SERMO 60

TRACTATUS DE PS XXXVIII UBI DICIT:
"
QUAMQUAM IN IMAGINE AMBULET HOMO TAMEN VANE
CONTURBATUR THESAURIZAT ET NESCIT CUI CONGREGAT EA "
ET EX EVANGELIO MT DE THESAURO IN CAELO CONDENDO

 

In tribulatione consilium a Christo capiendum.

1. Omnis homo in tribulatione aliqua constitutus, et in sua causa deficiens, prudentem aliquem quaerit, a quo consilium accipiat, et norit quid agat. Existimemus ergo universum mundum quasi esse hominem unum. Evadere mala quaerit, sed facere bona piget: ac per hoc crebrescentibus tribulationibus suis, et in sua deficiens causa, quem potest ad accipiendum consilium prudentiorem invenire, quam Christum? Meliorem inveniat, et quod vult agat. Si autem non habet ubi meliorem inveniat, ad hunc veniat quem ubicumque inveniat, consulat, accipiat verum consilium, servet mandatum bonum, evadat magnum malum. Praesentia enim mala temporalia, quae multum homines exhorrent et dolent, sub quibus plurimum murmurant, et murmurando offendunt emendatorem, ne inveniant Salvatorem: praesentia ergo mala sine dubio transitura sunt. Aut per nos transeunt, aut nos per illa transimus; aut transeunt nobis viventibus, aut dimittuntur nobis morientibus. Non est in tribulatione magnum, quod tempore breve est. Quisquis cogitas crastinum diem non revocas hesternum diem. Veniente die perendino, hesternus erit et crastinus. Verumtamen si curis tantis homines aestuant ad evadendas temporales et transcurrentes, vel potius transvolantes tribulationes, quid est excogitandum ut homo evadat manentes et sine fine durantes?

Vita hic laboriosa.

2. Dura causa est vita mortalium. Quid est aliud hic nasci, nisi ingredi laboriosam vitam? De labore futuro maiore, testis est ipse fletus infantis. Ab isto molesto convivio nemo se excusat. Bibendum est quod propinavit Adam. Facti sumus manibus veritatis, sed propter peccatum proiecti in dies vanitatis 1. Facti sumus ad imaginem Dei 2, sed detrivimus eam transgressione peccati. Ideo psalmus nos admonet quomodo facti fuerimus, et quo pervenerimus. Ait enim: Quamquam in imagine ambulet homo 3; ecce quod factus est. Quo pervenit? Audi quod sequitur: Tamen vane conturbatur 4. In imagine ambulat veritatis, et conturbatur consilio vanitatis. Denique, vide conturbationem eius; vide et tamquam in speculo displice tibi. Quamquam, inquit, in imagine ambulet homo; et ideo magna res est homo, tamen vane conturbatur. Et quasi quaereremus: Unde, rogo te, unde vane conturbatur? Thesaurizat et nescit cui congreget ea 5. Ecce est ille homo universum genus humanum, quasi unus homo qui in causa sua defecit, consilium perdidit, de via sanae mentis erravit. Thesaurizat et nescit cui congregat ea. Quid dementius? Quid infelicius? Certe enim sibi? Non. Quare sibi non? Quia moriturus est, quia brevis est hominis vita, quia thesaurus durat, et cito transit qui congregat. Ideo miseratus hominem in imagine ambulantem, vera fatentem, vana sectantem: Vane, inquit, conturbatur. Doleo eum: Thesaurizat et nescit cui congregat. Sibi ergo? Non, quia moritur homo, durante thesauro. Cui ergo? Consilium habes? Da et mihi. Non habes consilium quod mihi des? Nec tu ergo tenes. Proinde si ambo non habemus, ambo quaeramus, ambo accipiamus.

Varie turbatur qui thesaurizat.

