SERMO 58

ITEM IN MT 6, 9-13
DE ORATIONE DOMINICA, AD COMPETENTES.

Symbolum et Dominica oratio.

1. 1. Symbolum reddidistis, quo breviter comprehensa continetur fides. Iam et antea dixi vobis, quod ait apostolus Paulus: Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt1 Quia ergo quomodo credatur in Deum, et accepistis, et tenuistis, et reddidistis: accipite hodie quomodo invocetur Deus. Ipse Filius sicut audistis, cum Evangelium legeretur, docuit discipulos suos et fideles suos hanc Orationem. Spem habemus obtinendae causae nostrae, quando talis iurisperitus nobis preces dictavit. Assessor Patris, sicut confessi estis, qui sedet ad dexteram Patris: ipse est advocatus noster, qui futurus est iudex noster. Inde enim venturus est iudicare vivos et mortuos. Tenete ergo et hanc Orationem, quam reddituri estis ad octo dies. Quicumque autem vestrum non bene Symbolum reddiderunt, habent spatium, teneant: quia die sabbati audientibus omnibus qui aderunt reddituri estis, die sabbati novissimo, quo die baptizandi estis. Ad octo autem dies ab hodierno die reddituri estis hanc Orationem, quam hodie accepistis.

Omnium unus pater.

2. 2. Cuius caput est: Pater noster, qui es in coelis 2. Invenimus Patrem in coelis: attendamus quemadmodum vivamus in terris. Sic enim debet vivere, qui invenit talem Patrem, ut dignus sit venire ad eius haereditatem. Dicimus autem communiter: Pater noster. Quanta dignatio? Hoc dicit imperator, hoc dicit mendicus; hoc dicit servus, hoc dicit dominus eius. Simul dicunt: Pater noster, qui es in coelis. Intellegunt ergo se esse fratres, quando unum habent Patrem. Sed non dedignetur fratrem habere servum suum dominus eius, quem fratrem voluit habere Dominus Christus.

2. 3. Sanctificetur nomen tuum, dicimus: Veniat regnum tuum 3. Sanctificatio nominis Dei est, qua efficimur nos sancti. Nam nomen eius semper est sanctum. Optamus etiam venire regnum eius: veniet, et si nolumus; sed optare et orare ut veniat regnum eius, nihil est aliud quam optare ab illo, ut dignos nos faciat regno suo, ne forte, quod absit, veniat, et non nobis veniat. Multis enim non est venturum, quod tamen venturum est. Eis enim venturum est, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 4. Illis non veniet quibus dicetur. Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum 5. Cum ergo dicimus: Veniat regnum tuum, oramus ut nobis veniat. Quid est, ut nobis veniat? Ut bonos nos inveniat. Hoc ergo oramus, ut bonos nos faciat: tunc enim nobis veniet regnum eius.

Huius petitionis triplex interpretatio.

3. 4. Addimus: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra 6. Serviunt tibi Angeli in coelo, nos serviamus tibi in terra. Non te offendunt Angeli in coelo, non te offendamus in terra. Quomodo illi faciunt voluntatem tuam, sic faciamus et nos. Et hic quid oramus, nisi ut boni simus? Quando enim facimus voluntatem Dei (nam ipse sine dubio facit suam), tunc fit voluntas eius in nobis. Et aliter bene intellegimus: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Accipimus praeceptum Dei, et placet nobis, placet menti nostrae. Condelectamur enim legi Dei secundum interiorem hominem 7. Tunc fit voluntas eius in coelo. Coelo enim comparatur spiritus noster, terrae autem caro nostra. Quid est ergo: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra. Ut quomodo menti nostrae placet tua iussio, sic ei consentiat caro nostra; et tollatur rixa illa de medio, quae describitur ab Apostolo: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem 8. Quando contra carnem concupiscit spiritus, iam facta est voluntas eius in coelo: quando contra spiritum non concupiscit caro, iam facta est voluntas eius in terra. Erit autem plena concordia, quando ipse voluerit: sit mundo pugna, ut possit esse victoria. Etiam sic bene intellegi potest: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, ita et in terra: ut coelum ponamus Ecclesiam, quia portat Deum; terram autem infideles, quibus dictum est: Terra es, et in terram ibis 9. Quando ergo oramus pro inimicis nostris, inimicis Ecclesiae, inimicis nomini Christiano, hoc oramus, ut fiat voluntas eius, sicut in coelo, ita et in terra, id est, sicut in tuis fidelibus, sic et in tuis blasphematoribus; ut omnes coelum fiant.

Quid est quotidianus panis.

