SERMO 60/A

INCIPIT SERMO DE EVANGELIO UBI DOMINUS DICIT:
"
NOLITE DARE SANCTUM CANIBUS NEQUE MISERITIS MARGARITAS
VESTRAS ANTE PORCOS " ET CETERA QUAE SEQUUNTUR

 

Qui quaerit et pulsat iam non est canis et porcus.

1. Novit Caritas vestra, quandoquidem filii estis Ecclesiae Christi, in catholica fide radicati atque fundati, mysteria Dei non ad hoc celari, quia invidentur discentibus, sed ut non aperiantur nisi quaerentibus. Ad hoc autem de Scripturis sanctis clausa recitantur, ut ad quaerendum erigant animum. Modo nobis evangelica lectio recitata est, ubi praecipit Dominus ne proiciantur margaritae ante porcos. Cum enim hoc moneret Dominus servos et discipulos suos dicens: Nolite dare sanctum canibus, neque proieceritis margaritas vestras ante porcos 1, hoc quidem illos praemonuit; sed quia non possent ipsi facile cognoscere qui essent canes et porci, qui vitandi erant, ne illis margaritae proicerentur, ne sanctum talibus daretur, et ne clauderetur etiam dignis, continuo addidit et ait: Petite, et accipietis: quaerite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis; omnis enim qui petit accipit, et qui quaerens inveniens, et pulsanti aperietur 2. Ergo, Nolite dare sanctum canibus, neque proieceritis margaritas vestras ante porcos, dispensatoribus praecipit, discipulis suis, quos Evangelii praedicatores faciebat. Quod autem addidit: Petite et accipietis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis, populo praecepit; ut, cum petit et quaerit et pulsat, tunc intellegatur quia iam non est canis et porcus, cui non debeant proici margaritae.

Exemplo Chananaeae demonstratur.

2. Hoc evidentissimo testimonio evangelico in alio loco satis apparet, quando se Dominus in partes contulit Tyri et Sidonis 3. Mulier Chananaea a finibus illis egressa coepit petere salutem filiae suae. Dominus eam non audiebat: contemnenti similis videbatur, ut eius fides appareret. Vide quemadmodum differat: datum, quod tamen vult dare, dissimulavit ab illa, ut educeret de corde eius vocem, qua digna esset accipere. Nam cum etiam discipuli dicerent Domino: Dimitte illam, clamat post nos, ait Dominus: Non est bonum tollere panem filiorum et mittere canibus 4. Videte, similis est illi praecepto, Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos. Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel 5. Illa enim de gentibus erat. Futurum erat ut etiam Evangelium gentibus praedicaretur: missus est Paulus apostolus ad gentes, maxime ipse missus est; sed post passionem et resurrectionem Domini eundum erat ad praedicationem Evangelii in gentibus. Dominus autem ad eas oves venerat corporali praesentia quae perierant domus Israhel, quia et inde multi crediderunt. Ex eo numero enim Apostoli erant: ex eo numero illi centum viginti, in quos supervenit Spiritus Sanctus die Pentecostes, quem promiserat Dominus in Evangelio dicens: Mitto vobis Spiritum veritatis 6; et quidquid de ipso Spiritu promisit, exhibuit post passionem et ascensionem suam die Pentecostes. Erant autem ibi centum viginti, super quos venit Spiritus Sanctus, et impleti sunt, utique de numero Iudaeorum 7. Quomodo eliguntur oves quae perierant domus Israhel, hoc insinuo Sanctitati vestrae. Dicit etiam apostolus Paulus, resurgentem Dominum esse plus quam quingentis fratribus visum 8: de ipso numero erant. Cum etiam Dominus praedicaretur post ascensionem suam, crediderunt multa milia hominum Iudaeorum. Item ipsis, qui crucifixerunt Dominum, donatus est eis sanguis Domini; saevientes pretium suum fuderunt: ipso enim sanguine comparati sunt, quem fuderunt. Et quia non vacabat vox illa pendentis in cruce, qua dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 9, illi ergo sanguinem pretium prius suum fuderunt, post et biberunt. Ergo ad has oves se dixerat missum. Sed tamen credituras etiam gentes praedixerat. Non enim aliquid quasi novi flebat, quod non esset ante praedictum. Nam et Prophetae adnuntiaverunt fidem gentium; et ipse cum hic esset adhuc ante passionem ait: Habeo alias oves, quae non sunt ex hoc ovili: oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 10. Propterea dictus est etiam lapis angularis: in angulo enim duo parietes conectuntur, nec faciunt angulum nisi duo parietes, et hoc ex diverso venientes. Nam si ex una parte veniant ambo, angulum non faciunt. Veniens ergo plebs ex Iudaeis, id est, ex circumcisione; venientes ex diverso, id est, ab idolis et ex praeputio, gentes ex diversitate quidem venerunt, sed in uno lapide copulatae sunt. Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli 11. Nondum ergo gentes venerant, et una iam erat ex gentibus illa Chananaea praefigurans Ecclesiam gentium.