3. Ergo tractemus. Conturbaris, thesaurizas, cogitas, laboras, invigilas. Per diem vexaris laboribus, per noctem agitaris timoribus. Ut saccellus tuus impleatur nummis, anima tua febrit curis. Video, doleo: conturbaris, et sicut dicit qui falli nescit, vane conturbaris. Thesaurizas etenim. Ut bene proveniat quidquid agis, ut damna taceamus, ut tanta pericula et singulis lucris singulas mortes (mortes dico non corporum, sed malarum cogitationum; ut accedat aurum, perit fides; ut foris vestiaris, intus exspoliaris), ergo ut ista omittamus, ut alia taceamus, ut adversa praetereamus, ut prospera sola cogitemus, ecce thesaurizas, ecce undique lucra confluunt, et more fontium nummi currunt; ubique ardet inopia, undique fluit copia. Non audisti: Divitiae si fluant, ne apponatis cor 6. Ecce acquiris, non infructuose conturbaris, tamen vane conturbaris. Quare, inquis, vane conturbor? Ecce saccos impleo, parietes mei vix capiunt quod acquiro: quare vane conturbor? Quia thesaurizas et nescis cui congregas. Aut si scis cui, obsecro te, dic et mihi. Audiam te. Cui? Si non vane conturbaris, dic cui thesaurizas. Mihi, inquis. Hoc audes dicere moriturus? Filiis meis, inquis. Hoc audes dicere de morituris? Magna pietas: thesaurizat pater filiis; immo magna vanitas: thesaurizat moriturus morituris. Si propterea non tibi, quia moriturus dimittis quidquid colligis, haec causa est et filiorum; successuri sunt, non permansuri. Omitto dicere qualibus filiis, ne forte quod congregavit avaritia, perdat luxuria. Alius fluendo perdit, quod tu laborando congregasti. Sed omitto hoc. Forte boni erunt filii tui, luxuriosi non erunt; servabunt quod dimisisti, augebunt quod servasti, non perdent quod congregasti. Filii tui sunt pariter vani, si hoc faciunt, si te patrem in hoc imitantur. Illis dico quod tibi dicebam, filio tuo dico cui servas, illi dico: Thesaurizas et nescis cui congregas ea. Sicut enim tu nescisti, sic et ille nescit. Si in illo permansit vanitas, numquid ad ipsum defecit veritas?

Furi forte thesaurizat.

4. Omitto dicere quia, forte cum vivis, thesaurizas furi. Una nocte venit, et tot diebus ac noctibus congregatum invenit. Thesaurizas forte latroni, forte praedoni. Nolo amplius dicere, ne commemorem et refricem perpessorum dolores. Quam multa, quae congregavit inanis vanitas, parata invenit hostilis crudelitas! Non est meum optare, sed omnium est timere. Avertat hoc Deus. Sufficiant flagella ipsius. Omnes oremus, avertat hoc Deus. Parcat nobis, quem rogamus. Sed si dicat, quibus, quid respondemus? Tu ergo, o homo, o omnis homo, tu qui vane thesaurizas, unde mihi respondes tractanti tecum, et tecum quaerenti consilium in causa communi? Dicebas enim et respondebas: Thesaurizo filio meo, filiis meis, posteris meis. Dixi quanta sint et in ipsis filiis metuenda. Sed pone aliter victuros filios quam putat inimicus: sic vivant ut optat pater. Quam multi in his causis defecerunt, dixi, commemoravi: horruisti, et non correxisti. Quid enim mihi responsurus es, nisi hoc dicas: Forte non? Et ego sic sum locutus: Forte, inquam, furi, forte latroni, forte praedoni. Non dixi: " certe ", sed:. " forte ". Inter " forte fiet ", " forte non fiet ": nescis ergo quid fiat, vane conturbaris. Vides quam verum dixerit Veritas, quam inaniter conturbetur vanitas. Audisti, tandem aliquando sapuisti, quia hoc ipso cum dicis: Forte filiis meis; non audes dicere: Certus sum quia filiis meis. Nescis ergo cui congregas ea. Ergo ut video, quod ante dicebam, defecisti in causa tua; non invenis quid mihi respondeas: sed nec ego quid tibi.

A Christo consilium petendum.

