SERMO 52

DE TRINITATE

Deus trinus in Christi baptismo commendatur.

1. 1. Evangelica lectio proposuit nobis unde loquamur ad Caritatem vestram, tamquam Domini imperio, et vere Domini imperio. Ab illo enim exspectavit cor meum tamquam iussionem proferendi sermonis, ut hinc eum intellegerem loqui me velle, quod recitari ipse voluisset. Audiat ergo studium et devotio vestra, et adiuvet apud ipsum Dominum Deum nostrum laborem meum. Videmus enim et tamquam proposito divino spectaculo contuemur, apud flumen Iordanen commendari nobis Deum nostrum in Trinitate. Cum enim veniret Iesus, et baptizatus esset a Ioanne, Dominus a servo (quod fecit ad humilitatis exemplum; in ipsa quippe humilitate ostendit impleri iustitiam, quando dicente sibi Ioanne: Ego debeo a te baptizari, et tu venis ad me; respondit: Sine modo, ut impleatur omnis iustitia 1): cum ergo baptizatus esset, aperti sunt coeli, et descendit super eum Spiritus sanctus in specie columbae; deinde vox desuper consecuta est: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene sensi 2. Habemus ergo distinctam quodam modo Trinitatem: in voce Patrem, in homine Filium, in columba Spiritum sanctum. Hoc quidem commemorare opus erat; nam videre facillimum est. Evidenter enim, nec ullo dubitationis scrupulo commendatur haec Trinitas, cum ipse Dominus Christus in forma servi veniens ad Ioannem, utique Filius est: non enim dici potest quod Pater est, aut dici potest quod Spiritus sanctus est. Venit, inquit: Iesus 3: utique Filius Dei. De columba quis dubitet; aut quis dicat, Quid est columba cum ipsum Evangelium testetur apertissime: Descendit super eum Spiritus sanctus in specie columbae 4? De voce autem illa similiter nulla dubitatio quod Patris sit, cum dicit: Tu es Filius meus 5. Habemus ergo distinctam Trinitatem.

De inseparabili Trinitate quam difficile loqui.

2. 2. Et si consideremus loca, audeo dicere (quamvis timide id dicam, tamen audeo) quasi separabilem Trinitatem. Cum Iesus venit ad fluvium, ex alio loco in alium locum; columba de coelo descendit ad terram, de alio loco ad alium locum; vox ipsa Patris, nec de terra, nec de aqua sonuit, sed de coelo: tria haec quasi separantur locis, separantur officiis, separantur operibus. Dicat mihi aliquis: Ostende inseparabilem Trinitatem. Memento catholicum te loqui, catholicis loqui. Fides enim nostra, id est, fides vera, fides recta, fides catholica, non opinione praesumptionis, sed testimonio lectionis collecta, nec haeretica temeritate incerta, sed apostolica veritate fundata, hoc insinuat; hoc novimus, hoc credimus. Hoc etsi non videmus oculis, nec adhuc corde quamdiu fide mundamur; ipsa tamen fide rectissime, ac robustissime retinemus Patrem, Filium, Spiritum sanctum, inseparabilem esse Trinitatem, unum Deum, non tres deos. Ita tamen unum Deum, ut Filius non sit Pater, ut Pater non sit Filius, ut Spiritus sanctus nec Pater sit, nec Filius, sed Patris et Filii Spiritus. Hanc ineffabilem divinitatem apud se ipsam manentem, omnia innovantem, creantem, recreantem, mittentem, revocantem, iudicantem, liberantem; hanc ergo Trinitatem ineffabilem simul novimus et inseparabilem.

De auxilii necessitas ad nodum difficultatis solvendum.

