SERMO 55

DE VERBIS EVANGELII MT 5, 22:
"
QUI DIXERIT FRATRI SUO: FATUE, REBUS ERIT GEHENNAE IGNIS" ET CETERA

Timor utilis.

1. 1. Sancti Evangelii capitulum, quod modo cum legeretur audivimus, valde nos terruit, si fidem habemus: eos autem non terruit, qui fidem non habent. Et quia non terret eos, volunt esse perverse securi, nescientes distribuere et distinguere tempora timoris et securitatis. Timeat ergo qui ducit modo vitam cum fine, quo possit in illa vita habere securitatem sine fine. Ergo timuimus. Quis enim non timeat loquentem Veritatem et dicentem: Qui dixerit fratri suo, Fatue, reus erit gehennae ignis? 1 Linguam autem nullus hominum domare potest 2. Et homo domat feram, non domat linguam: domat leonem, et non refrenat sermonem: domat ipse, et non domat se ipsum: domat quod timebat; et ut se domet, non timet quod timere debebat. Sed quid fit? Sententia vera, et ista processit de oraculo veritatis: Linguam autem nullus hominum domare potest.

Divini auxilii necessitas ad linguam domandam.

2. 2. Quid ergo faciemus, fratres mei? Video me quidem ad multitudinem loqui: sed quia unum sumus omnes in Christo, tamquam in secreto consilium capiamus. Nullus nos audit extraneus, unum sumus, quia in unum sumus. Quid faciemus? Qui dixerit fratri suo: "Fatue", reus erit gehennae ignis: Linguam autem nullus hominum domare potest. Ibunt ergo omnes in gehennam ignis? Absit. Domine, refugium factus es nobis, a generatione in generationem 3. Ira tua iusta est: neminem in gehennam mittis iniuste. Quo ibo a spiritu tuo, et a te quo fugiam 4, nisi ad te? Ergo intellegamus, carissimi, quia si linguam nullus hominum domare potest, ad Deum confugiendum est, qui domet linguam nostram. Si enim tu eam domare volueris, non potes, quia homo es? Linguam nullus hominum domare potest. Attendite similitudinem ab ipsis bestiis quas domamus. Equus non se domat; camelus non se domat; elephantus non se domat; aspis non se domat; leo non se domat: sic et homo non se domat. Sed ut dometur equus, bos, camelus, elephantus, leo, aspis, quaeritur homo. Ergo Deus quaeratur, ut dometur homo.

Deus linguae domitor.

3. 3. Ergo: Domine, refugium factus es nobis. Conferimus nos ad te, et bene nobis erit de te. Malum est enim nobis de nobis. Quia dimisimus te, dimisisti nos nobis. Inveniamur ergo in te, quia perieramus in nobis. Domine, refugium factus es nobis. Quid ergo, fratres mei, dubitare debemus, quia mansuetos nos faciet Dominus, si nos domandos ei praebeamus? Domuisti leonem, quem non fecisti; non domat te, qui fecit te? Unde enim bestias tam immanes domare potuisti? Numquid eis aequaris viribus corporis? Qua ergo virtute ingentes bestias domare potuisti? Ipsa iumenta quae dicuntur, bestiae sunt. Non enim indomita tolerantur. Sed quia non eas novit consuetudo, nisi in manibus hominum et sub frenis hominum et sub potestate hominum, putas eas mansuetas nasci potuisse? Certe feras immanes attende. Fremit leo, quis non timeat? Et tamen unde te intellegis fortiorem? Non corporis virtute, sed mentis ratione interiore. Fortior es leone, unde factus es ad imaginem Dei. Imago Dei domat feram; et non domat Deus imaginem suam?

Ferendum flagellum Dei domitoris.

4. 4. In illo spes est, ei nos subdamus, et misericordiam precemur. In illo spem nostram ponamus, et donec domemur et perdomemur, id est, perficiamur, domitorem feramus. Plerumque enim profert domitor noster etiam flagella. Si enim tu ad domanda iumenta tua profers virgam, profers flagellum; Deus non profert ad domanda iumenta sua, quod sumus nos, qui de iumentis suis faciet filios suos? Domas equum tuum: quid daturus es equo tuo, cum te coeperit portare mansuetus, ferre disciplinam tuam, obedire imperio tuo, esse iumentum, hoc est, adiumentum infirmitatis tuae? Quid ei retribuis, quem nec saltem sepelis cum mortuus fuerit, sed discerpendum volatilibus proicis? Domito tibi Deus haereditatem servat, quod est ipse Deus: et ad tempus mortuum, resuscitat te. Carnem tuam usque ad numerum capillorum reddet tibi: et constituet te cum Angelis in aeternum, ubi iam non indigeas domari, sed tantummodo a piissimo possideri. Erit enim tunc Deus omnia in omnibus 5: nec erit ulla infelicitas quae nos exerceat, sed felicitas sola quae pascat. Ipse autem pastor noster, Deus noster: ipse potus noster, Deus noster; honor noster, Deus noster; divitiae nostrae, Deus noster. Quaecumque hic varia quaeris, ipse tibi unus omnia erit.

Quam in spem hic domamur.

5. 5. Ad hanc spem homo domatur, et domitor intolerabilis habetur? Ad hanc spem homo domatur, et contra istum utilem domitorem, si forte flagellum proferat, murmuratur? Audistis exhortantem Apostolum: Si separetis vos a disciplina, ergo nothi, et non estis filii 6. Nothi sunt adulteri. Quis enim est filius, cui non det disciplinam pater eius? Et carnis quidem nostrae, inquit, patres habebamus correptores, et reverebamur; non multo magis subiciemur Patri spirituum, et vivemus 7? Quid enim tibi potuit praestare pater tuus, quia corripuit te, quia verberavit te, quia flagellum protulit et cecidit te? Numquid praestare potuit ut viveres in aeternum? Quod non potuit praestare sibi, quando praestaret tibi? Propter pecuniam suam quantulamcumque, quam de usuris et labore collegit, erudiebat te flagellis, ne tibi dimissus labor eius te male vivente disperderetur. Et cecidit filium, timens perire labores suos: quoniam reliquit tibi, quod nec tenere hic poterat, nec auferre. Non enim hic aliquid tibi dimisit quod ipsius esse possit: cessit, ut sic accederes. Deus autem tuus, redemptor tuus, domitor tuus, castigator tuus, pater tuus, erudit te. Quo? Ut accipias haereditatem, ubi non efferas patrem, sed haereditatem habeas ipsum patrem. Ad hanc spem erudiris, et murmuras? et si quid triste acciderit, fortasse blasphemas? Quo ibis a spiritu eius? Ecce dimittit te, et non flagellat: deserit blasphemantem, non senties iudicantem? Nonne melius est ut flagellet te, et recipiat te 8, quam parcat tibi, et deserat te?

Refugium nostrum Deus.

6. 6. Dicamus ergo Domino Deo nostro: Domine, refugium factus es nobis, in generatione et generatione 9. In prima generatione et altera generatione, refugium factus es nobis. Tu refugium ut nasceremur, qui non eramus: tu refugium ut renasceremur, qui mali eramus: tu refugium ut pasceres desertores tuos: tu refugium ut erigas et dirigas filios tuos: tu refugium factus es nobis. A te non recedemus, cum liberaveris nos ab omnibus malis nostris, et impleveris nos bonis tuis. Bona das, blandiris, ne fatigemur in via: corripis, caedis, percutis, dirigis, ne aberremus a via. Sive ergo blandiris, ne fatigemur in via; sive castigas, ne aberremus a via; Domine, refugium factus es nobis.