5. Ambo quaeramus, ambo consilium petamus. Habemus copiam, non sapientis, sed ipsius Sapientiae. Audiamus ambo Christum, Iudaeis scandalum, Gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis Iudaeis et Graecis, Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam 7. Quid paras munimenta divitiis tuis? Audi Virtutem Dei: nihil fortius. Quid paras argumenta divitiis tuis? Audi Sapientiam Dei: nihil prudentius. Forte cum dixero, scandalizaris, Iudaeus eris, quia Christus Iudaeis scandalum. Forte cum dixero, stultum tibi videbitur, Gentilis eris, quia Christus Gentibus stultitia. Christianus es, vocatus es; vocatis autem Iudaeis et Graecis Christus Dei Virtus est et Dei Sapientia. Noli contristari, cum dixero; noli scandalizari, noli veluti insipientiae meae ore torto insultare. Audiamus. Quod enim dicturus sum, Christus dixit. Contemnis praeconem? Time iudicem. Quid ergo ego dicam? Iam me propemodum paulo ante Evangelii lector hac cura liberavit. Non ego lego, sed lecta recolo. Consilium quaerebas in causa tua deficiens: vide quid dicat fons recti consilii, fons unde quidquid imples, venenum non times: Nolite vobis condere thesauros in terra, ubi tinea et comestura exterminat, et ubi fures effodiunt et furantur: sed thesaurizate vobis thesaurum in caelo, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit. Ubi erit thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum 8. Quid expectas amplius? Res aperta est. Consilium patet, sed cupiditas latet; immo non latet, sed etiam ipsa, quod peius est, patet. Non enim cessat rapina grassari, non enim cessat fraudare avaritia, non enim cessat periurare malitia. Totum ut quid? Ut thesaurizetur. Et ubi ponatur? In terra. Recte quidem a terra in terra. Homini enim a quo nobis dixi laborem fuisse propinatum, dictum est peccanti: Terra es, et in terram ibis 9. Merito thesaurus in terra, quia cor in terra. Ubi est ergo quod habemus ad Dominum 10? Dolete qui intellexistis, corrigimini si doluistis. Quamdiu laudare, et non facere? Verum est, nihil verius. Fiat quod verum est. Uni Deo laudamus, et non mutamur, ut etiam in hoc vane conturbemur.

In caelum migrandae divitiae.

6. Ergo: Nolite vobis condere thesaurum in terra, sive experti quomodo pereat quod in terra reconditur, sive non experti, sed ex aliis metuentes experiri. Quem non corrigunt verba, corrigant experimenta. Non surgitur, non proceditur, nisi ut una voce dicatur ab omnibus: Vae nobis, ruit mundus. Si ruit, quare non migras? Si tibi architectus diceret ruituram domum tuam, nonne prius migrares quam mumurares? Instructor mundi tibi dicit ruiturum mundum. Non est cui contradicas. Audi vocem praedicentis, audi consilium commonentis. Vox praedicentis est: Caelum et terra transibunt 11. Vox commonentis est: Nolite vobis condere thesaurum in terra 12. Ergo si creditis praedicenti, si non contemnitis commonentem, fiat quod dicit. Non enim ille qui tale consilium dedit perdere vos voluit quod habetis, sed magis monuit ne perdatis. Quare non auditur ut migretur in caelum? Non enim in illud caelum migrabitur, de quo dictum est: Caelum et terra transibunt 13. Alioquin, quis audiret consilium monentis de ruina ad ruinam? Sunt caeli caelorum 14, sicut Sancta sanctorum 15, sicut saecula saeculorum 16. Thesaurizate vobis thesaurum in caelo 17. Caeli enarrant gloriam Dei 18. Forte cum das iusto, das caelo. Si autem das iniusto - quia si esurit inimicus, das illi cibum 19 - nec illic aberras: etenim illi obtemperas qui fecit caelum et terram. Ergo impiger migra. Habes multa quae congregasti? Magis migra. Nolo perdat pietas quod congregavit vanitas. Migra. Habes per quod abundent pauperes Christi. Multos tibi laturarios fecit calamitas mundi. Nos diximus et vos audistis, immo ille dixit et simul audivimus. Praestet adiutorium faciendi qui dedit consilium corrigendi. Conversi ad Dominum. Amen.