2. 3. Quid ergo agimus? Ecce seorsum venit Filius in homine, seorsum Spiritus sanctus de coelo descendit in specie columbae, seorsum vox Patris de coelo sonuit: Hic est Filius meus 6. Ubi est inseparabilis Trinitas? Fecit vos per me Deus intentos. Orate pro nobis, et quasi aperientes sinum: donet ipse unde quod aperuistis impleatur. Collaborate nobis. Videtis enim quid susceperimus; non solum quid, verum etiam qui; unde volumus dicere, ubi positi, quomodo positi in corpore quod corrumpitur et aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem 7. Quando ergo istum sensum a multis extraho, et ad unum Deum Trinitatem inseparabilem colligo, ut aliquid videam quod dicam; putasne in hoc corpore quod aggravat animam, ut aliquid vobis digne loquar, potero dicere: Quoniam ad te, Domine, animam meam levavi 8? Adiuvet me, levet eam mecum. Nam infirmus sum illi, et gravis est mihi.

Patris Filiique opera inseparabilia.

3. 4. Solet haec quaestio ab studiosissimis fratribus proponi, solet in amatorum verbi Dei sermone versari, solet pro hac multum pulsari ad Deum, dicentibus hominibus: "Facit aliquid Pater, quod non facit Filius; aut facit aliquid Filius quod non facit Pater?" Interim de Patre et Filio dicamus. Cum autem hinc expedierit conatum nostrum, cui dicimus: Adiutor meus esto, ne derelinquas me 9; intellegitur etiam Spiritus sanctus ab operatione Patris et Filii nequaquam discedere. De Patre ergo et Filio, fratres, audite. Facit aliquid Pater sine Filio? Respondemus, Non. An dubitatis? Quid enim facit sine illo, per quem facta sunt omnia? Omnia, inquit, per ipsum facta sunt. Et satiate inculcans tardis, duris, litigiosis, addidit: Et sine ipso factum est nihil 10.

Pater per Filium omnia et fecit et regit.

3. 5. Quid igitur, fratres? Omnia per ipsum facta sunt 11; intellegimus utique universam creaturam factam per Filium, fecisse Patrem per Verbum suum, Deum per Virtutem et Sapientiam suam: numquid dicturi sumus, "Omnia quidem, quando creata sunt, per ipsum facta sunt, sed nunc non omnia per ipsum regit Pater"? Absit. Recedat haec cogitatio a fidelium cordibus, abigatur a sensu devotorum, ab intellectu piorum. Fieri non potest ut per ipsum creaverit, et non per ipsum gubernet. Absit ut sine ipso regatur quod est, quando per ipsum factum est ut esset. Sed et hoc testimonio Scripturae doceamus, non solum per ipsum facta et creata omnia, sicut ex Evangelio commemoravimus: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: sed per ipsum etiam regi et disponi quae facta sunt. Agnoscitis ergo Christum Dei Virtutem et Dei Sapientiam: agnoscite dictum et de Sapientia: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter 12. Non ergo dubitemus per ipsum regi omnia, per quem facta sunt omnia. Nihil itaque Pater sine Filio, nihil Filius sine Patre facit.

Utrum Filii nativitas et passio fuerit etiam Patris.

3. 6. Occurrit quaestio, quam in nomine Domini et eius voluntate solvendam suscepimus. Si nihil facit Pater sine Filio, et nihil Filius sine Patre; nonne quasi consequens erit ut et Patrem dicamus natum de virgine Maria, Patrem passum sub Pontio Pilato, Patrem resurrexisse et in coelum ascendisse? Absit. Non hoc dicimus, quia non hoc credimus. Credidi enim propter quod locutus sum: et nos credimus propter quod et loquimur 13. Quid est in fide? Quia Filius de Virgine natus est, non Pater. Quid est in fide? Quia Filius passus est sub Pontio Pilato, et mortuus, non Pater. Excidit nobis, quosdam male intellegentes vocari Patripassianos, qui dicunt ipsum Patrem natum ex femina, ipsum Patrem passum, ipsum esse Patrem qui est Filius, duo esse nomina, non res duas. Et removit istos Ecclesia catholica a communione sanctorum, ne aliquem deciperent, ut separati litigarent.

Difficultatis nodus.

