DE EO QUOD AIT DOMINUS:
" PETITE ET ACCIPIETIS "
1. Quoniam voluit Dominus me hinc non discedere debitorem, reddendi quod promisi tempus agnosco. Et propterea ipsum Evangelii capitulum iussimus et hodie recitari, quod recitatum est quando excusavi, ut quod tunc necessitate subtraximus, nunc caritate reddamus. Et ad consideranda quidem omnia verba eiusdem capituli atque tractanda, nec tempus suppetit, nec nostrae ad hoc vires sufficiunt. Quod tamen maxime necessarium est inde ut dicamus, donante Domino, quod possumus dicimus.
2. Hortatus est nos Dominus petere, quaerere, pulsare, dicens: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit accipit, qui quaerit inveniet, et pulsanti aperietur 1. Haec primo hanc inferunt quaestionem, quae dissolvenda est pro viribus nostris. Novimus petere multos et non accipere, quaerere et non invenire, pulsare et non eis aperiri. Quomodo ergo omnis qui petit accipit? Nam totum hoc, quamvis ter et in tribus verbis dictum videatur, ad unam petitionem revocatur: Petite, quaerite, pulsate, hoc totum petite est. Quod de illa conclusione cognoscimus, ubi ait: Si vos, cum sitis mali, nostis bona dare filiis vestris, quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se 2? Non ait: " quaerentibus et pulsantibus ", sed omnia tria in unum conclusit quod dixit, petentibus.
3. Cur ergo multi petunt et non accipiunt, si omnis qui petit accipit? An erramus in eo quod putamus nos petere et non accipere? Praeter exempla quotidiana quae novimus, Scriptura ipsa testatur petisse apostolum Paulum ut discederet ab eo angelus satanae, et non accepisse 3. Et invenimus malos petisse et accepisse, et bonos petisse et non accepisse. Quid enim peius a demonibus? Et tamen porcos petierunt et acceperunt 4. Et invenitur Deus non fecisse desiderium Apostolorum, et implesse desiderium demoniorum. An dubitamus istos pertinere ad Deum et regnaturos praecipue cum Christo, demones autem arsuros in aeternum cum suo principe diabolo? Quid ergo dicimus nisi quia: Novit Dominus qui sunt eius 5, et eorum omnis qui petit accipit?
4. Sed adhuc de Apostolo scripulus restat. Non enim ipse non erat inter eos qui sunt eius, qui hanc sententiam dixit: Novit Dominus qui sunt eius. Ergo, omnes qui sunt eius petunt et accipiunt, et nullus eorum petit et non accipit. Sed quaerimus: " Quid? ". Ea quippe quae propter istam vitam temporalem petuntur aliquando prosunt, aliquando obsunt. Et quando ea scit Deus obesse, non ea dat desiderantibus et petentibus suis, quomodo nec medicus dat quidquid aeger petierit, et amando negat quod, non amando, concederet. Exaudit ergo omnes suos ad aeternam salutem. Non omnes exaudit ad temporalem cupiditatem. Et ideo non exaudit ad hoc, ut exaudiat ad illud. Etenim aeger quoque, unde similitudinem dedimus, quando petit a medico quod scit medicus esse noxium, salutem praecipue a medico desiderat. Medicus ergo, ut aegrum exaudiat ad sanitatem, non exaudit ad voluntatem. Denique etiam ipsa verba considera. Quando non accepit propter quod ter Dominum rogavit, ait illi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur 6. Quid a me desideras ut auferatur a te stimulus carnis, quem accepisti, ne in tuis revelationibus extollaris? Utique propterea hoc poscis, quia tibi prodesse nescis. Crede medico. Quod imposuit acre est, sed utile; facit dolorem, sed parturit sanitatem. Finem vide, et gaude negatum, atque intellege datum. Quem finem? Virtus in infirmitate perficitur. Tolera ergo infirmitatem, si desideras sanitatem. Tolera infirmitatem, si desideras perfectionem. Quia virtus in infirmitate perficitur. Nam ut scias te non deseri, sufficit tibi gratia mea.
5. Propter hoc admoneo primitus Caritatem vestram, quoniam scio, et omnes scimus et dissimulare non possumus - feriunt enim oculos et nolentium, quae hic quotidie fiunt miracula sanitatum per memoriam beatissimi et gloriosissimi martyris praesentis in hoc loco - sed sine dubio aliqui petunt et non accipiunt. Non se desertos putent. Interrogent primitus cor suum, utrum fideliter petant. Quicumque fideliter petit, utiliter accipit, utiliter aliquando non accipit. Quando non curat corpus, curare vult animam. Crede ergo expedire tibi quod ille voluerit, qui te in regnum aeternum vocavit. Quid est enim hoc ipsum quod pro magno desideras? Vitam aeternam tibi promisit, regnum cum angelis tibi promisit, sine fine requiem tibi promisit. Quid est quod modo non dat? Nonne vana salus hominum 7? Nonne omnes qui sanantur sine dubitatione morientur? Quae mors cum venerit, omnia illa praeterita tamquam fumus evanescunt. Vita vero illa, quae promissa est, cum venerit, finem utique non habebit. Ad hanc te armat, qui modo aliquid negat, ad hanc te praeparat, ad hanc te instruit. Sed et si acceperis sanitatem, quoniam credidisti et petisti - non enim improbe petitur, etsi aliquando utiliter non datur - accipe et bene utere. Qui enim sanatus incipit luxuriari, nonne illi aegrotare expediret? Cum ergo acceperis sanitatem temporalem, ad usum bonum converte, ut ex eo quod dedit, illi serviatur qui dedit. Et noli te praeferre super alium qui forte petivit et non accepit, et dicere in corde tuo: " Ego fidelior illo sum ". Ad hoc enim audisti modo in Evangelio: Nolite iudicare, ne iudicemini 8. Quid est: Nolite iudicare, nisi de occultis? Quis enim prohibetur iudicare de manifestis, cum dicat alio loco Scriptura: Quae manifesta sunt, vobis. Quae autem occulta sunt, Domino Deo vestro 9? Hoc est: quae manifesta sunt, vobis iudicanda permittite; quae occulta sunt Deo vestro dimittite. Unde enim scis, ne forte propterea illi qui petivit et non accepit negata est salus haec temporalis, quia fortior te est? Petivit et non accepit. Sed quid petivit? Salutem corporalem. Forte fides eius fortior te est, et ideo tu accepisti quia, si non acciperes, deficeres. Neque hoc confirmavi, sed " forsitan " dixi, ne hoc faciam quod prohibeo, ut sententiam de occultis ferre non audeam. Aliquando enim propterea non accepit, quia infideliter postulavit; aliquando propterea non accepit, quia fortior te est, ad exercendam in illo patientiam, sicut diximus de Apostolo. Fortior erat, et tamen nondum perfectus, ita ut audiret: Virtus in infirmitate perficitur 10.
