DE VERBIS EVANGELII MT 10, 28:
"NOLITE TIMERE EOS QUI CORPUS OCCIDUNT", ET CETERA
1. 1. Admonent nos eloquia divina, quae lecta sunt, timendo non timere, et non timendo timere. Advertistis, cum sanctum Evangelium legeretur, Dominum Deum nostrum antequam pro nobis moreretur, firmos nos esse voluisse: sed admonendo ne timeremus, et admonendo ut timeremus. Ait enim: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere 1. Ecce ubi monuit ne timeremus. Videte ubi monuerit ut timeremus. Sed eum, inquit, timete, qui potestatem habet et corpus et animam occidere in gehenna 2. Ergo timeamus, ut non timeamus. Timor videtur ad ignaviam pertinere: timor infirmorum videtur esse, non fortium. Sed videte quid ait Scriptura: Timor Domini spes fortitudinis 3. Timeamus, ne timeamus: hoc est, prudenter timeamus, ne inaniter timeamus. Martyres sancti, propter quorum solemnitatem hoc ex Evangelio recitatum est, timendo non timuerunt: quia Deum timendo, homines contempserunt.
1. 2. Quid enim ab hominibus homini metuendum est? Et quid est unde alterum terreat, homo hominem? Terret, et dicit: Occido te: et non timet, ne cum minatur, prius moriatur. Occido, inquit. Quis dicit? cui dicit? Duos audio: unum terrentem, alterum metuentem; quorum unus est potens, alter infirmus, sed ambo mortales. Quid se ergo extendit in honore inflatior potestas, in carne aequalis infirmitas? Securus minetur mortem, qui non timet mortem. Si vero unde terret, timet; attendat se, et ei cui minatur comparet se. Inveniat in eo cui minatur, parem conditionem; et a Domino simul cum illo petat miserationem. Homo est enim, et homini minatur, creatura creaturae: sed una inflata sub Creatore, altera fugiens ad Creatorem.
2. 3. Dicat ergo fortissimus martyr, stans homo ante hominem: Non timeo, quia timeo. Tu quod minaris, si ille nolit, non facis: quod autem ille minatur, ut faciat a nullo impeditur. Deinde tu quod minaris, et si permitteris, quid facis? Usque ad carnem saevis, anima tuta est. Non occides quod non vides: visibilis visibilem terres. Habemus ambo invisibilem Creatorem, quem simul timere debeamus; qui hominem ipsum ex visibili et invisibili creavit: visibilem de terra fecit, invisibilem flatu suo animavit. Substantia ergo invisibilis, hoc est, anima quae iacentem terram erexit de terra, non timet cum percutis terram. Potes ferire habitaculum, numquid habitatorem? Fugit percusso vinculo colligatus, et erit in occulto coronatus. Quid ergo minaris, qui animae nihil facere potes? Per meritum eius cui facere nihil potes, resurget cui facere aliquid potes. Per meritum enim animae resurget et caro: et habitatori reddetur, iam non ruitura, sed mansura. Ecce, verba martyris dico, ecce nec propter ipsam carnem meam timeo comminantem. Caro mea subiacet potestati: sed etiam capilli capitis numerati sunt Creatori 4. Quid timeo ne carnem perdam, qui nec capillum perdo? Quomodo non attendit carnem meam, cui sic nota sunt vilia mea? Ipsum corpus quod percuti et occidi potest, ad tempus cinis erit, in aeternum immortale erit. Sed cui hoc? Cui reddetur corpus ad vitam aeternam etiam occisum, peremptum, dissipatum? cui reddetur? Ei qui non timuit ponere animam suam, cum non timet ne occidatur caro sua.