3. 7. Revocemus ergo difficultatem quaestionis sensibus vestris. Dicat aliquis mihi: Tu dixisti, nihil Patrem facere sine Filio, neque Filium sine Patre; et testimonia de Scripturis adhibuisti, nihil facere Patrem sine Filio, quia omnia per ipsum facta sunt 14; nec quod factum est regi sine Filio, quia ipse est Sapientia Patris, attingens a fine usque ad finem fortiter, et disponens omnia suaviter 15. Modo mihi dicis quasi contra te ipsum loquens: Filius natus est de virgine, non Pater; Filius passus est, non Pater; Filius resurrexit, non Pater. Ecce teneo aliquid facere Filium, quod non facit Pater. Aut ergo confitere, facere aliquid Filium sine Patre; aut confitere etiam Patrem natum, passum, mortuum, resurrexisse. Aut illud, aut illud dic: elige unum de duobus. Ego neutrum eligo, nec hoc, nec illud dico. Nec aliquid facere Filium sine Patre dico; quia mentior, si hoc dixero: nec Patrem natum, passum, mortuum, resurrexisse dico; quia nihilominus mentior, si hoc dixero. Quomodo, inquit, explicaberis ab his angustiis?

Solius Filii nativitas ex Virgine, sed et est a Patre utique et a Filio facta.

4. 8. Placet vobis quaestio proposita: Deus adiuvet, ut placeat et soluta. Ecce quod dico, ut liberet et me et vos. In una enim fide stamus in nomine Christi, et in una domo sub uno Domino vivimus, et in uno corpore membra sub uno capite sumus, et uno spiritu vegetamur. Ut ergo Dominus ab his angustiis molestissimae quaestionis liberet, et me qui loquor, et vos qui auditis, hoc dico: Filius quidem, non Pater, natus est de virgine Maria; sed ipsam nativitatem Filii, non Patris, de virgine Maria, et Pater et Filius operatus est. Non est quidem passus Pater, sed Filius: passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Non resurrexit Pater, sed Filius: resurrectionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. De quaestione ista videmur iam expediti; sed forte verbis meis, videamus etiam utrum verbis divinis. Pertinet ergo ad me sanctorum Librorum testimoniis demonstrare, nativitatem Filii et Patrem operatum et Filium; ita passionem; ita resurrectionem: ut cum Filii tantum sit et nativitas et passio et resurrectio; haec tamen tria quae ad Filium solum pertinent, nec a Patre solo facta sint, nec a solo Filio, sed a Patre utique et Filio. Probemus singula, iudices auditis, causa proposita est, testes procedant. Dicat mihi iudicium vestrum, quod solet causas agentibus dici: Doce quod promittis. Doceo plane adiuvante Domino, et coelestis iuris recito lectionem. Intente audistis proponentem, audite intentius iam probantem.

Filii nativitatem a Patre factam Paulus, divini iurisconsultus.

4. 9. De Christi nativitate mihi primo docendum est, quomodo eam et Pater fecerit, et Filius fecerit, quamvis nonnisi ad Filium pertineat quod fecit Pater et Filius. Paulum recito, idoneum iuris divini consultum. Nam et causidici habent hodie Paulum dictantem iura litigatorum, non Christianorum. Recito, inquam, Paulum dictantem pacis iura, non litis. Ostendat nobis sanctus Apostolus, quomodo nativitatem Filii Pater operatus sit. Cum autem venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant redimeret 16. Audistis, et quia planum et apertum est, intellexistis. Ecce Pater fecit Filium nasci de virgine. Cum enim venisset plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, utique Pater Christum. Quomodo eum misit? Factum ex muliere, factum sub Lege. Fecit ergo eum Pater ex muliere sub Lege.

Christus de muliere et virgine natus est.

