DE CONSONANTIA EVANGELISTARUM MATTHAEI ET LUCAE
IN GENERATIONIBUS DOMINI
1. 1. Exspectationem Caritatis vestrae ille impleat, qui excitavit. Etsi enim quae dicenda sunt vobis, non nostra, sed Dei esse praesumimus; tamen multo magis nos dicimus, quod humiliter dicit Apostolus: Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia virtutis Dei sit, et non ex nobis 1. Non dubitamus itaque meminisse vos pollicitationis nostrae. In ipso promisimus, per quem nunc reddimus. Nam et cum promitteremus, ab ipso petebamus: et cum reddimus, ab ipso accipimus. Meminit autem Caritas vestra nos matutina Natalis Domini distulisse quam solvendam proposuimus quaestionem; quia multi nobiscum, etiam quibus solet esse onerosus sermo Dei, solemnitatem illam diei debitam celebrabant. Nunc vero puto neminem convenisse, nisi qui audire desiderat. Non itaque loquimur cordibus surdis, non fastidientibus animis. Haec autem vestra exspectatio, pro me oratio est. Accessit aliquid; quia et dies Muneris multos hinc ventilavit, pro quorum quidem salute quantum satagimus, tantum fratres ut satagatis hortamur; et pro his qui nondum intenti sunt spectaculis veritatis, sed dediti sunt spectaculis carnis, intenta mente deprecemini Deum. Novi enim, et certe scio esse modo in numero vestro eos qui hodie contempserunt: sed rumpunt ea quae consuerunt. Mutantur enim homines, et in melius et in deterius. Quotidianis huiuscemodi experimentis vicissim et laetamur et contristamur; laetamur correctis, contristamur depravatis. Ideoque Dominus non ait salvum futurum esse qui coeperit; sed: Qui perseveraverit, inquit, usque in finem, hic salvus erit 2.
1. 2. Quid autem potuit admirabilius nobis concedere Dominus Iesus Christus Filius Dei, qui est et filius hominis, quia et hoc esse dignatus est; quid potuit magnificentius, quam ut non solum spectatores nugacium munerum aggregaret ovili suo, sed etiam nonnullos qui illic spectari solent? Non enim tantum amatores venatorum, sed etiam ipsos venatores venatus est ad salutem: quia et ipse spectatus est. Audi quomodo. Ipse dixit, ipse antequam spectaretur praedixit, et tamquam factum esset quod futurum erat prophetico eloquio praenuntiavit, dicens in Psalmo: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea 3. Ecce quomodo spectatus est, ut ossa eius dinumerarentur. Et dicit apertius ipsum spectaculum: Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me 4. Spectabatur illudendus, spectabatur ab eis qui non ei saltem faverent in illo spectaculo, sed saevirent: quomodo spectari fecit martyres suos primitus, dicente Apostolo: Spectaculum facti sumus mundo, et Angelis et hominibus 5. Sed duo genera hominum talia spectacula spectant; unum carnalium, alterum spiritalium. Carnales spectant, miseros putantes eos martyres, qui bestiis subiecti sunt, qui capite caesi, qui ignibus concremati, detestantes eos et exhorrentes. Alii vero sicut et sancti Angeli spectant, non attendentes corporum laniatus, sed mirantes fidei integritatem. Magnum spectaculum praebet oculis cordis integer animus, corpore dissipato. Haec vos cum in ecclesia leguntur, libenter spectatis oculis cordis. Si enim nihil spectaretis, nihil audiretis. Videtis ergo quod hodie spectacula non contempsistis, sed elegistis. Adsit itaque Deus, dans ut amicis vestris quos doletis hodie ad amphitheatrum cucurrisse, et ad ecclesiam venire noluisse, referatis dulciter vestra spectacula: ut et illis incipiant vilescere illa, quae amando ipsi viluerunt; et ament vobiscum Deum, de quo nemo potest amator erubescere, quia illum amat qui non potest vinci. Ament vobiscum Christum, qui eo ipso quo videbatur victus, vicit orbem terrarum. Vicit enim orbem terrarum sicut videmus, fratres: subiecit omnes potestates, subiugavit reges, non superbo milite, sed irrisa cruce; non saeviens ferro, sed pendens ligno; patiendo corporaliter, faciendo spiritaliter. Illius corpus erigebatur in cruce: ille mentes cruci subdebat. Denique quae gemma pretiosior in diademate, quam crux Christi regnantium in fronte? Hunc vos amando, nunquam erubescitis. Quam multi enim de amphitheatro victi revertuntur, victis eis pro quibus insaniunt? Qui magis vincerentur, si vincerent. Subderentur enim vanae laetitiae, subderentur exsultationi pravae cupiditatis: qui hoc ipso quo illuc currunt, victi sunt. Quam multos enim putatis, fratres, dubitasse hodie, utrum huc irent, an illuc? Et qui in ipsa dubitatione considerantes Christum, ad ecclesiam cucurrerunt, vicerunt non quemlibet hominem, sed diabolum ipsum, totius mundi pessimum venatorem. Qui autem in illa dubitatione elegerunt potius ad amphitheatrum currere, ab illo utique victi sunt, quem isti vicerunt. Vicerunt autem in illo qui ait: Gaudete, quia ego vici mundum 6. Quia propterea tentari se passus est Imperator, ut doceret militem dimicare.
