SERMO 64/A

DE VERBIS EVANGELII MT 10, 16:
"
ECCE EGO MITTO VOS SICUT OVES " ET CETERA
DE NATALE MARTYRUM

Non ei nocebit ultimus dies qui omnem diem ut ultimum cogitat.

1. Sollemnitas martyrum, dilectissimi, qua passionis eorum memoriam celebramus, ad imitandum nobis proponitur, ut, si quid forte durae temptationis acciderit, usque in finem perseveremus, ut salvi esse possimus, sicut modo ex Evangelio lectum simul audivimus: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 1. Et finis quidem huius saeculi fortasse longe est, fortasse prope est; voluit autem Dominus ut lateret quando futurum sit, ut homines semper parati exspectent quod ignorant quando venturum sit. Sed ille, ut dixi, finis saeculi sive prope sive longe sit, uniuscuiusque hominis finis, quo ab ista vita in aliam pro merito suo transire cogitur, propter brevitatem mortalitatis huius longe esse non potest. Ad finem utique suum unusquisque nostrum praeparare se debet: nihil quippe nocebit ultimus dies ei qui omnem diem tamquam ultimum cogitans ita vivit, ut securus moriatur; dum ita moritur, ne in aeternum moriatur. Ista cogitantes martyres sancti (quomodo audierunt vocem Domini dicentis: Ecce ego mitto vos velut oves in medium luporum! 2) quanta firmitate roborati erant, ut hoc non timerent! Ex hoc enim apparet, quam multi essent lupi et paucae oves, quia non lupi missi sunt in medium ovium, sed oves in medium luporum. Neque enim ait Dominus: Ecce ego mitto vos sicut leones in medium iumentorum; sed oves dicens in medium luporum, satis ostendit paucitatem ovium, greges luporum. Et cum unus lupus quam libet magnum gregem soleat perturbare, missae oves in medium innumerabilium luporum ibant, et non timebant; quia qui eas mittebat, non dimittebat. Quid enim timerent ire inter lupos, cum quibus erat agnus, qui vicit lupum?

Astutia serpentis quomodo intellegenda.

2. In ea quippe lectione audivimus: Cum tradiderint vos, nolite cogitare quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 3. Unde dicit alio loco: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi 4. Numquid illi, qui tunc istam vocem Domini audiebant, hic erant futuri usque in consummationem saeculi? Sed non solum illos decessuros, verum etiam ceteros, et nos ipsos, et qui post nos in hac vita futuri sunt, successuros Dominus attendebat, et omnes in uno corpore suo videbat. Hanc ergo vocem, qua ait: Vobiscum sum usque in consummationem saeculi, non solum illi, sed et nos audivimus; et si tunc non audiebamus in nostra scientia, audiebamus in illius praescientia. Quapropter ut securi velut oves inter lupos teneamus praecepta eius admonentis nos, ut simus simplices ut columbae, astuti ut serpentes 5: simplices ut columbae, ne cuiquam noceamus: astuti ut serpentes, ut ne nobis noceatur caveamus. Sed cavere ne tibi noceatur non poteris, nisi in quo tibi noceatur intellexeris. Sunt enim qui pro rebus temporalibus resistendo digladiantur: et cum reprehenderis quod magnopere resistant, cum debeant magis, sicut Dominus ipse praecepit 6, non resistere malo, respondent, illud se facere quod dictum est: Astuti ut serpentes. Attendant ergo quid serpens faciat, quomodo circulos corporis sui pro capite obiciat ictibus ferientium, ut illud custodiat, in quo vitam habere se sentit; quomodo cetera, quibus longus est, contemnat, ne caput eius a persequente caedatur. Si ergo vis imitari serpentis astutiam, caput tuum custodi. Scriptum est autem: Caput viri Christus est 7. Vide itaque ubi habeas Christum, quia per fidem in te habitat Christus: Habitare, inquit, Christum per fidem in cordibus vestris 8. Ut ergo fides tua integra permaneat, persecutori cetera oppone, ut illud ubi vivis incolume perseveret. Nam Christus ipse salvator caput universae Ecclesiae Dominus noster, sedens ad dexteram Patris iam feriri a persequentibus non potest; tamen compatiens nobis, et in nobis se esse demonstrans, Saulo illi, qui postea Paulus apostolus factus est, de caelo clamavit: Saule, Saule, quid me persequeris? 9 Et ipsum quidem nemo tangebat; sed pro calcatis, in terra membris suis desuper tamquam caput clamavit. Quod si per fidem Christus habitat in corde Christiano, ut ipsa fides salva sit, id est Christus in credente permaneat, contemnenda sunt quaecumque percutere vel auferre poterit persecutor, ut illa potius pro fide, non fides pro illis intereat.

Quomodo martyres feminae serpentis astutiam imitatae.

3. Hanc astutiam serpentis martyres imitati, quoniam caput viri Christus est 10, pro Christo tamquam pro capite suo persecutoribus obiecerunt quidquid mortaliter possidebant, ne ibi morerentur, ubi vivebant. Hoc praeceptum Domini tenuerunt monentis, ut essent astuti ut serpentes; ne, quando iubebantur capite caedi, tunc se caput perdere crederent, sed carnis capite praeciso caput Christum integrum retinerent. Qualibet enim saevitia membra corporis tortor invadat, qualibet crudelitate lateribus exaratis dilaniatisque visceribus ad omnia carnis interiora perveniat, ad caput nostrum non potest pervenire, quod non permittitur vel videre. Pervenit sane, si velit, non saeviendo in nos, sed credendo quod nos. Quomodo autem feminae, ut coronam martyrii mererentur, hanc astutiam serpentis imitari potuerunt? Caput enim viri dictus est Christus, caput autem mulieris vir 11. Neque enim pro maritis passae sunt, quando, ut paterentur, vicerunt etiam revocantium blandimenta maritorum. Quia et ipsae per eamdem fidem membra sunt Ecclesiae; ac per hoc Christus, qui universae Ecclesiae caput est, omnium membrorum suorum caput est. Tota ergo Ecclesia et femina appellatur et vir: nam et una virgo dicta est. Apostolus dicit: Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo 12. Et vir intellegitur, cum idem Apostolus dicit: Donec occurramus omnes in unitatem fidei, in agnitionem Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi 13. Si ergo femina est, vir eius Christus est: si vir est, caput eius Christus est. Cum itaque caput mulieris vir est, et vir Ecclesiae Christus, cum pro Christo etiam feminae passae sunt, serpentis astutia pro suo capite pugnaverunt. Custodiamus ergo adversus persecutores caput nostrum, astutiam serpentis imitemur; et pro ipsis persecutoribus nostris ingemescamus ad Deum, ut et columbarum innocentiam teneamus.

[Explicit sermo ubi dicit: Ecce ego mitto vos sicut oves in medium luporum].