4. 5. Sequitur: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie 10. Potest simpliciter accipi orationem istam nos fundere pro victu quotidiano, ut abundet nobis; et si non abundat, non desit nobis. Quotidianum autem dixit, quamdiu hodie vocatur 11. Quotidie vivimus, quotidie surgimus, quotidie saturamur, quotidie esurimus. Det nobis panem quotidianum. Quare non dixit et tegumentum? Victus enim noster in cibo est et potu, tegumentum in vestitu et tecto. Nihil homo plus desideret. Quandoquidem dicit Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum; sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus 12. Pereat avaritia, et dives est natura. Ergo si ad quotidianum victum pertinet, quia et hoc bene intellegitur, quod dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; non miremur, si nominato pane et caetera necessaria intellegantur. Quomodo quando Ioseph invitavit fratres suos: Homines illi, inquit, hodie mecum manducabunt panem 13. Quare panem solum manducari erant? Sed a solo pane intellecta sunt caetera. Sic quando rogamus panem quotidianum, quidquid nobis propter carnem nostram in terra necessarium est, postulamus. Sed quid ait Dominus Iesus? Quaerite primum regnum Dei et iustitiam, et haec omnia apponentur vobis 14. Intellegitur etiam hoc valde bene: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, Eucharistiam tuam, quotidianum cibum. Norunt enim fideles quid accipiant, et bonum est eis accipere panem quotidianum huic tempori necessarium. Pro se rogant, ut boni fiant, ut in bonitate et fide et vita bona perseverent. Hoc optant, hoc orant: quia si non perseveraverint in vita bona, separabuntur ab illo pane. Ergo: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, quid est? Sic vivamus, ut ab altari tuo non separemur. Et verbum Dei quod quotidie vobis aperitur, et quodam modo frangitur, panis quotidianus est. Et quomodo illum panem ventres, sic istum esuriunt mentes. Et hunc ergo petimus simpliciter, et quidquid animae nostrae et carni nostrae in hac vita necessarium est, quotidiano pane concluditur.

Remissio debitorum.

5. 6. Dimitte nobis debita nostra 15, dicimus, et dicamus; quia verum dicimus. Quis enim hic vivit in carne, et non habet debita? Quis est homo sic vivens, ut ei non sit ista Oratio necessaria? Inflare se potest, iustificare non potest. Bonum est illi ut imitetur Publicanum, nec tumescat sicut Pharisaeus, qui ascendit in templum, et iactavit merita sua, texit vulnera sua. Ille autem scivit quare ascenderit, qui dicebat: Domine, propitius esto mihi peccatori 16. Hoc Dominus Iesus: considerate, fratres mei: hoc Dominus Iesus orare docuit discipulos suos, illos magnos primos Apostolos suos, arietes nostros. Si ergo pro peccatis suis dimittendis arietes orant, agni quid debent facere, de quibus dictum est: Afferte Domino filios arietum 17? Hoc ergo scitis vos in Symbolo reddidisse, quia inter caetera nominastis remissionem peccatorum. Remissio peccatorum una est, quae semel datur; alia, quae quotidie datur. Remissio peccatorum una est, quae semel datur in sancto Baptismate; alia, quae quamdiu vivimus hic, datur in Dominica oratione. Propter quod dicimus: Dimitte nobis debita nostra.

Ibi dimittimus, ubi Deus videt.

6. 7. Et induxit nobiscum Deus pactum et placitum, firmumque chirographum, ut dicamus: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 18. Qui vult dicere efficaciter: Dimitte nobis debita nostra; dicat veraciter: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Si hoc quod est posterius, aut non dicit, aut fallaciter dicit; illud quod prius est, inaniter dicit. Maxime vobis dicimus, Dimittite omnia de cordibus vestris, qui ad sanctum Baptisma acceditis. Et vos, fideles, qui per hanc occasionem auditis hanc Orationem et nostram expositionem, dimittite totum quidquid adversus aliquem habetis de cordibus vestris: ibi dimittite, ubi Deus videt. Aliquando enim homo dimittit ore, et tenet corde: dimittit ore propter homines, et tenet corde, non timens oculos Dei. Prorsus dimittite; quidquid est quod usque ad istos dies tenuistis, saltem his diebus dimittite. Non debuit occidere sol super iracundiam vestram 19, et multi soles transierunt. Transeat aliquando et iracundia vestra, dies magni solis modo celebramus: illius solis de quo dicit Scriptura: Orietur vobis sol iustitiae, et sanitas in pennis eius 20. Quid est, in pennis eius? In protectione eius. Unde in Psalmo dicitur: Sub umbra alarum tuarum protege me 21. Alii autem, qui in die iudicii futuri sunt sero poenitentes, et infructuose dolentes, praedicti a Sapientia, quid tunc dicturi sunt poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes? Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt illa omnia tamquam umbra 22. Et inter caetera: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis 23. Ille sol iustis oritur: istum autem solem visibilem facit Deus quotidie oriri super bonos et malos 24. Ad illum videndum solem iusti pertinent: modo in cordibus nostris habitat sol iste per fidem. Si ergo irasceris; ne occidat sol iste in corde tuo super iracundiam tuam: Non occidat sol super iracundiam vestram 25; ne forte irascaris, et occidat tibi sol iustitiae, et in tenebris remaneas.

