SERMO 53/A

DE OCTO SENTENTIIS BEATITUDINUM EX EVANGELIO

 

Nemo verbum Dei laudet solum lingua, vita contemnat.

1. Sanctum Evangelium audivit nobiscum Caritas vestra: de ipso capitulo quod recitatum est loquentes nos ad vos adiuvet Dominus, ut ea quae dicimus apta sint vobis, et fructificent in moribus vestris. Omnis enim auditor verbi Dei cogitare debet, secundum hoc quod audit debere evenire; nec quaerat verbum Dei laudare lingua, et vita contemnere. Si enim quae dicuntur suavia sunt cum audiuntur, quanto suaviora debent esse cum fiunt? Similes enim nos sumus seminantibus, vos autem agri Dei estis: non pereant semina, fructificet messis. Dominum Christum audistis nobiscum, cum accessissent ad eum discipuli eius: Aperiens os suum docebat eos dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 1, et reliqua. Accedentes ergo ad se discipulos suos magister unus et verus docebat ista dicens quae commemoravimus breviter. Et vos accessistis ad nos, ut ipso adiuvante loquamur vobis, et doceamus vos. Quid melius facimus, quam cum ea docemus, quae tantus magister exponens dixit?

Divites multi, dives nullus securus.

2. Estote ergo pauperes spiritu, ut vestrum sit regnum caelorum. Quid timetis esse pauperes? Cogitate divitias regni caelorum. Timetur paupertas: timeatur, sed iniquitas. Nam post paupertatem iustorum veniet magna felicitas, quia plena securitas; hic autem quanto magis augentur divitiae quae vocantur et non sunt, et timor augetur, et cupiditas non finitur. Potes mihi dare divites multos: unum mihi securum dare potes? Ardescit, ut adquirat: tremit, ne perdat. Quando liber est talis servus? Servus est, qui servit qualicumque dominae: et liber est qui servit avaritiae? Beati ergo pauperes spiritu. Quid est, pauperes spiritu? Pauperes voluntatibus, non facultatibus. Ille enim qui spiritu pauper est, humilis est: et audit Deus gemitus humilium, et non contemnit preces eorum. Inde coepit Dominus commendare sermonem suum, ab humilitate, id est a paupertate. Invenis hominem religiosum, abundantem his rebus terrenis, nec tamen inflatum superbia. Invenis hominem egentem, nihil habentem, et in rebus nullis sedentem. Non magis iste spem habet, quam ille: ille est enim pauper spiritu, quia humilis est; iste autem pauper est, et non spiritu. Ideo Dominus Christus cum dixisset: Beati pauperes, addidit: spiritu. Quicumque ergo nos audistis et pauperes estis, nolite quaerere divites esse.

Quibus verbis conveniat Apostolus eos qui divites non sunt.

3. Audite Apostolum, non me, videte quid dixerit: Est autem, inquit, quaestus magnus pietas cum sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus; victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri - non dixit: " qui sunt ", sed: " qui volunt fieri " - qui ergo volunt divites fieri, incidunt in temptationem, inquit, et in laqueum, et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in interitum et in perditionem. Radix est enim omnium malorum avaritia, quam quidam appetentes a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis 2. Quasi dulce nomen est, quando audiuntur " divitiae ". Incidunt in temptationem, nunquid dulce nomen est? Desideria multa stulta et noxia, nunquid dulce nomen est? Interitus et perditio, numquid dulce nomen est? Inseri doloribus multis, nunquid dulce nomen est? Non te seducat unum falsum bonum, ut haereas tot veris malis. Quia vero his verbis beatus Apostolus non est allocutus eos qui divites sunt, sed eos qui non sunt, ne velint esse quod non sunt, videamus etiam quibus conveniat eos quos iam divites invenit. Diximus vobis quae dicenda fuerant, vos qui pauperes estis audistis; si qui autem hic divites estis, eumdem ipsum beatum Apostolum audite.

Quid Paulus loquatur iis quos divites invenit. Dives superbus non possidet sed possidetur.