4. 10. An forte hoc movet, quia "de virgine" dixi, et Paulus dicit ex muliere? Non moveat, non immoremur: neque enim rudibus loquor. Utrumque Scriptura dicitur, et "ex virgine", et "ex muliere". "Ex virgine" quomodo? Ecce virgo in utero accipiet, et pariet Filium 17. "Ex muliere" autem, sicut audistis: non est contrarium. Proprietas enim locutionis hebraeae "mulieres", non corruptas virginitate, sed feminas appellat. Habes evidentem Scripturam Geneseos, quando ipsa primo Eva facta est: Formavit eam in mulierem 18. Dicit etiam alio loco Scriptura, iubere Deum separari mulieres, quae non cognoverunt cubile viri 19. Hoc ergo iam notum esse debet; nec teneat nos, ut alia, quae merito tenebunt, Domino adiuvante, explicare possimus.

A Filio quoque Filii nativitatem factam est.

4. 11. Probavimus ergo nativitatem Filii a Patre factam, probemus et a Filio factam. Quid est nativitas Filii de virgine Maria? Certe assumptio formae servi. Numquidnam est aliud nasci Filio, nisi accipere formam servi in virginis utero? Audi quia hoc et Filius fecit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 20. Cum venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere; qui factus est ei ex semine David secundum carnem 21: videmus ergo nativitatem Filii a Patre factam; sed quia ipse Filius semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, videmus nativitatem Filii et ab ipso Filio factam. Probatum est hoc; transeamus hinc: intenti aliud accipite, quod ex ordine sequitur.

Passio quoque Filii et a Patre et a Filio.

4. 12. Probemus et passionem Filii, et a Patre factam, et a Filio factam. Faciat Pater passionem Filii: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum 22. Faciat et Filius passionem suam: Qui me dilexit, et tradidit semetipsum pro me 23. Tradidit Pater Filium, tradidit Filius se ipsum. Passio haec uni facta est, sed ab utroque facta est. Sicut ergo nativitatem, ita passionem Christi nec Pater sine Filio fecit, nec Filius sine Patre. Tradidit Pater Filium, tradidit Filius se ipsum. Quid hic fecit Iudas, nisi peccatum? Transeamus, et hinc veniamus ad resurrectionem.

Idem de Christi resurrectione probatur.

4. 13. Videamus Filium quidem, non Patrem, resurgentem, sed resurrectionem Filii et Patrem et Filium facientem. Operetur Pater resurrectionem Filii. Propter hoc enim exaltavit eum, a mortuis et donavit ei nomen quod est super omne nomen 24. Resuscitavit ergo Pater Filium, exaltando eum et excitando eum a mortuis. Numquid et Filius resuscitat semetipsum? Resuscitavit plane. In figuram sui corporis de templo dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud 25. Postremo sicut ad passionem pertinet animam ponere, sic ad resurrectionem animam iterum sumere: videamus si Filius quidem animam suam posuit, et ei animam suam Pater reddidit, non ipse sibi. Pater enim quia reddidit, manifestum est. Inde enim Psalmus dicit: Et resuscita me, et reddam illis 26. Sed quia et Filius animam suam sibi reddidit, quid a nobis exspectatis? Ipse dicat: Potestatem habeo ponendi animam meam 27. Nondum dixi quod promisi. Ponendi dixi: sed iam clamastis, quia praevolatis. Eruditi quippe in schola magistri coelestis, tamquam lectiones intente audientes, pie reddentes, quid sequatur non ignoratis. Potestatem, inquit, habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam 28.

Doctrina explicata rursus exsponitur.

5. 14. Exsolvimus quae promisimus: propositiones nostras firmissimis, ut arbitror, testimoniorum documentis probavimus. Tenete quod audistis. Breviter replico, et rem utilissimam, quantum existimo, mentibus vestris collocandam commendo. Pater non est natus de virgine: nativitatem tamen istam Filii et Pater et Filius operatus est ex virgine. Pater non est passus in cruce: passionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Non resurrexit Pater a mortuis: resurrectionem tamen Filii et Pater et Filius operatus est. Habetis personarum distinctionem, et operationis inseparabilitatem. Non ergo dicamus aliquid Patrem operari sine Filio, aliquid Filium sine Patre. An forte miracula quae fecit Iesus, movent vos, ne forte aliqua ipse fecerit, quae non fecit Pater? Et ubi est: Pater autem in me manens, ipse facit opera sua 29? Haec quae diximus plana erant, tantum dicenda erant: non laborandum ut intellegerentur, sed curandum ut commemorarentur.

