SERMO 59

ITEM IN MT 6, 9-13
DE ORATIONE DOMINICA
AD
COMPETENTES

Symbolum regula fidei.

1. 1. Reddidistis quod credatis, audistis quid oretis. Quoniam invocare non possetis in quem non credidissetis, Apostolo dicente: Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? 1 Ideo prius Symbolum didicistis ubi est regula fidei vestrae brevis et grandis; brevis numero verborum, gravis pondere sententiarum. Oratio autem quam hodie accepistis tenendam et ad octo dies reddendam, sicut audistis cum Evangelium legeretur, ab ipso Domino tradita est discipulis ipsius et ab ipsis pervenit ad nos, quoniam in omnem terram exiit sonus eorum 2.

Omnium unus Pater.

1. 2. Ergo nolite inhaerere terrenis qui Patrem invenistis in caelis. Dicturi enim estis: Pater noster qui es in caelis 3. Ad magnum genus pertinere coepistis. Sub isto Patre fratres sunt dives et pauper, sub isto Patre fratres sunt dominus et servus, sub isto Patre fratres sunt imperator et miles. Omnes Christiani fideles diversos in terra habent patres, alii nobiles, alii ignobiles; unum vero Patrem invocant, qui est in caelis. Si ibi est Pater noster, ibi nobis praeparatur hereditas. Talis est autem iste Pater cum quo possideamus quod donat. Dat enim hereditatem, sed non moriens illam nobis reliquit; non enim ipse discedit ut nos succedamus, sed ille permanet ut nos accedamus. Quia ergo audivimus a quo petamus, sciamus et quid petamus, ne forte talem Patrem mala petendo offendamus.

Prima petitio.

2. 3. Quid ergo nos docuit Dominus Iesus petere a Patre qui est in caelis? Sanctificetur nomen tuum 4. Quale beneficium est quod petimus a Deo, ut sanctificetur nomen eius, quare non potest fieri ut nomen eius sanctum non sit 5? Nomen Dei semper est sanctum; quare ergo petimus ut sanctificetur, nisi ut nos per illum sanctificemur? Quod ergo semper sanctum est, ut in nobis sanctificetur oramus. Sanctificabitur in vobis nomen Dei quando baptizabimini. Utquid hoc orabitis et cum baptizati fueritis nisi ut quod acceperitis perseveret in vobis?

Secunda petitio.

2. 4. Sequitur alia petitio: Adveniat regnum tuum. Sive petamus sive non petamus, venturum est regnum Dei; quare ergo petimus nisi ut veniat et nobis quod venturum est omnibus sanctis, ut et nos Deus in numero sanctorum suorum habeat quibus venturum est regnum eius?

Tertia petitio.

2. 5. Dicimus tertia petitione: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 6. Quid est hoc? Ut quomodo tibi serviunt angeli in caelo, et nos tibi serviamus in terra. Angeli autem ipsius sancti obediunt illi, non illum offendunt; faciunt iussa ipsius amando eum. Hoc ergo oramus ut et nos praeceptum Dei caritate faciamus. Iterum verba ista et aliter intelleguntur: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Caelum in nobis anima est, terra in nobis corpus est. Quid est ergo: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra? Sicut nos audivimus praecepta tua, sic nobis consentiat caro nostra, ne dum contendunt caro et spiritus praecepta Dei minus implere possimus. Tamen, carissimi, quando caro concupiscit adversus spiritum 7, quasi terra contra caelum, concupiscat contra illam et spiritus ne terra deiciat caelum. Et si non possumus tollere istam contentionem, negemus assensionem. Intelleguntur ista verba etiam sic: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra. Caelum fideles sunt, qui induerunt imaginem hominis caelestis, id est, Christi. Infideles autem, quoniam portant imaginem terreni hominis 8, terra appellantur. Quando ergo dicimus: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra, hoc dicimus Patri nostro bono: " Quomodo in te crediderunt fideles, credant et infideles ". Ac sic discimus orare pro inimicis nostris

Quarta petitio.

3. 6. Sequitur in oratione: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie 9. Sive exhibitionem corpori necessariam petamus a Patre, in pane significantes quidquid nobis est necessarium, sive quotidianum panem illum intellegamus quem accepturi estis de altari, bene petimus ut det nobis hodie, id est, hoc tempore. Hoc enim tempore est necessarius quando esurimus; cum autem in alia vita erimus, peribit fames, numquid opus habebimus petere panem? Sive istum panem quem dixi de altari nos accipere, bene oramus ut det nobis eum. Quid est enim quod oramus nisi ne aliquid mali admittamus unde a tali pane separemur? Et verbum Dei quod quotidie praedicatur panis est. Non enim quia non est panis ventris, ideo non est panis mentis. Cum autem vita ista transierit nec panem illum quaeremus quem quaerit fames, nec sacramentum altaris habemus accipere, quia ibi erimus cum Christo cuius corpus accipimus; nec verba ista nobis dici habent quae dicimus vobis nec codex legendus est, quando ipsum videbimus quod est Verbum Dei, per quem facta sunt omnia, quo pascuntur angeli, quo illuminantur angeli, quo sapientes fiunt angeli non quaerentes verba locutionis anfractuosae sed bibentes unicum Verbum et inde impleti ructant laudes et non deficiunt in laudibus. Beati enim, ait psalmus, qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 10.

