SERMO 63/B

DE FILIA ARCHISYNAGOGI
ET DE MULIERE FLUXUM SANGUINIS PATIENTE

Fide tangitur Christus.

1. Et mentem illuminant, et spem adiciunt futurorum, dum narrantur, gesta praeteritorum. Ibat Iesus ad suscitandam filiam archisynagogi, quae iam mortua fuerat nuntiata; et illo pergente tamquam de transverso intervenit mulier adflicta morbo, plena fide, fluens sanguine, redimenda sanguine. Et dixit in corde suo: Si tetigero tantum fimbriam vestimenti eius, salva ero 1. Quando dixit, tetigit: fide tangitur Christus. Accessit et tetigit, factum est quod credidit. Dominus autem interrogavit, ait: Quis me tetigit? 2 Scire vult, quem nihil latet; quaerit a quo factum sit, quod ante quam fieret ipse cognovit. Ergo mysterium est: intueamur, et quantum donat intellegamus.

Quid archisynagogi filia atque hemorroissa significent.

2. Archisynagogi filia significat plebem Iudaeorum; mulier autem ista significat ecclesiam gentium. Dominus Christus, ex Iudaeis natus in carne, eisdem Iudaeis est praesentatus in carne; misit ad gentes, non ipse perrexit. Conversatio eius corporalis et visibilis in Iudaea facta est. Unde dicit Apostolus: Dico enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum (Abrahae quippe dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes 3): gentes autem super misericordiam glorificare Deum 4. Missus est ergo Christus ad Iudaeos. Ibat ad filiam archisynagogi suscitandam. Intervenit mulier, et sanatur; prius sanatur fide, et quasi ignoratur a Salvatore. Nam unde dictum est: Quis me tetigit? 5 Ignoratio Dei, fiducia mysterii; aliquid vult significare, quando ignorat, qui non potest ignorare. Quid ergo significat? Sanatam Ecclesiam gentium, quam corporali praesentia non vidit Christus, cuius vox est in psalmo: Populus quem non cognovi servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi 6. Audivit orbis terrae, et credidit; vidit plebs Iudaea, et prius crucifixit, sed postea et ad ipsum pervenit. Credunt et Iudaei, sed in fine saeculi.

Christi vestis Apostolorum chorus, fimbria Paulus.

3. Interim mulier ista salvetur, tangat fimbriam vestimenti. Intellegite vestimentum, chorum Apostolorum. Erat ibi quidam novissimus et minimus, quaedam fimbria, apostolus Paulus. Ipse est missus ad gentes, qui dicit: Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum idoneus vocari apostolus 7. Iterum dicit: Ego sum novissimus Apostolorum 8. Novissima ista et minima fimbria, ipsa est necessaria non sanae sanandae mulieri. Quod audivimus factum est, quod audivimus fit: quotidie tangit mulier ista fimbriam, quotidie sana fit. Carnis enim fluxus, ipse est sanguinis fluxus. Quando auditur Apostolus, quando auditur illa novissima et minima fimbria, et dicit: Mortificate membra vestra, quae sunt super terram 9, cohibetur sanguinis fluxus, cohibetur fornicatio, cohibetur ebrietas, cohibentur deliciae saeculares, cohibentur omnia opera carnis. Noli mirari: fimbria tacta est. Quando dixit Dominus: Quis me tetigit? 10 cognoscens non cognovit: significabat et designabat Ecclesiam, quam corpore non vidit, sed sanguine redemit.