SERMO 65/A

Amor iustus in superna rapit, immundus ad ima demergit.

1. Exhortans nos Dominus ad dilectionem suam ab earum personarum commemoratione coepit quas iuste diligimus. Qui dilexerit, inquit, patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus 1. Si ergo non est dignus Christo qui patrem praeponit Christo, quomodo dignus est aliquo vestigio Christi qui aurum praeponit Christo? Sunt enim quae male amantur in mundo, et cum male amantur in mundo amatorem faciunt immundum. Magnum inquinamentum est animae amor illicitus et pondus premens volare cupientem. Nam quantum amor iustus et sanctus in superna animum rapit, tantum iniustus et immundus ad ima demergit. Est unicuique ut feratur quo debet pondus proprium amor suus. Non enim fertur quo non debet, sed quo debet. Qui vero bene amat efferetur ad quod amat, et ubi erit nisi ubi est bonum quod amat? Quo enim praemio exhortatur nos Dominus Christus ut amemus eum, nisi ut impleatur quod petit a Patre: Volo ut ubi ego sum et isti sint mecum 2? Vis esse ubi Christus est? Ama Christum et hoc pondere raperis ad locum Christi. Nec te ad ima permittit res quae sursum trahit vel rapit. Nullas alias sursum eundi machinas quaeras; amando niteris, amando raperis, amando pervenis. Niteris enim quando cum immundo amore luctaris; raperis quando vincis; pervenis quando coronaris. Quis dabit mihi pennas, ait amator quidam, sicut columbae et volabo et requiescam3 Pennas adhuc quaerebat, nondum habebat, et ideo gemebat; nondum gaudebat, adhuc luctabatur, nondum rapiebatur.

Ut multi amores superentur, unus bonus est necessarius.

2. Circumstant ergo murmura iniquorum amorum. Undique sollicitant et retentant volare cupientem, undique visibilia quasi cogunt se amari. Sed non cogant, intellegantur, et vincentur. Speciosus est mundus, multiplicis speciei varietate blanditur. Numerari non possunt quanta quotidie suggerat amor illicitus. Quam simplici amore multiplex superatur! Ut multi amores superentur, unus amor est necessarius; unus bonus contra omnes malos. Unitas enim vincit varietatem et caritas cupiditatem. Dicebat ille: Quis dabit mihi pennas, volens habere unde volaret ad requiem, quia nec in his bonis quae bona dicuntur in hoc mundo requiem habebat qui aliud amabat. Amator patriae amarum habet etiam deliciosum exilium inter multa quae se amari suadent. Magna poena est non habere quod amas. Sed non habes quod amas; habes quod amare possis, sed non habes quod iam amare coepisti. Quid adest quod amari possit si abest quod amatur? Cruciatus cordis est amare et non habere. Exempli gratia: amat aliquis patriam, habet pecuniam. Pro amore patriae non amet pecuniam. Si amaret pecuniam in peregrinatione, quae peregrinanti abundaret, ipsa forte pecunia detineret, reditum impediret. Die quidquid vis, reditum impedit. Illud unum vero si adsit sufficit, cetera superflua deputantur quae non adiuvant ad perveniendum eo quod amatur. Porro autem si ei diceretur: Adiuvat te pecunia ut possis ad patriam remeare, assumeret, assisteret, appeteret, sed non propter ipsam. Adiuvat te navis, appeteret, sed non propter navem. Adiuvant nautae, adiuvat gubernator, adiuvat qui sitarciam imponit: assumuntur haec, appetuntur haec, sed non propter seipsa. Cetera assumuntur, unum amatur. Cetera ad hoc assumuntur ut ad hoc perveniatur ad id quod amatur.

Bona creata omnia minime cum Creatore comparari posse

3. Putamusne possumus dicere: Unam petii a Domino 4? Iam dicamus, dicamus si possumus, dicamus ut possumus, quantum possumus. Videte quam felix sit cor iam utens ista voce intus ubi solus audit cui dicitur, nam multi dicunt foris quod non habent intus quia in facie gloriantur et non in corde. Hoc videat ergo unusquisque quam felix sit cor quod dicit intus ubi novit quae dicit: Unam petii a Domino, hanc requiram 5. Quae est ipsa? Unam enim vel rem dicit vel petitionem. Quae est ista? Ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae ut contempler delectationem Domini 6. Haec est una, sed quam bona! Hanc appende contra multa. Si iam aliquid sapis, si iam inde aliquid quaeris, si nosti inde aestuare sancto desiderio, appende hanc contra multa, perfer stateram iustitiae, impone ex una parte aurum, argentum, lapides pretiosos, honores, dignitates, potestates, nobilitates, laudes hominum (quando numerabo omnia?) impone totum mundum; vide si ulla contemplatio est, vide si haec ipsa duo potes imponere vel ad examinandum, totum mundum cum Creatore mundi.

