SERMO 67

DE VERBIS EVANGELII MT 11, 25:
"
CONFITEOR TIBI, PATER, DOMINE COELI ET TERRAE,
QUIA ABSCONDISTI HAEC A SAPIENTIBUS", ET CETERA

"Confessio" duplex: est, peccatoris et laudatoris.

1. 1. Sanctum Evangelium cum legeretur, audivimus exsultasse Dominum Iesum in Spiritu, et dixisse: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis 1. Hucusque interim verba Domini, si digne, si diligenter, si quod primum est, pie consideremus; invenimus primitus, non semper cum in Scripturis legimus confessionem, debere nos intellegere vocem peccatoris. Maxime autem hoc dicendum fuit, et hinc admonenda Caritas vestra: quia mox ut hoc verbum sonuit in ore Lectoris, secutus est etiam sonus tunsionis pectoris vestri, audito scilicet quod Dominus ait: Confiteor tibi, Pater. In hoc ipso quod sonuit: Confiteor, pectora tutudistis. Tundere autem pectus quid est, nisi arguere quod latet in pectore, et evidenti pulsu occultum castigare peccatum? Quare hoc fecistis, nisi quia audistis: Confiteor tibi, Pater? Confiteor, audistis: qui confitetur, non attendistis. Nunc ergo advertite. Si, Confiteor, Christus dixit, a quo longe est omne peccatum; non solius est peccatoris, sed etiam aliquando laudatoris. Confitemur ergo, sive laudantes Deum, sive accusantes nos ipsos. Pia est utraque confessio, sive cum te reprehendis, qui non es sine peccato; sive cum illum laudas, qui non potest habere peccatum.

Peccatoris confessio et ipsa est Dei laudatio.

1. 2. Si autem bene cogitemus, reprehensio tua, laus ipsius est. Quare enim iam confiteris in accusatione peccati tui? in accusatione tui ipsius quare confiteris, nisi quia ex mortuo vivus factus es? Scriptura quippe ait: A mortuo, quasi qui non sit, perit confessio 2. Si perit a mortuo confessio, qui confitetur vivit: et si peccatum confitetur, utique a morte revixit. Si peccati confessor revixit a morte, quis eum suscitavit? Nullus mortuus est sui ipsius suscitator. Ille se potuit suscitare, qui mortua carne non mortuus est. Etenim hoc suscitavit quod mortuum fuerat. Ille se suscitavit, qui vivebat in se, in carne autem sua suscitanda mortuus erat. Non enim Pater solus Filium suscitavit, de quo dictum est ab Apostolo: Propter quod et Deus eum exaltavit 3: sed etiam Dominus se ipsum, id est, corpus suum; unde dicit: Solvite templum hoc, et in triduo suscitabo illud 4. Mortuus est autem peccator, maxime ille quem moles consuetudinis premit, quasi sepultus est Lazarus 5. Parum enim erat, quia mortuus; etiam sepultus. Quisquis igitur malae consuetudinis, malae vitae, terrenarum scilicet cupiditatum mole premitur, ita ut in illo iam factum sit, quod in quodam psalmo miserabiliter dicitur: Dixit stultus in corde suo, Non est Deus 6; fit talis, de quali dictum est: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio 7. Quis eum suscitabit, nisi qui remoto lapide clamavit, dicens: Lazare, prodi foras 8? Quid est autem foras prodire, nisi quod occultum erat foras prodere? Qui confitetur, foras prodit. Foras prodire non posset, nisi viveret: vivere non posset, nisi resuscitatus esset. Ergo in confessione sui accusatio, Dei laudatio est.

Ecclesia peccatores solvendo quid eis prosit.

2. 3. Dicit ergo aliquis, Quid prodest Ecclesia, si iam confessor voce dominica resuscitatus prodit? Quid prodest Ecclesia confitenti, cui Dominus ait: Quae solveritis in terra, soluta erunt et in coelo 9? Ipsum Lazarum attende: cum vinculis prodit. Iam vivebat confitendo; sed nondum liber ambulabat, vinculis irretitus. Quid ergo facit Ecclesia, cui dictum est: Quae solveritis, soluta erunt; nisi quod ait Dominus continuo ad discipulos: Solvite illum, et sinite abire 10?

Laudare Deum: accusare nos ipsos.