Deus ad modum corporis in spatio minime cogitandus.

5. 15. Aliquid adhuc volo dicere, ubi vere et acriorem intentionem vestram requiro, et devotionem apud Deum. Etenim locis corporalibus non tenentur nec occupantur nisi corpora. Ultra locos corporales est divinitas. Nemo eam tamquam spatio requirat. Ubique invisibilis et inseparabiliter adest: non in parte maior, in parte minor; sed ubique tota, nusquam divisa. Quis videt hoc? quis capit hoc? Compescamus nos: meminerimus qui, unde loquamur. Illud et illud, quidquid est quod Deus est, pie credatur, sancte cogitetur; et quantum datur, quantum potest, ineffabiliter intellegatur. Quiescant verba, cesset lingua; cor excitetur, cor illuc levetur. Non enim est illud tale, quod in cor hominis ascendat, sed quo cor hominis ascendat. Attendamus creaturam: Invisibilia enim eius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur 30; ne forte in his quae fecit Deus, in quibus habemus quamdam consuetudinis familiaritatem, inveniamus aliquam similitudinem, unde probemus esse aliqua tria, quae tria separabiliter proferantur, inseparabiliter operentur.

Deus incomprehensibilis est.

6. 16. Eia, fratres, adestote toto animo. Videte prius quid promittam; ne forte in creatura inveniam, quia Creator a nobis excelsus est. Et forte verba quisquam nostrum, cui fulgor veritatis aliqua mentem quasi coruscatione perstringit, potest dicere verba illa: Ego dixi in ecstasi mea. In ecstasi tua quid dixisti? Proiectus sum a facie oculorum tuorum 31. Etenim videtur mihi iste qui hoc dixit, levasse ad Deum animam suam, et diffudisse super se animam suam, cum ei diceretur quotidie: Ubi est Deus tuus32 pervenisse spiritali quodam contactu ad illam incommutabilem lucem, eamque infirmitate conspectus ferre non valuisse; et in suam quasi aegritudinem atque languorem iterum recidisse, et comparasse se illi, et sensisse adhuc contemperari non posse aciem mentis suae luci sapientiae Dei. Et quia hoc in ecstasi fecerat, abreptus a sensibus corporis et subreptus in Deum, at ubi quodam modo a Deo ad hominem revocatus est, ait: Ego dixi in ecstasi mea 33. Vidi enim nescio quid in ecstasi, quod diu ferre non potui; et redditus mortalibus membris, et multis mortalium cogitationibus a corpore quod aggravat animam, dixi. Quid? Proiectus sum a facie oculorum tuorum 34. Longe sursum es, longe deorsum sum. Quid ergo dicamus, fratres, de Deo? Si enim quod vis dicere, si cepisti, non est Deus: si comprehendere potuisti, aliud pro Deo comprehendisti. Si quasi comprehendere potuisti, cogitatione tua te decepisti. Hoc ergo non est, si comprehendisti: si autem hoc est, non comprehendisti. Quid ergo vis loqui, quod comprehendere non potuisti?

Dei similitudo in nobismetipsis quaerenda.