Pulchrae bonaeque creaturae, sed multo melior Creator.

4. Quid mihi dicit aurum? Ama me. Sed Deus mihi quid? Utar te, et sic utar te ut non teneas me et separes a te. Quidquid aliud mihi dicit: Ama me, creatura est. Creatorem amo. Bonum est quod fecit, sed quanto melior ille qui fecit! Nondum video pulchritudinem Creatoris, sed extremam pulchritudinem creaturarum. Quod non video credo, credendo amo, et amando video. Sileant ergo blandimenta rerum morticinarum, sileat vox auri et argenti, sileant gemmarum nitores, sileant postremo illecebrae huius lucis, omnia sileant. Habeo clariorem vocem quam sequar, quae me plus moveat, quae me plus excitet, quae me accendat artius. Non audio strepitum terrenarum rerum. Quid dicam? Taceat aurum, taceat argentum, taceant huius mundi cetera.

Amandi sunt parentes, sed Christo haudquaquam praeponendi.

5. Pater dicat: Ama me. Mater dicat: Ama me. His vocibus dicturus sum: Silete. Nonne iustum est quod exigunt? Quod accepi non reddo? Pater dicit: Genui. Mater dicit: Peperi. Pater dicit: Erudivi. Mater dicit: Nutrivi. Forte iustae sunt voces eorum dicentium: In eius pennis ferri vis, noli volare debitor, quod praerogavimus redde. Respondeamus patri et matri iuste dicentibus: Ama nos; respondeamus: Amo vos in Christo, non pro Christo amo. Estote mecum in illo, non ego vobiscum sine illo. Sed nos - inquiunt - nolumus Christum. Sed ego plus quam vos volo Christum. Attendo genitorem et perdo Creatorem? Respondeo patri: Voluptate ductus genuisti me, bonitate ille creavit et me et te. Contemnitur quia sumus qui dilexit antequam essemus? Dicamus et matri: Potuisti concipere, numquid et formare? Potuisti carne mea utero gravescere, num et animam carni inspirare? Quando me inclusum portabas, utrum essem <femina> vel masculus ignorabas. Numquid sicut tu ignara eras oneris tui, sic Deus operis sui? Audes dicere: Ad illum non eamus, qui me non audis dicentem: Simul eamus. Ego plus audio, et timeo et amo. Nec plus praestitisti quam ille qui creavit me in te < ... > nisi quia creatus est propter me. Nam ille per quem creata sunt omnia, propter nos creatus est inter omnia. Christum contemno amando matrem, qui propter me Deus habere voluit matrem? Fortasse ideo volens habere matrem ut haberet in qua me doceret pro regno caelorum contemnere et patrem et matrem.

Christi doctrina atque exemplum de parentibus et cognatis diligendis.

6. Discipulos alloquens dicit: Nec vobis dicatis patrem in terra, unus Pater vester Deus est 7. Inde docens orationem instruxit ut dicamus: Pater noster qui es in caelis 8. Patrem quem in terra habui in sepulcro posui. Patrem habeo semper in caelo. Nolite, inquit, vobis patrem dicere in terra, unus est enim Pater vester Deus 9. Durum videbatur si imponeret praeceptum et non praeberet exemplum. Aiente quaedam de regno caelorum cum discipulis suis, mater stabat foris, stare foris nuntiata est 10. Mater, inquam, cum fratribus suis, hoc est cum cognatis suis foris stare nuntiata est. Quae mater? Mater illa quae fide concepit, mater illa quae virgo permanens peperit, mater illa fidelis et sancta foris stare nuntiata est. Ille itaque si praetermissis quae aiebat ad illam procederet, non divinum in corde suo, sed humanum aedificaret affectum. Ne tu a regno caelorum revocantem audires matrem tuam, ille pro sermone regni caelorum contempsit et bonam Mariam. Sancta Maria volens Christum videre contemnitur, impediens a Christo videndo quae mater auditur? Quid tunc responderit recolamus quando mater eius cum fratribus eius, hoc est cum cognatis generis eius, foris stare nuntiata est. Quid ille respondit? Quae est mater mea et qui sunt fratres mei? Et extendens manum in discipulos suos: Hii sunt, inquit, fratres mei. Quisquis facit voluntatem Patris mei qui misit me, ipse mihi frater et soror et mater est 11. Synagogam respuit unde generatus est, invenit quos regeneravit. Si illi sunt mater, frater, soror, qui faciunt voluntatem eius qui misit eum, ibi est Maria mater eius.

