SERMO 64

TRACTATUS DE NATALE SANCTORUM MARTYRUM

Bonorum malorumque sors.

1. Memoriam martyrum celebramus. Laudes ergo martyrum admiremur et facta imitemur. Omnia ista quae audistis cum sanctum Evangelium legeretur: Tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos 1, deinde quod dictum est: Tradet autem frater fratrem ad mortem et pater filium et inimici hominis domestici eius 2, ista contingunt bonis et malis. Mala enim quae patiuntur homines in hac terra communia sunt bonis et malis, sicut bona quae habent homines in hac terra communiter boni et mali. Videns ergo chorus martyrum quia multi mali multa mala patiuntur in hac terra exclamaverunt ad Deum una voce: Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta 3. Cum enim malus et bonus puniatur, quid fit de bono si causa non discernatur? Bonus hic punitur, apud Deum vero coronatur. Malus et hic punitur, et in sempiterno iudicio cruciatur. Itaque si sanctos martyres amamus, causam nobis eligamus ut Deo placeamus.

Lupi oves facti.

2. Videte quemadmodum Dominus noster Iesus Christus disciplina sua martyres suos format. Mitto, inquit, vos sicut oves in medio luporum 4. Videte quid faciat si unus lupus inter multas oves veniat. Quantacumque sint ovium milia, uno in medio misso lupo, turbantur et si non omnes laniantur omnes tamen terrentur. Qualis ergo erat ista ratio, quale consilium, qualis potestas, quanta divinitas nec lupum ad oves admittere sed in lupos oves mittere! Mitto, inquit, vos sicut oves in medio luporum; non: ad limites luporum, sed: in medio luporum. Erat ergo luporum agmen, oves paucae, ut multi lupi occidant paucas oves. Conversi sunt lupi et facti sunt oves.

Christi nomen iam invisum nunc glorificatur.

3. Tamen omnibus dicitur et qui tunc erant qui Dominum audiebant et qui futuri erant per illos in Dominum credituri et eos moriendo disce<de>ntes nascendo secuturi usque ad nos et post nos usque in saeculi finem, omnibus dicitur: Eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum 5. Per omnes quidem gentes futura Ecclesia praedicta est. Sicut promissam legimus ita redditam cernimus. Et sunt omnes gentes Christianae et iterum omnes gentes non Christianae. Per totum agrum frumenta, per totum agrum zizania 6. Ergo cum hoc auditis dici a Domino nostro Iesu Christo: Eritis odio omnibus hominibus propter nomen meum, tamquam frumenta audite, frumentis hoc dicitur. Considerate mecum ne forte dicat quis in animo suo: " Discipulis hoc dictum est Domini quando eos misit Dominus noster Iesus Christus praedicare in nationibus verbum eius. Oderant eos omnes gentes propter nomen ipsius. Modo autem omnes gentes clarificant nomen eius. Non nos putemus odio haberi ab omnibus gentibus sed amari potius ab omnibus gentibus ". O gentes omnes Christianae, o frumenta dominica, o germina catholica toto terrarum orbe diffusa, adtendite vos ipsos et cognoscitis quia odio vos habent omnes gentes propter nomen Christi! Quotquot remanserunt pagani, quotquot remanserunt Iudaei, quotquot deviantes facti sunt haeretici numquid non omnes odio nos habent propter nomen Christi? Sed existat aliquis etiam pessimus homo, sit nobilis, sit potens, sit dignitate fulgens, potestate sublimis, mala velit, plurimum possit, et ipse odio habetur ab omnibus hominibus sed non propter Christum. Vox quidem similis sed causa dissimilis. Ideo Dominus Iesus quia sciebat etiam contingere pessimis hominibus ut odio habeantur ab omnibus hominibus, cum dixisset: Odio vos habent omnes, addidit: propter nomen meum 7, quia exaudivit eos qui dicunt: Iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta 8.

Unde fiducia Christiano inter lupos.