6. 17. Videamus ergo, ne forte in creatura inveniamus aliquid, ubi probemus aliqua tria et separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. Quo ibimus? Ad coelum ut de sole et luna et sideribus disputemus? Ad terram, ut forte de fructetis, de arboribus, de animalibus terram implentibus? An de ipso coelo, an de ipsa terra, quae continent omnia quae sunt in coelo et in terra? Quamdiu homo circumis creaturam? Ad te redi, te vide, te inspice, te discute. In creatura quaeris aliqua tria et separatim demonstranda, et inseparabiliter operantia: si in creatura quaeris, in te prius quaere. Non enim tu non es creatura. Similitudinem quaeris. Quaesiturus es in pecore? De Deo enim loquebaris, cum quaereres quamdam similitudinem. De Trinitate ineffabilis Maiestatis loquebaris; et quia defecisti in divinis, tuamque infirmitatem debita humilitate confessus es, ad humana venisti; ibi discute. Quaeris in pecore, quaeris in sole, in stella? Quid enim horum factum est ad imaginem et similitudinem Dei? Prorsus familiarius et melius aliquid horum quaeris in te. Hominem enim Deus fecit ad imaginem et similitudinem suam. In te quaere, ne forte imago Trinitatis habeat aliquod vestigium Trinitatis. Et quae? Imago facta longe distans: similitudo tamen et imago longe distans, non quomodo imago Filius hoc quod Pater. Aliter enim imago in filio, aliter in speculo. Multum distat. In filio imago tua, tu ipse es. Hoc est enim filius quod tu natura. Substantia hoc quod tu, persona alius quam tu. Non ergo homo imago tamquam unigenitus Filius, sed ad imaginem quamdam et ad quamdam similitudinem factus. Quaerat in se aliquid, si possit invenire, et tria quaedam quae separabiliter pronuntientur, inseparabiliter operentur. Quaeram, quaerite mecum. Non ego in vobis, sed vos in vobis, et ego in me. Quaeramus communiter, et communem naturam atque substantiam communiter pertractemus.

Anima nostra ad imaginem Dei facta.

7. 18. Vide, o homo, adverte si verum est quod dico. Habesne corpus, habes carnem? Habeo, inquis. Nam unde est, unde in loco sum, unde de loco in locum moveor? Unde verba loquentis audio, nisi per aurem carnis? Unde os loquentis video, nisi per oculos carnis? Habes, constat, nec diu satagendum est de re manifesta. Vide aliquid aliud, vide quod operatur per carnem. Audis enim aure, sed non ab aure audis. Alius est intus qui audit per aurem. Vides per oculum, ipsum intuere. An domum agnovisti, habitatorem neglexisti? Numquidnam videt oculus per se ipsum? Nonne alius est qui videt per oculum? Non dico, Non videt oculus mortui, de quo constat corpore habitatorem abscessisse 35: sed oculus de re alia cogitantis, non videt faciem praesentis. Respice ergo interiorem hominem tuum. Ibi enim magis aliqua similitudo quaerenda est quorumdam trium separatim demonstratorum, inseparabiliter operantium. Quid habet mens tua? Forte si quaeram, multa invenio: sed aliquid proximum est, quod facilius intellegitur. Quid habet anima tua? Intus commemoro, recole. Non enim quod dicturus sum, id posco ut credatur mihi: noli acceptare, si in te non inveneris. Intuere ergo, sed primo quod exciderat, videamus, si homo non Filii tantum imago est, aut Patris tantum imago est, sed Patris et Filii; et utique iam consequenter et Spiritus sancti. Genesis loquitur: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram 36. Non ergo facit Pater sine Filio, nec Filius sine Patre. Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Faciamus; non, "faciam"; aut, "fac"; aut, "faciat ille": sed: faciamus. Ad imaginem; non, "tuam"; aut, "meam"; sed, ad nostram.

Trinitatis similitudo in homine.

