, et tanta perpessi sunt: confessi sunt pueri, confessae sunt puellae; sexus validior et infirmior, aetas maior et minor, omnes confiteri et coronari meruerant. Puto quia non laboraverunt. Quare non laboraverunt? quia caritate omnia pertulerunt. Ista est sarcina Christi, quam dignatur imponere: caritas vocatur, caritas dicitur, dilectio nuncupatur. Per hanc tibi facile erit, quidquid laboriosissimum antea fuit; per hanc leve erit, quidquid grave pendebas. Suscipe hanc sarcinam: non te premet, levabit te; alae tibi erunt, quas ante quam habeas, clama ad vocantem: Quis mihi dabit pennas sicut columbae? 35 - non sicut corvo, sed sicut columbae et volabo, inquit. Et quasi quaereres: Ut quid? Et requiescam 36. Ergo per illam sarcinam invenietis requiem animabus vestris. Accipite hanc sarcinam, has alas; et si coepistis habere, nutrite. Perveniant istae alae ad tantum modum, quo volare possitis. Una ala est, diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua 37. Sed noli ad unam alam remanere; nam si unam habere te putas, nec ipsam habes. Diliges proximum tuum tamquam te 38. Nam si fratrem quem vides non diligis, Deum, quem non vides, quomodo potes diligere 39? Accedat et alia: sic volabis, sic de terrenis auferes cupiditatem, figes in caelestibus caritatem. Istis duabus alis in quantum niteris, sursum interim cor habebis; ut sursum cor sursum trahat tempore suo et carnem suam. Nec ad pennas omnes habendum putes tibi multum esse: quaerenda sunt quidem huius dilectionis praecepta in Scripturis sanctis multiplicia, quibus exerceatur lector et auditor; sed in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 40.