DE PUERO CENTURIONIS
1. Fides centurionis huius adnuntiat fidem gentium, tamquam granum sinapis, fidem humilem et ferventem. Puer eius, sicut audistis, infirmabatur, et paralyticus iacebat in domo; iste autem centurio pro salute pueri sui salvatorem rogavit. Dominus autem ad puerum eius salvandum se ipsum iturum esse promisit. At ille, sicut dixi, ferventer humilis, et humiliter fervens: Non sum, inquit, dignus, Domine, ut intres sub tectum meum 1. Sub tectum suum intraret Dominus, se dicebat indignum; et tamen ista verba non dixisset, nisi iam Dominus in cor eius intrasset. Deinde addidit: Dic tantum verbo, et sanabitur puer meus 2. Novi cui loquor: loquere, et fit quod volo. Adiecit et similitudinem suavissimam et verissimam. Nam et ego, inquit, homo sum, tu Deus: ego sub potestate, tu supra omnes potestates: habens sub me milites, tu et angelos; et dico huic, vade, et vadit: et huic, veni, et venit: et servo meo, fac hoc, et facit 3. Ancilla tua est universa creatura: opus est ut iubeas, fit quod iubes.
2. Et Dominus: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israhel 4. Scitis quia Dominus de Israhel carnem accepit, ex semine David, unde erat virgo Maria, quae peperit Christum; et ad ipsos venit, faciem carnis suae illis ostendit, os carnis eius in eorum auribus sonuit, species corporis eius eorum oculis adiacebat. Praesentia eius Iudaeis reddita erat: promissa erat patribus, et reddita filiis. Et tamen centurio iste alienigena erat, de Romanis erat, militem ibi agebat; et praetulit fidem ipsius fidei Israhelitarum, ita ut diceret: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israhel. Quid putamus laudavit in huius fide? Humilitatem. Non sum dignus, ut sub tectum meum intres 5. Hoc laudavit: et quia hoc laudavit, hac intravit. Humilitas centurionis ianua erat Domini intrantis, ut plenius possideret quem iam possidebat.
3. Dedit ergo Dominus magnam spem gentibus hac occasione: nondum eramus, et iam praevidebamur, iam praenoscebamur, iam promittebamur. Quid enim ait? Propterea dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient 6. Quo venient? Ubi credant. Ibi veniunt: venire, ipsum credere est. Credidit, venit; apostatavit, abscessit. Venient ergo ab Oriente et Occidente; non in templum Hierosolymarum, non in aliquam terrae mediam partem, non ad aliquem ascendunt montem; et tamen ad templum Hierosolymitanum veniunt, et ad quamdam mediam partem, et quemdam montem. Templum Hierosolymitanum iam corpus est Christi: inde dixerat: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud 7. Medius locus quo veniunt, ipse Christus est: in medio est, quia omnibus aequalis est; quidquid in medio ponitur, commune est omnibus. Veniunt ad montem, de quo dicit Isaias: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium; et exaltabitur super omnes colles, et venient ad eum universae gentes 8. Mons iste lapis parvus fuit crescendo mundum implevit: sic illum enim Danihel 9. Accedite ad montem, ascendite in montem; et qui ascenditis, nolite descendere. Ibi tuti eritis, ibi muniti: mons refugii vestri Christus est. Et ubi est Christus? In dextera Patris: ascendit enim in caelum. Multum longe est: quis ascendit? quis tangit? Si longe est a vobis, quomodo verum dicimus: Dominus vobiscum? Et ad dexteram Patris sedet, et de vestris cordibus non recedet.
4. Conversus ad centurionem: Vade, sicut credidisti fiat tibi; et sanatus est puer in illa hora 10. Quomodo credidit, sic factum est. Dic verbo, et sanabitur 11; dixit verbo, et sanatus est. Sicut credidisti, fiat tibi; discessit a membris pueri pessima valetudo. Quam, imperat Dominus universae creaturae mira facilitate! Non enim laborat imperare. Aut vero talis est Dominus creaturae, qui imperet angelis, et non dignetur hominibus imperare? Utinam homines velint servire! Sed felix est, cui intus imperat, non in aure carnis, sed in aure cordis, ubi corrigit, dirigit. Nam omnibus rebus imperare Dominum hinc intellegite, quia in imperio suo nec vermiculos praetermisit. Imperavit vermi, et rosit radicem cucurbitae, et periit umbraculum Prophetae. Imperavit, inquit Scriptura, vermi matutino, et rosit radicem cucurbitae, et periit umbra 12. Vermis matutinus, Christus est; psalmus de passione ipsius vicesimus primus sic habet: Pro susceptione matutina 13. Matutino tempore resurrexit, umbram Iudaicam rosit. Ideo blandiens sponsae suae in Cantico canticorum: Donec adspiret dies, et removeantur umbrae 14. Numquid observatis carnaliter sabbatum? Numquid abstinetis a carnibus animalium, quae non, ruminant, aut non habent ungulam fissam? Numquid offertis Deo sacrificia victimarum de pecoribus? Nihil horum agitis. Quare? Quia rosa est cucurbita, quia umbra cessavit, sol apertus est. Invocate refrigerium, ne in aestu praeceptorum laboretis. Explicit.