2. 4. Sive ergo nos accusemus, sive Deum laudemus, bis Deum laudamus. Si pie nos accusamus, Deum utique laudamus. Quando Deum laudamus, tamquam eum qui sine peccato est praedicamus: quando autem nos ipsos accusamus, ei per quem resurreximus, gloriam damus. Hoc si feceris, nullam occasionem invenit inimicus, qua te circumveniat ante iudicem. Cum enim tu ipse fueris accusator, et Dominus liberator; quid erit ille, nisi calumniator? Merito ille hinc sibi tutelam providit adversus inimicos, non conspicuos, carnem et sanguinem, miserandam potius, quam cavendam; sed adversus illos inimicos contra quos Apostolus nos hortatur ut armemur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem 11: id est, adversus homines quos videtis saevire in vos. Vasa sunt, alius utitur: organa sunt, alius tangit. Immisit se, inquit, diabolus in cor Iudae, ut traderet Dominum 12. Ait aliquis: Quid ergo ego feci? Audi Apostolum: Neque detis locum diabolo 13. Tu mala voluntate locum dedisti: intravit, possedit, utitur. Si locum non dares, non possideret.

Inimici nostri invisibiles.

3. 5. Ergo nos admonens ait: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates 14. Possit quisque putare adversus reges terrae, adversus potestates saeculi. Quare? ipsi non caro et sanguis? Semel dictum est, non adversus carnem et sanguinem. Avertere ab omni homine. Qui ergo restant inimici? Adversus principes et potestates spiritalis nequitiae, rectores mundi 15. Quasi plus dedit diabolo et angelis eius. Plus dedit, rectores mundi appellavit. Sed ne male intellegas, exponit quid sit mundus, cuius sunt illi rectores. Rectores mundi, tenebrarum harum 16. Quid est, mundi tenebrarum harum? Quibus est rector, dilectoribus suis et infidelibus, plenus est mundus. Has Apostolus appellat tenebras. Harum rectores, diabolus et angeli eius. Hae tenebrae non naturales sunt, non incommutabiles sunt: mutantur, et lux efficiuntur; credunt, et credendo illuminantur. Quod cum in eis factum fuerit, audient: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 17. Nam quando tenebrae, non in Domino: iterum quando lux, non in te, sed in Domino. Quid enim habes quod non accepisti? 18 Quia ergo sunt invisibiles inimici, invisibiliter sunt expugnandi. Quippe hostem visibilem vincis feriendo: invisibilem vincis credendo. Visibilis est hostis homo; visibile est et ferire: invisibilis est hostis diabolus; invisibile est et credere. Est ergo pugna invisibilis adversus invisibiles inimicos.

Unde praesidium contra inimicos.

4. 6. Ab his inimicis quomodo se tutum dicit quidam? Hoc enim coeperam dicere, et necesse habui de istis inimicis aliquanta cum mora tractare. Iam ergo cognitis inimicis, videamus tutelam. Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero 19. Habes quid agas. Laudans invoca: sed Dominum laudans invoca. Si enim te laudaveris, ab inimicis tuis salvus non eris. Laudans invoca Dominum, et ab inimicis tuis salvus eris. Quia quid ait ipse Dominus? Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est, ubi ostendam illi salutare meum 20. Ubi via? In sacrificio laudis. Noli pedem extra hanc viam mittere. In via esto: a via noli recedere; a laude Domini nec unguem, nedum pedem. Si enim volueris ab hac via deviare, et pro Domino te laudare, non eris salvus ab illis inimicis: quia de ipsis dictum est: Iuxta semitam scandala posuerunt mihi 21. Quidquid ergo putaveris boni te habere abs te, deviasti a laude Dei. Quid iam miraris, si te seducit inimicus, quando tui ipsius seductor es? Audi Apostolum: Qui enim putat se aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit 22.

Gratia maxime in Christo elucet, et in latrone.

4. 7. Dominum ergo attende confitentem: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae 23. Confiteor tibi, laudo te. Laudo te, non accuso me. Quantum autem pertinet ad ipsius hominis susceptionem, tota gratia, singularis gratia, perfecta gratia. Quid meruit homo ille qui Christus est, si tollas gratiam, et tantam gratiam, qua unum oportebat esse Christum, et ipsum esse quem novimus? Tolle gratiam istam, quid Christus, nisi homo? quid nisi quod tu? Suscepit animam, suscepit corpus, suscepit plenum hominem: coaptat sibi, unam facit Dominus cum servo personam. Quanta ista gratia? Christus in coelo, Christus in terra: simul Christus et in coelo et in terra: nec duo Christi, sed idem Christus et in coelo et in terra. Christus apud Patrem, Christus in utero virginis: Christus in cruce, Christus apud inferos subveniens quibusdam: ea autem ipsa die Christus in paradiso cum latrone confitente. Et ibi latro quid meruit, nisi quia illam viam tenuit, ubi ostendit salutare suum? A qua tibi pes non exeat. In eo enim quod se accusavit, Deum laudavit, et vitam suam beatam fecit. Praesumpsit quidem a Domino, et ait illi: Domine, memento mei, cum veneris in regnum tuum 24. Considerabat enim facinora sua, et pro magno habebat, si ei vel in fine parceretur. Dominus autem continuo, cum ille diceret: Memento mei; sed quando? Cum veneris in regnum tuum: Amen, inquit, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 25. Misericordia obtulit quod miseria distulit.