3. 4. Etenim, fratres, anima immortalis perhibetur, et est immortalis secundum quemdam modum suum: quia est quaedam vita, quae potest praesentia sua carnem vivificare. Per animam quippe caro vivit. Haec vita mori non potest: et ideo anima immortalis est. Quare ergo dixi: Secundum suum modum? Audite quare. Quoniam est quaedam immortalitas vera, immortalitas quae est omnimoda incommutabilitas: de qua dicit Apostolus loquens de Deo: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit, sed nec videre potest: cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen 5. Si ergo Deus solus habet immortalitatem, certe anima mortalis est. Ecce quare dixi immortalem esse animam secundum modum suum. Nam potest et mori. Intellegat Caritas vestra, et nulla quaestio remanebit. Audeo dicere, anima potest mori, potest occidi. Certe immortalis est. Ecce audeo dicere, et immortalis est, et potest occidi: et ideo dixi quoniam est quaedam immortalitas, hoc est, omnimoda incommutabilitas, quam solus Deus habet, de quo dictum est: Qui solus habet immortalitatem. Nam si anima non potest occidi, quomodo dixit ipse Dominus cum terreret nos: Eum timete, qui potestatem habet et corpus et animam occidere in gehenna 6?
4. 5. Adhuc confirmavi, non solvi quaestionem. Probavi quia potest anima occidi. Contradici Evangelio non potest, nisi ab anima impia. Ecce mihi occurrit et hic, et venit in mentem quod dicam. Contradici non potest vitae, nisi ab anima mortua. Evangelium vita est, impietas et infidelitas mors animae est. Ecce potest mori, et immortalis est. Quomodo ergo immortalis est? Quia semper aliqua vita est, quae in illa nunquam exstinguitur. Quomodo moritur? Non ut non sit vita, sed amittendo vitam. Etenim anima et vita est alicui rei, et habet etiam ipsa vitam suam. Ordinem attende creaturarum. Vita corporis anima est: vita animae Deus est. Sicut adest vita corpori, id est, anima, ne moriatur corpus: sic debet adesse vita animae, hoc est, Deus, ne moriatur anima. Corpus quomodo moritur? Anima deserente. Anima, inquam, deserente moritur corpus: et iacet cadaver paulo ante appetibile, modo aspernabile. Insunt membra, oculi, aures: sed hae fenestrae sunt domus, habitator abscessit. Qui plangit mortuum, ad fenestras habitaculi frustra clamat: non est intus qui audiat. Quanta dicit plangentis affectus, quanta enumerat, quanta commemorat; et per quantam, ut ita dixerim, doloris insaniam quasi cum sentiente loquitur, cum loquatur cum absente? Enumerat mores, enumerat indicia benevolentiae circa se. Tu es qui mihi illud dedisti; illud et illud praestitisti: tu es qui sic et sic me dilexisti. Si attendas, si intellegas, si insaniam doloris premas, qui te dilexit abscessit: frustra te domus patitur pulsatorem, in qua non potes invenire mansorem.