4. Scribens ad Timotheum discipulum suum, inter cetera quae illum monuit, etiam hoc dixit: Praecipe divitibus huius mundi. Iam Verbum Dei divites eos invenit: nam si pauperes eos invenisset, illa dixisset quae iam commemoravi. Praecipe ergo divitibus huius mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant vitam veram 3. Consideremus paululum pauca verba ista. Ante omnia, inquit, praecipe divitibus non superbe sapere. Nihil enim sic generat superbiam quomodo divitiae. Dives si non fuerit superbus, calcavit divitias, suspendit se ad Deum; dives superbus non possidet, sed possidetur. Dives superbus similis est diabolo. Dives superbus quid habet, quando Deum non habet? Adiecit etiam: Neque sperare in incerto divitiarum. Sic debet habere divitias, ut sciat posse perire quod habet. Habeat ergo quod perdere non potest. Cum ergo dixisset: Neque sperare in incerto divitiarum adiecit: sed in Deo vivo. Divitiae quippe possunt perire: et utinam sic pereant, ut non te perdant. Alloquitur et irridet psalmus divitem sperantem in divitiis: Quamquam in imaginem Dei ambulet homo. Factus est enim utique homo ad imaginem Dei; sed agnoscat se quod factus est, perdat quod ipse fecit, et maneat quod eum Deus fecit. Quamquam ergo in imaginem Dei ambulet homo, tamen vane conturbabitur 4. Quid est: vane conturbabitur? Thesaurizat, et nescit cui congregavit ea 5. Viventes attendunt ista de mortuis: vident multorum mortuorum bona non possideri a filiis eorum, sed aut luxuriando perdere quod eis dimissum est, aut per calumnias amittere; et, quod est gravius, dum quaeritur quod habet, perit et qui habet. Multi occiduntur propter divitias suas. Ecce quod habebant hic dimiserunt: quando quod iussit inde non fecerunt, qua fronte ad eum exierunt? Sint ergo tibi divitiae verae: ipse Deus, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum.

Exemplum agricolae semina terrae credentis.

5. Divites sint, inquit, in operibus bonis. Ibi appareant divitiae, ibi seminent. De talibus enim operibus loquebatur idem Apostolus, ubi ait: Bonum autem facientes non deficiamus: tempore enim metemus 6. Seminent: nondum videt quod adquisiturus est: credat et spargat. Numquid enim agricola seminator iam videt segetem collectam? Tanto labore frumentum et tanta cura reconditum eicit et proicit. Ille credit semina sua terrae: tu opera tua non credis ei qui fecit caelum et terram? Ergo: Divites sint, sed in operibus bonis. Facile tribuant, communicent. Quid est: communicent? Non soli habeant. Dixisti, o Apostole, et docuisti facere sementem: ostende et messem. Ostendit. Audi et messem. O avare, noli piger esse seminare: audi, inquam, et messem. Adiungit enim, cum dixisset: Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent; quia hoc solum dixit, ut spargant, debet dicere quid colligant. Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Transitura est falsa vita, ubi delectant divitiae. Ergo post istam vitam veniendum est ad veram vitam. Amas quod habes: hoc tutiore loco pone, ne perdas. Certe tota sollicitudo tua non est, quisquis amas divitias, nisi ne perdas quod habes. Consilium audi Domini tui. Non est tutus locus in terra: migra in caelum. Volebas quod congregasti commendare fidelissimo servo tuo: commenda fideli Domino tuo. Servus tuus, quamvis tibi sit fidelis, potest perdere vel invitus; nihil potest perdere Deus tuus: quidquid ei commendaveris, apud ipsum habebis, quando et ipsum habebis.

Pauperes laturarii migrantis in caelum.

6. Quia dixi, migra et in caelo pone, non tibi cogitatio carnalis subrepat, et dicat tibi: " Et quando eruo de terra, vel tollo de terra quod habeo, et in caelo pono? quomodo ascendo? Quibus illuc quod habeo machinis levo?". Attende esurientes, attende nudos, attende inopes, attende peregrinos, attende captivos: laturarii tui erunt migrantis ad caelum. Forte hic cogitas, et dicis tibi: " Quomodo erunt isti laturarii? Sicut ego cogitabam quomodo in caelum levare possem quod habebam, et non inveniebam, sic cogito quomodo in caelum levent quibus do, et similiter non invenio ". Audi ergo quid tibi dicit Christus: " Traiecticium fac; illic mihi da, et ego hic tibi, reddo ". Christus dicit: " Illic in terra ubi habes da mihi, ego autem hic reddo tibi ". Etiam hic dicturus es: " Quomodo Christo dabo? Christus in caelo est, sedet ad dexteram Patris: quando hic erat in carne, dignatus est propter nos esurire, sitire, hospitio indigere: exhibita sunt ei ista omnia a religiosis, qui digni fuerunt recipere in domum suam dominum suum; modo Christus nullius indiget, incorruptibilem carnem ad Patris dexteram collocavit. Quomodo ei hic do non egenti? ". Excidit quod ait: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 7. Caput in caelo est, sed membra habet in terra: det membrum Christi membro Christi, det qui habet egenti. Membrum Christi es, et habes quod des; membrum Christi est, et eget ut des. Ambo unam viam ambulatis, ambo comites estis: pauper levis est humeris, tu dives gravatus es sarcinis: da ex eo quo premeris, ex eo quod te onerat da indigenti; et te relevas, et comitem sublevas. Scriptura sancta dicit: Pauper et dives occurrerunt sibi: fecit autem ambos Dominus 8. Suavissima sententia, pauper et dives occurrerunt sibi. Ubi sibi occurrerunt, nisi in ista vita? Ille est bene vestitus, iste pannosus, sed quando sibi occurrerunt. Ambo sunt nudi nati, et dives enim pauper natus: non attendat quod ille invenit, sed respiciat quod attulit. Quid attulit miser, quando natus est, nisi nuditatem et lacrimas? Ideo ait Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre hinc aliquid possumus 9. Praemittat ergo a se quod inveniat cum exierit. Est ergo pauper, est et dives, et occurrerunt sibi; ambos autem fecit Dominus: divitem, unde huic subveniret; pauperem, unde illum probaret. Beati ergo pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum 10. Habeant divitias, non habeant divitias: pauperes sint, et ipsorum est regnum caelorum.