Quinta petitio.

4. 7. Ergo et in hac vita petimus et quod sequitur: Dimitte nobis debita nostra 11. In baptismo omnia debita vestra, id est, peccata, prorsus omnia dimittentur vobis. Sed quia nemo hic potest vivere sine peccato, et si non magno crimine unde separetur ab illo pane, tamen nemo potest sine peccatis esse in hac terra, et non possumus accipere nisi unum baptismum semel; in oratione autem accipimus unde quotidie lavemur ut nobis peccata nostra quotidie dimittantur, sed si facimus quod sequitur: sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 12. Itaque, fratres mei, moneo vos: filii Dei eritis non cuiuscumque hominis magni. Numquid dignatur aliquem vestrum affiliare comes vester? Divina gratia omnes filios fecit. Ergo quia quotidie dicturi estis etiam post baptismum et magis post baptismum (non enim orabitis hanc orationem nisi post baptismum, ad octo enim dies reddituri illam estis non oraturi; post baptismum illam orabitis quomodo enim dicit Pater noster qui nondum est natus?) quia ergo hanc orationem quotidie dicturi estis, moneo vos, in Dei gratia filios meos et sub illo Patre fratres meos, moneo vos ut quando vos aliquis offendit et peccat in vos et venit et confitetur et petit a vobis ut ignoscatis illi, continuo ex corde dimittatis, ne vobis a Deo veniam venientem vos prohibeatis. Si enim non dimittitis vos nec ille dimittet vobis. Et hoc vobis dicit Deus: Iuste a me petitis veniam qui peccare non possum et, cum in me peccatum nullum possit inveniri, tamen ignosco et vos non vultis ignoscere. Ecce concedo, nolite ignoscere. Agite ergo ut non in vobis inveniam quod cogar vindicare. Licet tibi vindicari de homine qui te offendit. Sed veniam petit. Inimicus fuit sed petendo veniam frangit inimicitias. Sed nolo, inquis, vindicari volo. Observa ne vindicetur in te. Vindicari vis peccatum, homo qui habes peccatum. Vide ne in te vindicet in quo non potest inveniri peccatum. Ergo et hoc in ista vita petimus: quia hic possunt dimitti, ubi possunt peccata committi. In illa autem vita non dimittuntur quia nec habentur.

Sexta petitio.

5. 8. Sed inde petimus dicentes: ne nos inferas in temptationem, sed libera nos a malo 13. Ille infertur in temptationem qui consentit temptatori. Nam in hac vita temptari utile est, sed inferri in temptationem non expedit. Quando ergo te temptat qui te vult pecunia corrumpere ut aliquid mali facias accepta pecunia, temptaris sed probatus. Si non consenseris, purus invenieris. Et do tibi consilium: contemne avaritiam et non te corrumpat pecunia; contra temptationem claude ostium et pone seram, Dei dilectionem. Et quis hoc potest nisi ille adiuvet qui rogatur a nobis? Et diversis modis temptantur homines, temptantur praemiis, temptantur minis ut qui non potest seducere corrumpendo seducat terrendo. Sed homo qui figitur in Deo et quem Deus exaudit dicentem: ne nos inferas, in temptationem, vincit malos amores, vincit vanos terrores. Ergo et hoc in ista vita nobis necessarium est petere ne inferamur in temptationem (quia hic sunt temptationes, ut liberemur a malo) quia hic est malum. Ac per hoc omnes istae petitiones septem sunt, tres ad vitam aeternam pertinent, quattuor ad vitam praesentem pertinent. Sanctificetur nomen tuum: semper erit. Adveniat regnum tuum: hoc regnum semper erit. Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra: semper erit. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: non semper erit. Dimitte nobis debita nostra: non semper erit. Ne nos inferas in temptationem, Sed libera nos a malo: non semper erit, sed ubi est temptatio et ubi est malum, ibi necessarium est ut petamus. Confortat vos oratio ut non solum a Deo, Patre qui est in caelis discatis petere quod desideratis sed etiam discatis quid desiderare debeatis. Amen.