Carnalia cognatio ac propinquitas spiritalis; Ecclesia mater et sponsa Christi.

7. Quisquis facit voluntatem eius qui me misit, ipse mihi frater et soror et mater est. Habes unde sis frater Christi, ama cum illo paternam hereditatem. Habes unde sis soror Christi, ama cum illo eamdem hereditatem. Habes unde sis mater Christi, si quod illa utero, tu corde conceperis. In huiusmodi necessitudinum nominibus humanus angustatur affectus. In carnali propagatione non potest quisque unius hominis esse frater et mater. Quis ignorat quia non potest? Sed caritas non angustatur. Certe Ecclesia est coniunx Christi, Ecclesia est sponsa Christi. Novimus quo sacramento prima primi hominis prophetia dictum sit: Erunt duo in carne una 12. Novimus quemadmodum hoc exponat Apostolus dicens: Ego autem dico in Christo et in Ecclesia 13. Si ergo sine dubio Ecclesia est coniunx Christi, potest tamen esse alio quodam modo, alio quodam sano intellectu Ecclesia mater Christi. Si enim de una qualibet dici potuit: Qui facit voluntatem eius qui misit me, frater, soror, mater est, quanto magis hoc de universa Ecclesia dici potest, quae quotidie in cathecumenis concipit membra Christi et de infidelibus parit membra Christi? Vos autem, ait Apostolus, estis corpus et membra Christi 14. Interrogo vos, o membra Christi: Quae vos peperit? Respondetis: Mater Ecclesia. Quomodo non est mater Ecclesia Christi quae parit membra Christi? Haec est domus in qua habitare elegit ille qui unam petiit 15. Quomodo non contemnat coniungem volens habitare in coniunge Christi? Quomodo non contemnat matrem volens habitare in matre Christi? Quomodo non contemnat patrem volens patrem habere Patrem Christi? Non irascantur parentes. Multum enim eis defertur quibus solus Deus praefertur. Aut si nec Deum sibi volunt praeferri, quid sibi volunt, quid suadent? Audiamus eos. Puto quod non audeant dicere nobis: Praefer nos Deo. Non dicunt. Nemo hoc dicit <nec> insanus. Non dicit hoc filio suo nec ille qui dicit in corde suo: Non est Deus 16. Nullo igitur modo vel pater vel mater hoc dicere audebit ut praeferatur Deo. Non dico ut praeferatur, sed nec ut conferatur. Quid ergo dicunt? Deus tibi dixit. Quid mihi dixit Deus? Honora patrem tuum et matrem tuam 17. Agnosco, Deus mihi dixit. Tu noli irasci quando cum solum tibi praepono qui hoc dixit. Amo, amo omnino, amo et te. Sed qui me docuit ut amem te, melior te est. Tu tantum noli me trahere contra illum et mecum ama illum qui me docuit ut amem te sed non plus quam illum.

Parentes diligendi, sed plus Christus.

8. Qui diligit patrem aut matrem plus quam me non est me dignus 18. Sed addidit: Plus me. Dilige, inquit, parentes, sed non plus me. Clamat tibi sponsa eius: Ordinate in me caritatem 19. Ama ordinate, ut sis ordinatus. Sua rebus et pondera et momenta distribue. Ama patrem et matrem, sed habes quod plus ames quam patrem et matrem. Si illos plus amaveris, damnaberis, et si illos non amaveris, damnaberis. Deferamus honorem parentibus, sed eis Creatorem nostrum quem plus diligimus praeferamus et timendo et amando et obtemperando et honorando et credendo et desiderando. Qui diligit patrem aut matrem plus quam me non est me dignus. Paululum ergo de medio parentes non spreti sed ordinate honorati discedant.