Mites qui sint.

7. Beati mites, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram 11. Mites. Non resistentes voluntati Dei, ipsi sunt mites. Qui sunt mites? Quibus, quando bene est, laudant Deum, et quando male est, non blasphemant Deum; in bonis operibus suis Deum glorificant, in peccatis suis seipsos accusant. Ipsi haereditate possidebunt terram. Quam terram, nisi de qua dicit psalmus: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 12?

Lugendo se peccator reviviscit.

8. Beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur 13. Fratres mei, luctus luctuosa res est, quando est gemitus paenitentis. Omnis enim peccator lugere debet. Quis lugetur, nisi mortuus? et quid tam mortuum, quam iniquus? Magna res: lugeat se, et reviviscit: lugeat in paenitentia, et consolabitur indulgentia.

In terra iustitiae esuries, in caelo saturitas.

9. Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur 14. Hoc est in hac terra nostra, esurire iustitiam. Saturitas iustitiae in alio loco erit, ubi nemo peccabit, qualis est iustitiae saturitas in angelis sanctis. Sed nos, qui esurimus et sitimus iustitiam, dicamus Deo: Fiat voluntas tua sicut in caelo et in terra 15.

Pauper mendicus tuus, tu mendicus Dei.

10. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur 16. Optimo ordine, cum dixisset: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, adiunxit: Beati misericordes, quoniam ipsis miserebitur Deus. Esuris enim et sitis iustitiam. Si esuris et sitis, mendicus es Dei. Stas ergo mendicus ante ianuam Dei; stat et alter mendicus ante ianuam tuam: quod feceris cum mendico tuo, hoc facit Deus cum suo.

Suscipe Deum in corde mundo et dilatat te et pascit te de se.

11. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 17. Omnia illa quae supra dicta sunt agat, et cor eius mundatur. Mundum habet cor, quia non fingit amicitias, et tenet in corde inimicitias. Ubi enim Deus videt, ibi coronat. Quidquid est quod illic te delectat in corde tuo, non approbetur, non laudetur: et si titillat mala concupiscentia, non ei consentiatur: et si multum ardescit, Deus contra illam rogetur, ut intus aliquid agatur, et cor mundetur, ubi ipse Deus rogatur. Certe enim quando in cubiculum tuum rogare vis Deum, munda cubiculum tuum, ut exaudiat Deus, cubiculum interius munda. Aliquando silet lingua, et gemit anima, utique intus in cubiculo cordis rogatur Deus: non ibi sit quod offendat oculos Dei, non ibi sit quod displiceat Deo. Sed forte labores in mundando corde tuo: ipsum invoca, qui non dedignabitur sibi locum mundare, et apud te dignabitur habitare. An times ne suscipias tam magnum potentem, et conturbet te; quomodo solent timere homines mediocres et angusti, ne maiores aliquos transeuntes in domum suam cogantur suscipere? Nihil certe maius est Deo: noli timere angustias, suscipe illum, et dilatat te. Non habes, quod illi apponas? Suscipe illum, et pascit te; et, quod suavius audias, pascit te de se. Ipse erit cibus tuus, quia ipse dixit: Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi 18. Talis panis reficit, et non deficit. Ergo beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.

Minister pacis quomodo se gerat. Ordo pacis verae in nobis qui sit.

12. Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur 19. Qui sunt pacifici? Qui pacem faciunt. Vides discordes? Esto inter illos minister pacis. Loquere bona huic de illo, et illi de isto. Audis mala de uno ipsorum ab altero tamquam ab irato? Noli prodere: preme auditum ab irato convicium, da concordiae fidele consilium. Sed et si vis pacificus esse inter duos discordantes amicos tuos, a te incipe esse pacificus: te ipsum pacare debes intus, ubi tecum forsitan quotidiana dimicatione rixeris. Annon habebat in semetipso rixam, qui dicebat: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; haec enim sibi invicem adversantur, ut non ea quae vultis faciatis 20? Verba sunt sancti Apostoli. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis 21. Si ergo est in ipso intus homine quotidiana quaedam rixa, et id agit pugna laudabilis, ne potiora ab inferioribus superentur, ne vincat libido mentem, ne vincat concupiscentia sapientiam, ipsa est pax recta quam debes facere in te, ut inferioribus imperet quod melius est in te. Illud est autem in te melius, ubi est imago Dei. Haec mens vocatur, intelligentia vocatur; ibi ardet fides, ibi firmatur spes, ibi accenditur caritas. Vult autem mens tua idonea esse vincere libidines tuas? Subdatur maiori, et vincet inferiorem; et erit pax in te vera, certa, ordinatissima. Qui est ordo pacis huius? Deus imperat menti, mens carni: nihil ordinatius. Sed adhuc caro habet infirmitates suas. Non sic erat in paradiso: peccato talis facta est, propter peccatum habet discordiae contra nos vinculum. Venit unus sine peccato concordare animam nostram cum carne nostra, et dignatus est dare nobis pignus Spiritus. Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 22. Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur. Tota autem ista pugna, quae de infirmitate fatigat nos - et quando malis concupiscentiis non consentimus, tamen ipso praelio quodammodo occupamur, non adhuc securi sumus - tota ista pugna non erit tunc, quando absorbebitur mors in victoria. Audi quo modo non erit: Oportet corruptibile corpus - hoc Apostolus dicit - ut induatur incorruptionem, et mortale hoc induatur immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria 23. Finitum est bellum, et pace conclusum. Audi vocem triumphantium: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus 24? Iam vox ista triumphantium est: nullus hostis omnino remanebit, non intus luctator, non foris temptator. Beati ergo pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur.

Non poena sed causa martyrem facit.

13. Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam 25. Hoc additamentum martyrem a latrone discrevit: nam et latro pro malis suis patitur persecutionem, nec quaerit coronam, sed luit debitam poenam. Martyrem non facit poena, sed causa: prius eligat causam, et securus sufferat poenam. In loco uno tres cruces erant, quando passus est Christus: ipse in medio, hinc atque hinc latrones duo. Attende poenam, nihil similius: tamen unus latronum in cruce invenit paradisum. Ille in medio iudicans damnat superbum, subvenit humili. Lignum illud Christo tribunal fuit. Quid agit iudicaturus, qui haec potuit iudicatus? Latroni ait confesso: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso 26. Ille enim se differebat. Quid enim ille dixerat? Memento mei Domine, cum veneris in regnum tuum 27. " Novi, inquit, mala mea: certe huc usque crucier, donec venies ". Et quia omnis qui se humiliat exaltabitur, statim protulit sententiam, dedit indulgentiam: Hodie, inquit, mecum eris in paradiso. Sed numquid totus Dominus ipso die sepultus? Secundum carnem in sepulchro futurus erat; secundum animam apud inferos futurus erat, non vinciendus, sed vinctos soluturus. Si ergo ipso die secundum animam apud inferos futurus erat, secundum carnem in sepulchro futurus erat, quomodo dixit: Hodie mecum eris in paradiso? Sed numquid totus est Christus anima et caro? Excidit tibi, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 28. Excidit tibi, Christum esse Dei Virtutem et Dei Sapientiam 29. Ubi ergo non est Sapientia Dei? Nonne de illa dictum est: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 30? Ergo secundum Verbi personam ait: Hodie mecum eris in paradiso. " Hodie, inquit, secundum animam ad inferos descendo, sed secundum divinitatem de paradiso non discedo ".

Auditores, quamvis alacres, Aug. onerare non vult.

14. Omnes beatitudines Christi, quantum potui, exposui Caritati vestrae. Alacres quidem vos tantum esse video, ut adhuc velitis audire. Provocavit nos multa dicere Caritas vestra, et forte alia dicere possemus: sed melius est ut quae accipitis bene ruminetis, et salubriter digeratis.