7. 19. Ergo interrogo, dissimilem rem dico. Nemo dicat: Ecce quod comparavit Deo. Iam locutus sum, et praelocutus, et cautos reddidi, et cautus fui. Longe ista distant, a summis ima, ab incommutabilibus mutabilia, a creantibus creata, a divinis humana. Ecce primo hoc commendo, quia quod dicturus sum longe distat, nemo mihi calumnietur. Ne forte ergo et ego aures quaeram, et ille dentes paret, hoc me promisi exhibiturum, aliqua tria demonstrata separatim, operata inseparabiliter. Quam sint ista similia vel dissimilia Trinitati omnipotenti, non nunc ago: sed in ipsa creatura ima et mutabili invenimus aliqua tria, quae possint separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. O carnalis cogitatio, et conscientia pertinax atque infidelis! Quid de illa Maiestate ineffabili in ea re dubitas, quam in te invenire potuisti? Ecce dico, ecce interrogo: Homo, habes memoriam? Si non habes, quod dixi quomodo tenuisti? Sed forte iam, quod paulo ante dixi, oblitus es. Hoc ipsum quod dico, Dixi; duas istas syllabas non teneres, nisi per memoriam. Unde enim scires duas esse, si sonante secunda oblitus esses primam? Quid ergo diutius? Quare sic urgeor? quare sic cogor convincere? Manifestum est, habes memoriam. Quaero aliud: Habes intellectum? Habeo, inquis. Si enim non haberes memoriam, non teneres quod dixi: si non haberes intellectum, non agnosceres quod tenuisti. Habes et hoc. Intellectum tuum ad id quod intus tenes, revocas, et vides, et videndo formaris, ut sciens dicaris. Tertium quaero: Habes memoriam, qua teneas quod dicitur; habes intellectum, quo intellegas quod tenetur; de his duobus requiro abs te, volens tenuisti et intellexisti? Volens plane, inquis. Habes ergo voluntatem. Haec sunt tria, quae me dicturum esse promiseram auribus et mentibus vestris. Tria haec quae sunt in te, quae potes numerare, et non potes separare. Haec ergo tria, memoriam, intellectum, et voluntatem; haec, inquam, tria animadverte separatim pronuntiari, inseparabiliter operari.

Memoria, intellectus et voluntas, et separabiliter demonstrantur, et inseparabiliter operantur.

8. 20. Aderit Dominus, et video quod adsit: ex intellectu vestro intellego eum adesse. Ex his enim vocibus vestris, quemadmodum intellexeritis, adverto; praesumo eum adiuturum, ut omnia intellegatis. Tria promisi separabiliter demonstrari, inseparabiliter operari. Ecce nesciebam quid esset in animo tuo, demonstrasti mihi dicendo, Memoria. Hoc verbum, sonus iste, vox ista processit ad aures meas ab animo tuo. Hoc enim quod est memoria, tacite cogitabas, et non dicebas. Erat in te, et nondum venerat ad me. Ut autem quod erat in te proferretur ad me, dixisti ipsum nomen, id est, Memoria. Audivi: quatuor has syllabas in nomine memoriae audivi. Quatuor syllabarum nomen est, vox est, sonuit, ad aurem meam processit, menti aliquid insinuavit. Quod sonuit transiit, unde insinuatum et quod insinuatum est manet. Sed hoc quaero, quando dixisti hoc nomen "memoriae", vides certe quia hoc nomen non pertinet nisi ad memoriam. Caetera enim duo habent nomina sua. Namque aliud vocatur intellectus, non memoria; aliud vocatur voluntas non memoria; aliud autem unum vocatur memoria. Sed ut hoc diceres, ut quatuor istas syllabas operareris, unde operatus es? Hoc nomen quod pertinet ad solam memoriam, operata est in te et memoria, ut teneres quod dicebas; et intellectus, ut scires quod tenebas; et voluntas, ut proferres quod sciebas. Gratias Domino Deo nostro. Adiuvit nos, et in vobis et in nobis. Vere dico Caritati vestrae, hoc discutiendum et insinuandum trepidissime aggressus eram. Metuebam enim ne forte laetificarem capacium ingenium, et facerem grave tardioribus taedium. Nunc autem video vos et attentione audiendi, et celeritate intellegendi, non solum percepisse dictum, sed praevolasse dicturum: Gratias Domino.

His tribus facultatibus aliquantum illustratur Trinitatis mysterium.