Nullo modo parentes amant filios quos Christum sequi prohibent.

9. Uxor est cuiquam; filii sunt cuiquam. Clamant: Ama nos. Responde: Amo. Dic uxori: Si non amarem, non ducerem. Dic filiis: Si non amarem, non generarem, non educarem. Sed quid est quod vultis? Pergentem martyrem ad Christum, non ut vos deserat, revocare vultis, et ei quem diligitis coronam invidetis? Reddite vicem. Amat vos, amate eum et vos. Quare ille amat et vos odistis? Ecce negat Christum, damnatur. Videte quid fecistis. Velletis a iudice terreno damnari eum quem diligitis? Si velletis, certe non diligitis. Sed quia diligitis eum, magis a terreno iudice damnari non vultis. Si enim negaverit Christum, non damnatur in terra, sed damnatur ab eo qui fecit caelum et terram. Quare non eum quem diligitis damnari a maiori iudice formidatis? Terrenus iudex usque ad mortem saevit. Saevit iste usque ad mortem; post ille et ultra mortem. Quid ergo agitis quod malum infertis ei quem diligitis? A quo revocatis eum quem diligitis? Ut habeat gehennam et non habeat coronam. Hoc est amare! Sed quid eum non vultis pro Christo pati ista, non creditis. Si enim crederetis, non illum a passione revocaretis, sed vos pati cum illo velletis.

Separatio si timenda est ab uxore, tanto magis a Creatore.

10. De filiis facile est. Plus urget uxor: Noli me, inquit, dimittere. Discedes et vidua remanebo. Deus nos coniunxit, homo non separet. Responde talibus vocibus. Non te frangant, non te corrumpant. Iniustae sunt, discutiendae sunt. Non quia de Evangelio tibi dixit: Quod Deus coniunxit, homo non separet 20, debes ista formidare, ut a Deo separeris dum vis uxori coniungi. Separatio si timenda est ab uxore, quanto magis a Creatore? Deus coniunxit, homo non separet. Sed nec ab uxore separaberis quando pro Christi nomine ad coronam praecedis. Advocatum te sibi habet vidua quam deseris, quia nec deseruisti quam propter ea dimisisti. Sed si praeter passionem pro Christo ut humana sunt mortuus esses, numquid separatio diceretur? Moritur prior maritus et non fit separatio? Mulier mala, hoc non est tibi providere, sed marito invidere. Sed vidua remanebis? Beatior si vidua permanebis. Sed sollicita es ne illecebretur secundis nuptiis? Licitae sunt quidem secundae nuptiae, sed forte etiam hinc tuta eris. Erubescis nubere, coniunx martyris.

Qua mensura amandus sit Christus prae ipsis sanguine coniunctis.

11. Nemo ergo diligat plus quam Christum patrem, matrem, filios, uxorem. Ea ipsa quae recte diliguntur, quae pie diliguntur, in quibus peccatum est si non diligantur, nemo diligat plus quam Christum, nemo diligat sicut Christum. Si diligit sic, secundum modum dilectionis, non secundum mensuram dicatur. Quid est secundum modum dilectionis, non secundum mensuram diligas sic? Hoc est non carnaliter, sed spiritaliter. Sed non diligas sic, hoc est tantum et aequaliter. Non solum enim peccatum est diligere aliquem plus quam Christum, sed peccatum est non plus quam aliquem diligere Christum. Non, inquit, plus diligo. Ecce non peccas. Sed aliud audiam. Quantum diligis? Respondes: Tantum diligo quantum parentes, quantum coniugem, quantum filios, tantum Christum. Adhuc peccas. Qui peccares praeferendo, peccas conferendo. Rectum tibi videtur ut tantum a te diligatur Christus quantum pater, mater, uxor? Tibi rectum est ut aeques creaturam Creatori? Rectum est? Ubi est quod clamat: Ordinate in me caritatem 21? Non est pro te mortuus pater tuus, non mater tua, non filii tui. Si tibi periculum incurrat, volunt te vivere, sed plus tibi supervivere. Si contingat ut dicatur patri: Aut morieris, aut filius tuus, putas invenitur quisquam qui dicat: Ego potius quam filius meus? Putamusne talis pater, talis senex qui non potius eligat vitam etiam cito finiendam quam pro filio impendendam? Pauci dies illi restant homini seni, homini decrepito, homini lasso, homini incurvo, et eosdem paucos dies non facile vult erogare pro filii sui pluribus diebus. Iam pondere senectutis vicinus est sepulturae, desiderio lucis eligit orbari quam mori. Qualis lux erit post filii funus? Quam insuavis, quam luctuosa, quam amara! Tamen lux amatur, filius sepelitur.