4. Audiamus ergo quod monuit qui coronas promisit. Agonem proposuit sed qui expectat certantes adiuvat laborantes. Cuiusmodi ergo agonem proposuit? Agon latine certamen est. Cuiusmodi ergo Dominus Iesus Christus certamen indixit? Hoc est quod indixit: Estote astuti ut serpentes et simplices ut columbae 9. Hoc qui intellexerit, hoc qui tenuerit, hoc qui servaverit securus moritur quia non moritur. Nemo enim debet securus mori nisi qui se novit sic mori ut mors in illo moriatur, vita coronetur.

Quomodo serpentis astutia imitanda.

5. Quapropter carissimi exponendum est vobis, quamvis saepe hinc locuti fuerimus, quid sit esse simplices ut columbae, astuti ut serpentes. Si iam simplicitas columbarum indicta est nobis, astutia serpentis quid facit in columbae simplicitate? Amo in columba quod fel non habet. Timeo in serpente quod venenum habet.

6. Noli ex omni parte horrere serpentem. Habet quod oderis, habet quod imiteris. Serpens enim, cum fuerit senectute praegravatus et senserit pondera vetustatis, coartat se per cavernam et ponit tunicam veterem ut novus exultet. Imitare illum tu, Christiane, qui audis Christum dicentem: Intrate per angustam portam 10. Et Paulus apostolus tibi dicit: Exuite vos veterem hominem cum actibus suis et induite novum qui secundum Deum creatus est 11. Habes ergo quod imiteris in serpente: noli mori pro vetustate. Qui moritur pro commodo aliquo temporali pro vetustate moritur. Qui moritur <pro> commodo laudis humanae pro vetustate moritur. Cum autem exutus fueris omnes istas vetustates, imitatus es astutiam serpentis. Imitare illum fortius: serva caput tuum. Quid est: serva caput tuum? Tene apud te Christum. Si forte aliquis vestrum advertit cum occiderit serpentem quomodo pro capite suo totum corpus obicit ictibus ferientis? Illud in se feriri non vult ubi se novit habere vitam. Et Christus vita nostra est. Ipse enim dixit: Ego sum via, veritas et vita 12. Audi et Apostolum: Caput viri Christus est 13. Qui ergo Christum servat in se, caput suum servat pro se.

Columbae simplicitas imitanda.

7. Iam vero quid opus est commendare multis simplicitatem columbarum? Cavenda enim fuerant venena serpentis. Ibi imitatio periclitabatur ubi erat quod timeretur. Columbam vero securus imitare. Attende columbas in societate gaudere; ubique simul volant, simul pascuntur, nolunt esse solae, communione gaudent. Caritate fervent, gemitibus amoris immurmurant, osculis filios generant. Quamdiu autem sumus in corpore peregrinamur a Domino 14. Beati lugentes 15! Et si vis columba esse dic Domino tuo: Gemitus meus non est absconditus a te 16. Quando ergo columbae, nam et hoc plerumque advertimus, inter se rixantur de locis suis, quodam modo pacata contentio est. Numquid quia rixantur ideo separantur? Simul volant, simul pascuntur et ipsa rixa pacata est. Videte rixam columbarum. Apostolus dixit: Si quis autem verbo nostro non obaudit per epistolam, hunc notate et nolite commisceri cum illo 17. Ecce rixa. Sed attende quia columbarum est rixa, non luporum. Continuo subiecit: Et non ut inimicum existimetis sed corripite ut fratrem 18. Columba amat et quando caedit. Lupus odit et quando blanditur.

8. Columbarum ergo simplicitatem habentes et astutiam serpentum imitantes, solemnia martyrum celebrate in sobrietate mentis non in ebrietate ventris. Deo laudes dicite. Ipse enim est Deus noster qui et martyrum Dominus, ipse coronator noster, si bene luctati fuerimus, qui coronavit eos quos imitari concupiscimus.