SERMO 54

DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN EVANGELIO MT 5, 16:
"
SIC LUCEAT LUMEN VESTRUM CORAM HOMINIBUS, UT VIDEANT BONA OPERA VESTRA, ET GLORIFICENT PATREM VESTRUM QUI IN COELIS EST"
ET CONTRA, MT 6, 1:
"
ATTENDITE NE IUSTITIAM VESTRAM FACIATIS CORAM HOMINIBUS, UT VIDEAMINI AB EIS".

Praecepta in speciem contraria.

1. 1. Solet multos movere, carissimi, quod Dominus noster Iesus Christus in Sermone evangelico, eum prius dixisset: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est 1, postea dixit: Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis 2. Turbatur enim mens parum intellegentis, et praecepto utique obaudire cupientis, et per diversa et adversa distenditur. Tam enim nemo potest quamvis uni domino obtemperare repugnantia iubenti, quam nemo potest etiam duobus dominis servire: quod eodem Sermone Salvator ipse testatus est 3. Quid ergo faciet animus nutans, cum se obtemperare non posse existimat, et non obtemperare formidat? Si enim bona opera sua in luce posuerit hominibus intuenda, ut faciat quod praeceptum est: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est; reum se teneri arbitrabitur, quia contra praeceptum fecit, ubi dicitur: Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Rursusque si hoc timens et cavens, ea quae bene facit absconderit, non se putabit servire imperanti et dicenti: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra.

Utrumque praeceptum adimplet Apostolus.

2. 2. Qui recte autem intellegit, utrumque implet, et serviet universissimo Domino, qui servum pigrum non damnaret, si ea quae fieri nullo modo poterant, imperaret. Audite enim Paulum servum Christi Iesu, vocatum Apostolum, segregatum in Evangelium Dei, utrumque et facientem et docentem 4. Videte quemadmodum luceat lumen eius coram hominibus, ut videant bona opera eius. Commendamus, inquit, nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum in conspectu Dei 5: et iterum: Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus 6: et iterum: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo 7. Videte rursus quemadmodum attendat, ne faciat iustitiam suam coram hominibus, ut videatur ab eis. Opus autem suum probet, inquit, unusquisque; et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero 8: et iterum: Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae 9: et illud quod nihil est manifestius: Si adhuc, inquit, hominibus placerem, Christi servus non essem 10. Sed ne quisquam eorum qui de praeceptis quasi repugnantibus ipsius Domini moventur, multo magis Apostolo eius ingerat quaestionem, et dicat: "Quomodo tu dicis: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo: et tu idem dicis: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem?" Adsit ipse Dominus, qui etiam in servo suo et Apostolo loquebatur, et aperiat nobis voluntatem suam, et tribuat obediendi facultatem.

Conciliantur duo illa praecepta.

2. 3. Ipsa quippe verba evangelica secum portant expositiones suas; nec intercludunt ora esurientium, quia pascunt corda pulsantium. Intentio quippe cordis humani quo dirigatur, et quo spectet, intuendum est. Si enim qui vult videri ab hominibus bona opera sua, gloriam et utilitatem suam ponit ante homines, et hanc in conspectu hominum quaerit; nihil eorum, quae de hac re Dominus praecepit, implevit: quia et attendit facere iustitiam suam coram hominibus, ut videretur ab eis; et non sic eluxit lumen eius coram hominibus, ut ad hoc viderent bona opera eius, ut glorificarent Patrem qui in coelis est. Se quippe voluit glorificari, non Deum; et suam quaesivit utilitatem, non dilexit Domini voluntatem. De qualibus dicit Apostolus: Omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi 11. Itaque non illic sententia terminata est, ubi ait: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra: sed continuo subiunxit cur faciendum sit, ut glorificent, inquit: Patrem vestrum, qui in coelis est: ut homo cum bene faciens videtur ab hominibus, intentionem boni facti habeat in conscientia sua, intentionem vero innotescendi non habeat nisi in laudibus Dei, propter eorum quibus innotescit utilitatem; quibus hoc prodest, ut Deus placeat, qui hoc praestitit homini; atque ita non desperent, etiam sibi si voluerint hoc posse praestari. Itaque aliam sententiam, ubi ait: Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, non alibi terminavit, quam ubi dixit, ut videamini ab eis: nec addidit: Et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est; sed potius addidit: Alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum qui in coelis est 12. Hinc enim ostendit eos qui tales sunt, quales fideles suos esse non vult, in eo ipso mercedem quaerere, quod videntur ab hominibus, ibi constituere bonum suum; ibi oblectare vanitatem cordis sui, ibi exinaniri et inflari, ibi tumescere et contabescere. Cur enim non sufficit, ut diceret: Attendite ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus; sed addidit, ut videamini ab eis: nisi quia sunt quidam, qui sic faciunt iustitiam suam coram hominibus, non ut videantur ab eis, sed ut ipsa opera videantur, et glorificetur Pater qui est in coelis, qui ea iustificatis impiis donare dignatus est?

Quisnam vere praeceptum utrumque implevit.

3. 4. Qui tales sunt, nec suam iustitiam deputant, sed eius ex cuius fide vivunt. Unde et Apostolus dicit: Ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam iustitiam, quae ex Lege est, sed eam quae est per fidem Christi, quae est ex Deo, iustitia ex fide 13: et in alio loco: Ut nos simus iustitia Dei in illo 14. Unde et Iudaeos ita reprehendit: Ignorantes, inquit: Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 15. Quisquis ergo ita vult videri hominibus opera sua, ut ille glorificetur, a quo ea quae in illo videntur accepit, et sic ad imitandum bonum iidem ipsi qui vident pietate fidei provocentur, vere lumen eius lucet coram hominibus: quia lux de illo caritatis radiatur, non superbiae fumus evomitur: et in eo ipso cavet, ne iustitiam suam faciat coram hominibus, ut videatur ab eis; quia nec suam deputat illam iustitiam, nec ideo facit ut ipse videatur; sed ut ille intellegatur, qui laudatur in homine iustificato, ut faciat et in laudante quod laudatur in altero, id est, ut laudantem faciat esse laudabilem. Attendite et Apostolum, cum dixisset: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; quomodo non ibi remansit, quasi ibi constituerit finem intentionis suae, ut placeret hominibus; alioquin falsum dixisset: Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem: sed statim subiunxit quare hominibus placeret. Non quaerens, inquit, quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant 16. Ita et non placebat hominibus propter suam utilitatem, ne Christi servus non esset; et placebat hominibus propter illorum salutem, ut Christi esset dispensator idoneus: quia et illi coram Deo conscientia sufficiebat, et de illo coram hominibus quod imitarentur, elucebat.