Te ipsum redde Deo pro omnibus beneficiis eius.

12. Christus dilexit te antequam esses; creavit te; ante constitutionem mundi praedestinavit te; iam creatum per patrem et matrem nutrivit te. Non enim parentes qui tibi tradunt de suo fecerunt. Dilexit te, creavit te, nutrivit te, tradidit semetipsum pro te, opprobria audivit pro te, vulnera suscepit pro te, sanguine suo redemit te. Non expavescis et non dicis: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? 22 Quid retribues Domino pro omnibus quae retribuit tibi? Audi eum dicentem: Qui dilexit patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus 23. Audi dicentem, time terrentem, ama promittentem. Quid retribuisti Domino pro omnibus quae retribuit tibi? Ecce iam retribuisti. Quid retribuisti? Salvum cum fecisti quemadmodum te ipse? In aeternam vitam introduxisti sicut te ipse? Creasti sicut te ipse? Tu eum Dominum fecisti sicut te ipse hominem fecit? Quid retribuisti nisi quod ad te rediret? Si verum cogites, non illi tribuisti, sed tibi praestitisti. Nec tamen et hoc a te ipso habuisti. Quid enim habes quod non accepisti? 24 Quare non invenis quid retribuas Domino? Te ibi retribue, quod fecit illi redde. Redde te, non tua. Creaturam suam, non iniquitatem tuam.

Unum requirendum: inhabitare in domo Domini per omnes dies vitae nostrae.

13. Sic imbutus, sic instructus, sic eruditus ex lege Dei, unam pete a Domino, hanc require 25. Nihil deerit 26, non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia 27. Non est autem innocens qui in se est nocens. Quid expectas alterius misereri, qui tibi forte nondum didicisti? Miserere animae tuae placens Deo 28. Vis ut placeat tibi Deus, tu non vis placere Deo. Talis es autem cui Deus placere non possit. Tunc enim tibi placebit si tuis iniquitatibus favebit! Suspicatus es, inquit, iniquitatem, quod ero similis tui 29. Miserere animae tuae placens Deo. Non est bonum ut quando perversus es placeat tibi Deus. Te corrige. Noli Deum velle curvare. Place Deo et placebit tibi Deus. Esto rectus, ne <non> solum te sed et Deum quaeras perversum. Sedes enim otiosus et componis Deum secundum cupiditates tuas. Si hoc, inquit, faceret Deus! O si illud faceret! Non faciet nisi bonum. Sed malis displicet Deus. Quam bonus Israel rectis corde 30. Unam ergo petamus a Domino, fratres. Quando vobis dico, et mihi dico. Omnes hanc unam petamus. Hoc ab uno omnes audiamus. Unam petamus a Domino, hanc requiramus inhabitare in domo Domini per omnes dies vitae nostrae. Omnes ipsi dies unus aeternus est dies. Quando audis: per omnes dies vitae meae 31, noli timere ne isti dies finiantur. Isti dies revera <non> finiuntur quia nec cum sunt concupiscimus humanum diem. Non ad nos stat nec unus dies, nec unus dies ad nos stat, fugiunt omnes. Antequam venit, abscedit. De hoc ergo die ex quo loquimur quantum iam fugit. Nec horam in qua sumus tenemus. Fugit et ipsa, venit et alia, nec ipsa statura sed fugitura. Quid amas? Comprehende quod amas, tene quod amas, habe quod amas. Nec stat nec stare permittit. Omnis caro foenum et omnis claritas hominis ut flos foeni. Foenum aruit, flos decidit 32. Omnia haec fugiunt. Stare vis? Verbum autem Domini manet in aeternum. Ergo in Verbo eius quod manet in aeternum sta et audi eum et cum illo manebis in aeternum.