Fides denegata superbis.

5. 8. Audi ergo Dominum confitentem: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae. Quid confiteor? in quo te laudo? Haec enim confessio, ut dixi, laudem habet. Quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis 26. Quid est hoc, fratres? A contrario sensu intellegite. Abscondisti haec, inquit, a sapientibus et prudentibus: et non dixit: Revelasti ea stultis et imprudentibus: sed ait: Abscondisti quidem a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Sapientibus et prudentibus irridendis, arrogantibus falso grandibus, vere autem tumentibus, opposuit non insipientes, non imprudentes, sed parvulos. Qui sunt parvuli? Humiles. Ergo: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus. Nomine sapientium et prudentium, superbos intellegi ipse exposuit, cum ait: Revelasti ea parvulis. Ergo Abscondisti non parvulis. Quid est, non parvulis? Non humilibus. Quid est, non humilibus, nisi superbis? O via Domini! aut non erat, aut latebat, ut revelaretur nobis. Unde Dominus exsultavit? Quia revelatum est parvulis. Debemus esse parvuli; nam si voluerimus esse magni, quasi sapientes et prudentes, non nobis illud revelatur. Qui sunt magni? Sapientes et prudentes. Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt 27. Habes remedium a contrario. Si dicendo te esse sapientem stultus factus es; dic te stultum, et sapiens eris. Sed dic: dic, et intus dic; quia sic est ut dicis. Si dicis, noli coram hominibus dicere, et coram Deo non dicere. Prorsus quod ad te ipsum pertinet, quod ad tua, tenebrosus es. Quid est enim aliud esse stultum, nisi esse tenebrosum in corde? Denique de illis sic ait: Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Antequam hoc dicerent, quid rursum? Et obscuratum est insipiens cor eorum 28. Dic quia tu tibi lumen non es. Ut multum, oculus es; lumen non es. Quid prodest patens et sanus oculus, si lumen desit? Ergo dic, a te tibi lumen non esse; et clama quod scriptum est: Tu illuminabis lucernam meam, Domine: lumine tuo: Domine, illuminabis tenebras meas 29. Meae enim nihil nisi tenebrae: tu autem lumen fugans tenebras, illuminans me: non a me mihi lumen existens; sed lumen non participans, nisi in te.

Ioannes non lumen, sed lucerna.

5. 9. Sic et Ioannes amicus sponsi, Christus putabatur, lumen putabatur. Non erat ille lumen; sed ut testimonium perhiberet de lumine 30. Quod autem erat lumen? Erat lumen verum. Quid est verum? Quod illuminat omnem hominem. Si verum lumen quod illuminat omnem hominem; ergo et Ioannem recte dicentem, recte confitentem: Nos autem de plenitudine eius accepimus 31. Vide si aliud dixit, quam: Tu illuminabis lucernam meam, Domine 32. Denique iam illuminatus, testimonium perhibebat. Propter caecos, lucerna diei testimonium perhibebat. Vide quia lucerna est: Vos, inquit, misistis ad Ioannem, et voluistis exsultare ad horam in lumine eius: ille erat lucerna ardens et lucens 33. Ille lucerna, hoc est, res illuminata, accensa ut luceret. Quae accendi potest, potest et exstingui. Sed ut non exstinguatur, ventum superbiae non patiatur. Ergo: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus 34, lumen se putantibus, et tenebrae erant; et eo quod tenebrae erant, et lumen se putabant, nec illuminari potuerunt. Illi autem qui tenebrae erant, et tenebras se esse confitebantur, parvuli erant, non magni; humiles erant, non superbi. Recte ergo dicebant: Tu illuminabis lucernam meam, Domine. Se agnoscebant, Dominum laudabant, a via salutari non recedebant. Laudantes Dominum invocabant, et ab inimicis suis salvi erant 35.

Precatio.

5. 10. Conversi ad Dominum Deum Patrem omnipotentem, puro corde ei, quantum potest parvitas nostra, maximas atque uberes gratias agamus; precantes toto animo singularem mansuetudinem eius, ut preces nostras in beneplacito suo exaudire dignetur, inimicum a nostris actibus et cogitationibus sua virtute expellat, nobis multiplicet fidem, gubernet mentem, spiritales cogitationes concedat, et ad beatitudinem suam perducat, per Iesum Christum Filium eius, Amen.