Alia exempla Pauli non impetrantis quod orabat.
6. Novimus eos - clamant eorum litterae - verbo sanasse languidos. Ipse apostolus Paulus ait cuidam: Eneas surge, sterne tibi 11. Surrexit vetustissimus languidus continuo sanatus, et stravit sibi. Et tamen idem, ipse ait de quodam discipulo suo: Trophimum autem aegrotantem reliqui Mileti 12. Sanas ignotum quo venis, et aegrotantem relinquis discipulum unde discedis? De Epafra quid dicit? Tristis, inquit, erat ex eo quod audieratis cum infirmatum fuisse, nam et infirmatus est usque ad proximum mortis 13. Quid magnum erat Paulo apostolo eum quoque verbo sanare, nec permittere usque ad mortis proximum pervenire? Sed Deus, inquit, misertus est eius, non solum autem eius, sed etiam mei, ne tristitiam super tristitiam haberem 14. Videtur quia volebat eum sanum fieri. Si volebat, utique et orabat, et tamen orans non impetrabat. Vix tamen quando impetravit, gratias egit, quia vel vix impetravit. Beato Timotheo consilium dat medicinae. Paralyticum vetustum verbo erexit, stomachum carissimi et unianimis et, sicut ipse appellat, germanissimi discipuli sui eodem verbo sanare non potuit. Et tamen ait: Noli usque adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates 15. Haec satis sint de hoc quod volui admonere Caritatem vestram, ne vel irrideatis eos et male de illis sentiatis qui forte petierint et non acceperint, aut deficiatis qui forte petitis et non accepistis, aut vos non accipientibus superbe praeferatis qui petitis et accipitis.
7. Quid est ergo illud, quod omnes omnino qui sunt eius petunt et accipiunt, quaerunt et inveniunt, pulsant et aperietur eis? Nisi enim esset aliquid tale, non diceret Veritas: Omnis enim qui petit accipit 16. Quid est hoc? Ubi invenitur? In ipso capitulo quaeramus, ne forte ibi quod quaerimus inveniamus. Ibi habes, prorsus ibi habes. Agnoscamus nos, ubi audimus quia mali sumus. Ait enim: Vos cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris. Quanto magis Pater vester caelestis dabit bona petentibus se? 17 Et Patrem nostrum dixit bonum, et nos malos. Quid ergo? Deus summus ille bonus pater est malorum? Negare tamen non possumus, quamvis videatur absurdum. Veritas loquitur: Si vos cum sitis mali - quid contradicimus Veritati? - nostis bona data dare filiis vestris. Ea bona damus filiis nostris, quae tamen non faciunt bonos. Si ergo nos possumus dare bona, quae non faciunt bonos, tamen bona sunt, quid restat ut petamus a Deo, nisi bona quibus simus boni? Increpati enim sumus, cum dictum est: cum sitis mali. Et demonstratus est tamen nobis Pater noster summus bonus, qui in caelis est. Non erubescimus sub tali Patre esse mali? Aut vero ille Pater malorum esse vellet, si malos vellet relinquere, si malos nos vellet in perpetuum remanere? Si ergo mali sumus, et Patrem bonum habemus, hoc petamus, hoc quaeramus, ad hoc pulsemus, ut bonus nos faciat bonos, ne habeat filio malos. Et quatenus fit modo quisque bonus? Quatenus? Quantumcumque profecerit, pugnaturus est contra cupiditates, pugnaturus est contra libidines. Quantumcumque profecerit, et si quis pacem habeat ab eis quae intus vel quae foris sunt, in se ipso bellum habebit, in se ipso certamen acturus est, nec desinet agere certamen, spectante illo qui paratus est adiuvare laborantem et coronare vincentem. Cum vero transierit omnis dissensio et omnis rixa quod sumus; languor enim noster et rixa nostra non alia contraria nobis natura, sed quodammodo adsueta natura languor noster est. Non eramus sic in paradiso; nihil nobis repugnabat ex nobis. Dimisimus eum cum quo pacem habebamus, et bellum nos ipsi nobiscum habere coepimus. Et haec nostra miseria. Et magnum est in hac vita in hoc bello non vinci. Nam carere hoste in hac vita non possumus. Erit autem vita ultima, quando inimicum nullum habebimus nec foris nec intus: novissima enim inimica destruetur mors 18. Tunc beati habitabimus in domo Dei, et in saecula saeculorum laudabimus eum 19. Amen.