SERMO 63/A

DE MULIERE QUAE FLUXUM SANGUINIS PATIEBATUR

In Dei agro frumentum non palea simus.

1. Ecclesia Dei, Ecclesia sancta, cui est ille caput. Si enim ille caput, nos corpus; si tamen tales, ut pressuram a turbis patiamur, non pressuram Domino faciamus. Magna multitudo confluit ad Ecclesiam diffusam per omnes terras, credunt omnes gentes; et in omnibus gentibus alia pars premit, alia premitur; quae pars premitur, ipsa tolerat; quae tolerat, ipsa percipiet mercedem, perveniens ad fructum tolerantiae, de quo dicit Dominus in Evangelio: Fructum affert cum tolerantia 1. Ipsa est enim pars sanctorum, ubique diffusa; quia frumentum est, et oportebat frumentum per totum agrum seminari, id est per totum mundum; Dominus enim agrum mundum dixit 2. Omnes autem fideles suos, non labiis sed corde accedentes ad Deum, frumenta esse dicit; omnes vero qui sic accedunt, ut corde non accedant, paleam et zizania numerat. Per totum agrum vel per totam aream utrumque est, et triticum et palea; sed paleae maior pars, tritici minor sed solidior, minor sed gravior, minor sed pretiosior; propter quod laboratur, propter quod cavetur; cui horreum, non ignis praeparatur. Non sibi ergo quisque gratuletur, quia intrat intra parietes istos; revocet ad se intentionem, interroget cor suum; sit sibi severissimus iudex, ut illum sentiat misericordem patrem; non sibi blandiatur, non accipiat personam suam, sedeat in tribunali mentis suae, adhibeat conscientiae suae tortores timores, fateatur Deo qui sit: si se triticum videt, prematur, trituretur, toleret, non sit anxius quod commixtus est paleae: in area cum illo potest esse palea, in horreo non erit.

Quid significet hemorroissa eiusque morbus.

2. Verumtamen quia diximus, fratres dilectissimi, pertineamus ad membrum illius, cuius typum gerebat illa mulier. Expectat vero Caritas vestra, cuius typum gerebat illa mulier; dicimus enim illam significasse Ecclesiam quae venit ex gentibus; nam Dominus ad filiam archisynagogi ibat resuscitandam. Filia archisynagogi Iudaeam gentem significat; non enim venit Dominus nisi ad Iudaeos, dicens: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel 3. Venit ille tamquam ad filiam archisynagogi. Tunc illa velut de traverso nescio unde veniens, ignota, quia ignorabat, et tetigit Dominum fide, dicens: Si tetigero fimbriam vestimenti eius, salvabor 4. Tetigit, et salva facta est. Erat autem in ea morbus detestabilis, fluxus sanguinis. Et tamen exhorrent hoc omnes vel audire vel pati; fluxum sanguinis horrent in corpore, non ergo patiantur in corde. Morbus plus in corde vitandus. Nescio quo autem modo perversitas habitatricis animae conversa ad habitaculum suum discessit a se. Fluxum corporis curari vult dominus, id est, animus corpus suum, quam qui habitat ipsam domum, id est se ipsum. Quid prodest domus marmorata et laqueata, ubi paterfamilias sanus non est? Quid dixi? Quid prodest corpus sanum et incolume, ubi animus aegrotat et inhabitator est corporis? Fluxus itaque sanguinis in animo luxuria est: quomodo avari hydropicis similes sunt - appetunt enim bibere - sic luxuriosi fluxui sanguinis similes sunt. Avari enim appetendo laborant, luxuriosi erogando: illic appetitus, hic fluxus; sed utrumque occidit. Opus est habere medicum, qui venit ad morbos animarum: sed ideo voluit sanare morbos corporum, ut se ostenderet animi Salvatorem, quia utriusque creator est. Non enim creator est animi, et corporis non est; et ideo, admonere voluit animam, ut intus sanaretur. Ideo curavit corpus: in corpore intenta fuit anima, ut quod vidit foris operantem Iesum, intus optaret operari. Quid est quod operatus est Deus? Sanavit fluxum sanguinis, sanavit leprosum, sanavit paralyticum. Omnes isti sunt morbi animi. Claudum et caecum; nam claudicat omnis, qui non recte ambulat in via. vitae, et caecus est, qui non credit Deo; et fluxum sanguinis luxuriosus patitur, et maculas leprae omnis varius et mendax. Et opus est ut intus sanet ille, qui propterea foris sanavit, ut intus sanare desideraretur.

Vestimentum Domini, Apostoli; fimbria, Paulus.

3. Ergo ista mulier fluxum sanguinis patiebatur, et sanatur ab affectu carnali, quia profluebant omnes vires eius; sic anima sectando desideria carnalia omnes vires erogat. Et consumit in medicos omnem substantiam ista mulier; sic de illa scribitur 5. Quomodo gentium Ecclesia misera quaerens beatitudinem, quaerens aliquas vires habere, vel quaerens medicinam, quanta consumpserat in medicos falsos, in mathematicos, in sortilogos, in arrepticios, et vates templorum? Omnes enim promittunt salutem, sed dare non possunt, quia nec ipsi habent quod dent. Effuderat ergo omnia, et non curabatur. Dixit: Tango fimbriam eius; tetigit, et salva facta est. Quaeramus quid sit fimbria vestimenti. Intendat Caritas vestra. Vestimentum Domini intelleguntur Apostoli adhaerentes ei. Quaerite quis Apostolus missus sit ad gentes: inveniet Paulum apostolum missum; eius enim maxima operatio fuit in apostolatu gentium. Ergo Paulus apostolus missus ad gentes, ipse est fimbria vestimenti Domini, quia ipse erat novissimus Apostolorum. Numquid est aliud fimbria vestimenti et novissima et minima? Utrumque de se dicit Apostolus: Ego autem sum novissimus Apostolorum 6, et: Ego sum minimus Apostolorum 7. Ipse novissimus, ipse minimus. Ipsa est fimbria vestimenti: et gentium Ecclesia, tamquam mulier quae fimbriam tetigit, patiebatur fluxum; tetigit, et salva facta est. Et nos tangamus, id est credamus, ut salvi esse possimus.

[Explicit sermo de muliere quae fluxum sanguinis patiebatur].