Contra iram et odium.

7. 8. Ne putetis autem quia nihil sit iracundia. Turbatus est, inquit propheta, prae ira oculus meus 26. Utique cui turbatur oculus, solem videre non potest: et si conatus fuerit videre, poena illi est, non voluptas. Quid est ira? Libido vindictae. Libet hominem vindicari; et nondum est Christus vindicatus, nondum sunt sancti martyres vindicati! Adhuc exspectat patientia Dei. ut convertantur inimici Christi, convertantur martyrum inimici: nos qui sumus, ut vindictam quaeramus? Si quaereret illam Deus de nobis, ubi remaneremus? Ille qui nihil nos laesit, non vult se vindicare de nobis: et nos quaerimus vindicari, qui pene quotidie Deum offendimus! Ergo dimittite: dimittite ex corde. Iratus es, noli peccare: Irascimini, et nolite peccare 27. Irascimini quasi homines, si vincimini; et nolite peccare, ut iram in corde teneatis (quia si tenetis, contra vos tenetis), ne in illud lumen intretis. Ergo dimittite. Quid est ira? Libido vindictae. Quid est odium? Ira inveterata. Ira inveterata si facta est, iam odium dicitur. Quod videtur confiteri ille, qui cum dixisset: Turbatus est prae ira oculus meus; addidit: Inveteravi in omnibus inimicis meis 28. Quod erat ira, cum esset nova, odium factum est; quia in vetustatem conversum est. Ira festuca est, odium trabes est. Aliquando reprehendimus irascentem, et odium tenemus in corde; et dicit nobis Christus: Festucam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides 29. Unde crevit festuca, ut trabem faceret? Quia non statim evulsa est. Quia passus es exire et intrare solem toties super iracundiam tuam, fecisti illam veterem; attraxisti malas suspiciones, et rigasti festucam, rigando nutristi, nutriendo trabem fecisti. Expavesce vel quando dicitur: Qui odit fratrem suum, homicida est 30. Gladium non eduxisti, non vulnus in carne fecisti, non corpus plaga aliqua trucidasti: cogitatio sola odii in corde tuo est, et teneris homicida; reus es ante oculos Dei. Ille vivit, et tu occidisti. Quantum ad te pertinet, occidisti quem odisti. Emenda te, corrige te. Si in domibus vestris scorpiones essent aut aspides, quantum laboraretis, ut domus vestras purgaretis, et securi habitare possetis? Irascimini, et inveterantur irae in cordibus vestris, fiunt tot odia, tot trabes, tot scorpii, tot serpentes; et domum Dei, cor vestrum, purgare non vultis? Ergo facite quod dictum est: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris: et securi dicite: Dimitte nobis debita nostra. Quia sine debitis in hac terra vivere non potestis. Sed alia sunt illa magna crimina, quae vobis bonum est in Baptismo dimitti, et a quibus semper alieni esse debetis: alia quotidiana peccata, sine quibus hic homo vivere non potest, propter quae necessaria est quotidiana oratio, cum suo pacto, cum suo placito: ut quomodo hilariter dicitur: Dimitte nobis debita nostra; sic veraciter dicatur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Deinde ista diximus de peccatis praeteritis, quid de caetero?

Concupiscentiae resistendum.

8. 9. Ne nos inferas in tentationem 31: dimitte quae fecimus, et da ut alia non committamus. Quicumque enim tentatione vincitur, peccatum ipse committit. Etenim, inquit apostolus Iacobus: Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur. Deus enim intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit, parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit, generat mortem 32. Ergo ne abstraharis a concupiscentia: noli consentire concupiscentiae tuae. Non est unde concipiat, nisi de te. Consensisti: quasi concubuisti in corde tuo. Surrexit concupiscentia: nega te illi, noli eam sequi. Illicita est, lasciva est, turpis est, alienat te a Deo. Noli dare consensionis amplexum, ne plangas partum: quia si consenseris, id est, cum amplexatus fueris, concipit. Cum concupiscentia conceperit, parit peccatum. Nondum times? Peccatum generat mortem: vel mortem time. Si peccatum non times, time quo perducit peccatum. Dulce est peccatum: sed amara est mors. Ipsa est infelicitas hominum: propter quod peccant, morientes hic dimittunt, et ipsa peccata secum portant. Peccas propter pecuniam, hic dimittenda est: peccas propter villam, hic dimittenda est: peccas propter mulierem, hic dimittenda est: et quidquid est propter quod peccas, quando oculos in mortem clauseris, hic dimittis, et ipsum peccatum quod committis tecum portas.