9. 21. Videte ergo, iam securus commendo quod intellexistis; non inculco incognitum, sed repetens commendo perceptum. Ecce de tribus illis una res nominata est, unius rei nomen dictum est: Memoria nomen est unius ex illis tribus, et tamen nomen unius ex illis tribus tria ipsa operata sunt. Non potuit dici sola "memoria", nisi operante voluntate, intellectu et memoria. Non potest dici solus "intellectus", nisi operante memoria, voluntate et intellectu. Nec potest dici sola "voluntas", nisi operante memoria et intellectu et voluntate. Explicata sunt, ut arbitror, quae promissa sunt: quod separatim pronuntiavi, inseparabiliter cogitavi. Unum horum nominum tria fecerunt: sed tamen hoc unum quod tria fecerunt, non ad tria pertinet, sed ad unum. Tria fecerunt nomen "memoriae": sed hoc non pertinet nisi ad solam memoriam. Tria fecerunt nomen intellectus: sed non pertinet nisi ad solum intellectum. Tria fecerunt nomen voluntatis: sed non pertinet nisi ad solam voluntatem. Ita Trinitas fecit carnem Christi: sed non pertinet nisi ad solum Christum. Trinitas fecit de coelo columbam: sed non pertinet nisi ad solum Spiritum sanctum. Trinitas fecit de coelo vocem: sed non pertinet vox nisi ad solum Patrem.

Quid ex illis tribus ad Patris, similitudinem, quid ad Filii, quid ad Spiritus Sancti pertineat.

9. 22. Nemo ergo dicat mihi, nemo calumniosus me infirmum urgere conetur: Quid ergo in his tribus quae in mente nostra vel in anima esse ostendisti, quid ex his tribus pertinet ad Patrem, id est, quasi ad similitudinem Patris, quid horum ad Filii, quid horum ad Spiritus sancti? Non possum dicere, non possum explicare. Aliquid et cogitantibus relinquamus, aliquid et silentio largiamur. Redi ad te, et ab omni strepitu tolle te. Intra te vide, si habes illic aliquod secretarium dulce conscientiae tuae, ubi non perstrepas, ubi non litiges, aut lites pares, ubi non dissensiones et pervicaciam mediteris. Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intellegas. Forte dicturus es: Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam, et exsultabunt ossa, sed humiliata 37, non "elata".

Hinc intellegitur Trinitatis Personas posse et separabiliter demonstrari et inseparabiliter operari.

10. 23. Sufficit ergo quia ostendimus tria quaedam separabiliter demonstrari, inseparabiliter operari. Si hoc in te invenisti, si hoc in homine, si hoc in quadam persona in terra ambulante, corpus fragile, quod aggravat animam, adhuc portante: crede posse Patrem et Filium et Spiritum sanctum per singula quaedam visibilia, per species quasdam assumptae creaturae posse et separabiliter demonstrari, et inseparabiliter operari. Sufficit hoc. Non dico, Pater memoria est, Filius intellectus est, Spiritus voluntas est: non dico, quomodo libet intellegatur, non audeo. Servemus maiora capientibus, infirmis infirmi quod possumus. Non dico ista illi Trinitati velut aequanda, quasi ad analogiam, id est, ad rationem quamdam comparationis dirigenda: non hoc dico. Sed quid dico? Ecce in te inveni tria separabiliter demonstrata, inseparabiliter operata; et eorum trium unumquodque nomen a tribus factum, quod tamen non ad tria, sed ad trium horum unum aliquid pertinere. Crede iam ibi quod non potes videre, si hic audisti et vidisti et tenuisti. In te enim quod est, potes nosse: in eo qui te fecit quod est, quidquid est, quando potes nosse? Et si poteris, nondum potes. Et tamen cum poteris, numquid sic poteris nosse Deum tu, quomodo se novit Deus? Sufficiat ergo Caritati vestrae: quod potuimus, diximus; exigentibus promissa reddidimus: caetera quae addenda sunt, ut proficiant sensus vester, a Domino quaerite.