5. 6. Redeamus ad causam quam paulo ante dicebam. Mortuum est corpus. Quare? Quia discessit vita eius, hoc est, anima. Vivit corpus, et impius est, infidelis est, ad credendum durus, ad corrigendos mores ferreus: vivente corpore mortua est anima, per quam corpus vivit. Tanta enim res est anima, ut idonea sit vitam praestare corpori etiam mortua. Tanta, inquam, res est anima, tam excellens creatura, ut idonea sit etiam mortua carnem vivificare. Nam ipsa anima impii, anima infidelis, anima perversi, duri, mortua est: et tamen per ipsam mortuam vivit corpus. Ideo ibi est: movet ad operandum manus, ad ambulandum pedes, ad videndum intendit obtutum, ad audiendum auribus inclinatur; sapores diiudicat, dolores refugit, appetit voluptates. Omnia haec corporis viventis indicia, sed ex animae praesentia. Interrogo corpus, an vivat. Respondet mihi: Vides ambulantem, vides operantem, audis loquentem, cernis appetentem et fugientem, et non intellegis corpus vivere? Per haec opera animae intus constitutae, intellego corpus vivere. Et interrogo ipsam animam, an vivat. Habet et ipsa opera sua, per quae ostendat vitam suam. Pedes ambulant, intellego corpus vivere, sed animae praesentia. Quaero, utrum vivat anima. Pedes isti ambulant. Ecce de uno motu. De vita interrogo corpus et animam. Ambulant pedes, intellego corpus vivere. Sed quo ambulant? Ad adulterium, inquit. Ergo mortua est anima. Sic enim veracissima Scriptura dixit: Mortua est vidua quae in deliciis vivit 7. Cum multum intersit inter delicias et adulterium, quomodo potest anima, quae in deliciis mortua dicitur, in adulterio vivere? Mortua est. Sed nec sic quidem agens mortua est. Loquentem audio, vivit corpus. Non enim lingua in ore moveretur, et percuteret quibusque locis articulares sonos, nisi intus habitator esset; et quasi ad hoc organum musicus, qui lingua sua uteretur. Prorsus intellego. Hoc modo corpus loquitur, corpus vivit. Sed interrogo, utrum et anima vivat. Ecce loquitur corpus, vivit. Quid loquitur? Quomodo dicebam de pedibus, Ambulant, ecce vivit corpus; et quaerebam, Quo ambulant? ut intellegerem utrum et anima viveret: sic etiam cum audio loquentem, intellego quia corpus vivit; quaero quid loquatur, utrum et anima vivat. Mendacium loquitur. Si mendacium loquitur, ergo mortua est. Unde hoc probamus? Ipsam veritatem interrogemus, quae ait: Os quod mentitur, occidit animam 8. Quaero, Quare mortua est anima? Quod paulo ante dicebam, quaero, Quare mortuum est corpus? Quia discessit vita eius anima. Quare mortua est anima? Quia deseruit eam vita eius Deus.
6. 7. Breviter ergo his cognitis, scitote certumque tenete, corpus mortuum esse sine anima: animam mortuam esse sine Deo. Omnis homo sine Deo mortuam habet animam. Plangis mortuum: plange peccatorem magis, plange impium, plange infidelem. Scriptum est: Luctus mortui, septem dies; fatui autem et impii, omnes dies vitae illorum 9. An vero non in te sunt viscera miserationis christianae, ut plangas corpus a quo recessit anima, et non plangas animam a qua recessit Deus? Hoc tenens martyr respondeat comminatori Quid me cogis, ut negem Christum? Cogis ergo ut negem veritatem? Si noluero, quid facis? Percutis corpus meum, ut recedat inde anima mea: sed ipsa anima mea ad se habet corpus. Non est imprudens, non est insipiens. Tu vis ferire corpus meum: vis ut, cum timeo ne ferias corpus meum, et recedat inde anima mea, ego feriam animam meam, et recedat inde Deus meus? Non ergo timeas, martyr, gladium percussoris: linguam tuam time, ne tu te percutias, et occidas non carnem, sed animam. Animam time, ne moriatur in gehenna ignis.
7. 8. Inde ergo Dominus: Qui habet potestatem et corpus et animam occidere in gehenna ignis 10. Quomodo? quando mittetur in gehennam impius, ardebit ibi corpus, ibi anima? Mors corporis, sempiterna poena: mors animae, Dei absentia. Vis nosse quae sit mors animae? Intellege prophetam dicentem: Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini 11. Timeat ergo anima mortem suam, et non timeat mortem corporis sui. Quia si timuerit mortem suam, et vixerit in Deo suo, non eum offendendo et a se repellendo, merebitur in fine recipere corpus suum; non ad poenam aeternam, sicut impii; sed ad vitam aeternam, sicut iusti. Illam mortem timentes, et illam vitam martyres diligentes, promissa Dei exspectantes, minas persecutorum contemnentes, et ipsi apud Deum coronari meruerunt, et nobis celebranda illa solemnia reliquerunt.