Chananaea se canem, Iudaeos dominos suos putat.

3. Petit ergo, et dicitur: Non est bonum, panem filiorum tollere, et mittere canibus 12. Cum vehementer peteret, canis est appellata. Illa si accepto quasi contumeliae verbo, quod processerat ex ore veritatis, stomacharetur, et discederet accepto convicio, dicens in corde suo: Ego beneficium veni petere: si datur, detur; si non datur, quare sum canis? quid enim mali feci, quia petivi, quia veni, ut acciperem beneficium? Noverat a quo petebat beneficium; quod ab ore ipsius processit, excepit, non respuit, et institit acrius petendo, confitens se esse quod audierat. Ait enim: Ita, Domine; id est, verum dixisti, quia canis sum. Et quia panem filiorum dixerat, parum est quia confessa est se esse canem; et dominos suos confessa est, quos ille dixerat filios. Panem enim filiorum, inquit, non est bonum tollere et mittere canibus. Et illa: Ita, Domine, inquit; nam et canes edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum 13. Quid videtis, fratres? Vehementer petivit, vehementer quaesivit, valde pulsavit. Iam ergo, quia petivit, quaesivit, pulsavit, non est canis. Non ergo cani modo dat sanctum Dominus. Ostendit enim illam non canem, quia affectu quaesivit, pulsavit: ut confirmet quod dixerat. Cum enim praecepisset dispensatoribus: Nolite dare sanctum canibus, neque proieceritis margaritas vestras ante porcos, eos reprehendens, qui volebant accipere, ut non essent canes, si antea fuerunt canes: Petite, inquit, quaerite, pulsate. Hoc ergo ostendit in muliere Chananaea, quam ipse primo canem appellavit; quae cum audito convicio non indignaretur, sed suscepto opprobrio humilitatem fateretur, iam et Dominus, ipse tulit ab illa convicium. Ipse dixerat canem; ipse praeceperat: Nolite dare sanctum canibus. Quare tulit convicium, quod ipse dixerat, nisi quia illa accepto convicio per humilitatem mutata est, et magis, quia confessa est quod audierat, destitit esse quod audierat?

Sicut publicanus destitit esse peccator dicendo se peccatorem.

4. Quid est quod dixi, quia confessa est quod audierat, destitit esse quod audierat? Sicut ille publicanus, qui erat in templo; pharisaeus autem, qui iactabat merita sua, et insultabat quasi peccatori longe stanti. Ille oculis deiectis ad terram nec faciem audebat levare ad caelum, quia non audebat conscientiam levare ad Deum; sed percutiebat pectus suum dicens: Propitius esto mihi peccatori 14. Et quid Dominus? Amen dico vobis, descendit iustificatus publicanus iste magis quam ille pharisaeus: quoniam omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur 15. Si dicendo se peccatorem iustificatur, dicendo se peccatorem destitit esse iam peccator. Quare? quia descendit iustificatus publicanus magis quam pharisaeus. Quomodo ergo iste fatendo se peccatorem amisit esse quod erat, sic et illa fatendo se canem amisit esse quod erat. Quid audit a Domino? Iam non, canis; sed quid? O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis 16. Proiecit panem: immo dedit, non proiecit; quia iam non cani, sed homini dabat. Dedit enim fidei petentis, fidei quaerentis, fidei pulsantis; et ideo laudavit fidem, quia illa non respuit humilitatem. Intendat Sanctitas vestra verba Domini dicentis: Nolite dare sanctum canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos. Et canes quos vult intellegi? Canes sunt calumniosi latrantes; porci autem sunt contaminati caeno voluptatum carnalium. Itaque non simus canes et porci, ut mereamur a Domino filii appellari; sicut et illa Chananaea ex cane meruit mulier appellari dicente Domino: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis.

[Explicit sermo ubi dicit discipulis suis: " Nolite dare sanctum canibus ", et cetera].