Peccata minuta non contemnenda.

9. 10. Dimittantur peccata: dimittantur praeterita, cessent futura. Sed non potes hic vivere sine ipsis: vel minora vel minuta sint, vel levia sint. Sed ipsa levia et minuta non contemnantur. De minutis guttis flumina implentur. Non contemnantur vel minora. Per angustas rimulas navis insudat aqua, impletur sentina, et si contemnatur sentina, mergitur navis. Sed non cessatur a nautis ambulant manus: ambulant, ut quotidie sentinae exhauriantur. Sic et tuae manus ambulent, ut quotidie sentines. Quid est, ambulent manus? Dent, fac opera bona, ambulent manus tuae. Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam: si videris nudum, vesti 33. Fac quantum potes, fac unde potes, fac hilariter, et securus mitte orationem. Habebit alas duas, geminas eleemosynas. Quid est, geminas eleemosynas? Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 34. Una eleemosyna est, quae fit de corde, quando fratri tuo dimittis peccatum. Altera eleemosyna est, quae fit de substantia, quando pauperi panem porrigis. Ambas fac, ne sine una ala remaneat oratio tua.

Liberatio a malo.

9. 11. Ergo cum dixerimus. Ne nos inferas in tentationem; sequitur: Sed libera nos a malo 35. Qui vult liberari a malo, testatur quia in malo est. Ideo dicit Apostolus: Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt 36. Sed quis est qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? 37 Quando omnis homo in hac carne non habet nisi dies malos; quis non vult? Fac quod sequitur: Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo, et fac bonum; quaere pacem, et sequere eam 38: et caruisti diebus malis, et impletur quod orasti: Libera nos a malo.

Petitionum discrimen orationis dominicae quae dicitur quotidie ad altare.

10. 12. Tres ergo petitiones superiores Sanctificetur nomen tuum, Veniat regnum tuum, Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra, aeternae sunt. Quatuor autem sequentes ad istam vitam pertinent. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie: numquid quotidie petituri sumus panem quotidianum, quando ad illam satietatem venerimus? Dimitte nobis debita nostra: numquid in illo regno dicemus, quando debita non habebimus? Ne nos inferas in tentationem: numquid tunc dicere poterimus, quando nulla erit tentatio? Libera nos a malo: numquid dicemus, quando nullum erit unde liberemur? Quatuor ergo ista propter vitam nostram quotidianam nobis necessaria sunt, tria vero illa propter aeternam. Sed omnia petamus, ut ad illam perveniamus; et hic rogemus ne ab illa separemur. Oratio quotidie dicenda est vobis, cum baptizati fueritis. In ecclesia enim ad altare Dei quotidie dicitur ista Dominica oratio, et audiunt illam fideles. Non ergo timemus, ne minus diligenter eam teneatis: quia et si quis vestrum non poterit tenere perfecte, audiendo quotidie tenebit.

Symbolum memoria tenendum.

11. 13. Ideo die sabbati, quando vigilaturi sumus in Dei misericordia, reddituri estis, non Orationem, sed Symbolum. Modo enim nisi teneatis Symbolum, in ecclesia, in populo Symbolum quotidie non auditis. Cum autem tenueritis, ut non obliviscamini, quotidie dicite; quando surgitis, quando vos ad somnum collocatis, reddite Symbolum vestrum, reddite Domino, commemorate vos ipsos, non pigeat repetere. Bona est enim repetitio, ne subrepat oblivio. Ne dicatis: Dixi heri, dixi hodie, quotidie dico, teneo illud bene. Commemora fidem tuam, inspice te: sit tamquam speculum tibi Symbolum tuum. Ibi te vide, si credis omnia quae te credere confiteris, et gaude quotidie in fide tua. Sint divitiae tuae, sint quotidiana ista quodam modo indumenta mentis tuae. Numquid non quando surgis vestis te? Sic et commemorando Symbolum tuum vesti animam tuam, ne forte eam nudet oblivio, et remaneas nudus, et fiat quod ait Apostolus, quod absit a te: Si tamen exspoliati, non nudi inveniamur 39. Vestiti enim erimus fide nostra; et ipsa fides et tunica est et lorica: tunica, contra confusionem; lorica, contra adversitatem. Cum autem venerimus ad illum locum ubi regnabimus, non opus est ut dicamus Symbolum: Deum videbimus, ipse Deus nobis visio erit; visio Dei fidei huius merces erit.