2. 3. Hoc ergo ut faceret Dominus noster Iesus Christus, utique nascendo de femina, filius hominis factus est. At enim si non nasceretur de Maria virgine, quid esset minus? Dicit aliquis: Homo esse voluit: esset homo, non tamen de femina nasceretur: non enim et primum hominem quem fecit, ex femina fecit. Ad hoc vide quid respondeatur. Tu dicis, ad nascendum utquid elegerit feminam. Respondetur tibi: Imo ad nascendum cur fugeret feminam? Puta me non posse ostendere quid elegerit, ut de femina nasceretur: tu ostende quid fugere in femina debuit. Sed aliquando iam dicta sunt, quia utique si fugeret feminae uterum, velut significaret se ex illa contaminari potuisse. Quanto autem erat per substantiam suam immaculabilior, tanto non debuit formidare uterum carnis, quasi posset inde maculari: sed natus de femina, ostendere nobis debuit magni aliquid sacramenti. Nam revera, fratres, et nos fatemur, quod si vellet Dominus sic fieri homo, ut non ex femina nasceretur, erat utique facile Maiestati. Quomodo enim potuit ex femina sine viro; sic posset nec per feminam nasci. Sed hoc nobis ostendit, ut scilicet in nullo sexu de se desperaret humana creatura. Sexus enim humanus marium est et feminarum. Si ergo vir existens, quod utique esse deberet, non nasceretur ex femina; desperarent de se feminae, memores primi peccati sui, quia per feminam deceptus est primus homo; et omnino nullam se spem habere in Christo arbitrarentur. Venit ergo vir sexum praeeligere virilem, et natus ex femina sexum consolari femineum, tamquam alloquens et dicens: Ut noveritis quod non Dei creatura mala est, sed voluptas prava pervertit eam, in principio cum feci hominem, masculum et feminam feci. Non creaturam damno, quam feci. Ecce natus sum vir, ecce natus ex femina. Non ergo creaturam damno, quam feci; sed peccata, quae non feci. Uterque sexus videat honorem suum, et uterque confiteatur iniquitatem suam, et uterque speret salutem. Decipiendo homini propinatum est venenum per feminam: reparando homini propinetur salus per feminam. Compenset femina decepti per se hominis peccatum, generando Christum. Inde et resurgentem Deum priores feminae Apostolis nuntiarunt. Nuntiavit viro suo mortem femina in paradiso: nuntiaverunt et feminae salutem viris in Ecclesia. Resurrectionem Christi Apostoli erant gentibus nuntiaturi: Apostolis feminae nuntiarunt. Nemo ergo calumnietur Christo nato ex femina, de quo sexu Liberator maculari non posset, et quem sexum Creator commendare deberet.
3. 4. Sed, inquiunt, quomodo credituri sumus natum ex femina Christum? Respondeam: Ex Evangelio quod praedicatum est et praedicatur universo orbi terrarum. Sed rei iam creditae per omnem terram quaestionem conantur ingerere caeci, excaecare alios affectantes, et non videntes quod videndum est, dum convellere conantur quod credendum est. Respondent enim, et dicunt: Noli nos auctoritate orbis terrarum premere; ipsam Scripturam consideremus. Noli populariter agere: multitudo tibi seducta favet. Primo hic respondeo: Multitudo seducta mihi favet? Haec multitudo, paucitas fuit. Unde crevit haec multitudo quae in istis incrementis tanto ante nuntiata est? Non enim crescere visa est, quae non est praevisa. Non dico, Paucitas erat: unus erat Abraham. Considerate, fratres, unus erat Abraham per totum mundum illo tempore, per totum orbem terrarum inter omnes homines, inter omnes gentes, cui homini dictum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes 7. Quod credidit unus de sua singularitate, exhibitum est multis de seminis multitudine. Tunc non videbatur, et credebatur; nunc videtur, et impugnatur: et quod uni tunc dicebatur et ab uno credebatur; nunc oppugnatur a paucis, quoniam exhibetur in multis. Ille qui discipulos suos fecit piscatores hominum, intra retia sua omne genus auctoritatis inclusit. Si multitudini credendum est; quid copiosius Ecclesia toto orbe diffusa? Si divitibus credendum est; attendant quot divites cepit: si pauperibus credendum est, attendant pauperum millia: si nobilibus; intus est iam pene tota nobilitas: si regibus; videant omnes subditos Christo: si eloquentioribus, doctioribus, prudentioribus; intueantur quanti oratores; quanti periti, quanti philosophi huius mundi ab illis piscatoribus irretiti sint, ut ad salutem de profundo attraherentur; cogitantes eum qui magnum malum animae humanae, id est, superbiam, suae humilitatis exemplo sanare descendens, infirma mundi elegit, ut confunderet fortia; et stulta huius mundi elegit, ut confunderet sapientes; non qui essent, sed qui esse viderentur: et ignobilia huius mundi elegit, et ea quae non sunt, ut ea quae sunt evacuaret 8.
4. 5. Quidquid velis dicas, inquiunt, nos deprehendimus ubi legitis natum Christum, dissonare inter se Evangelia, et non posse utrumque verum esse quod dissonat. Cum enim ostendero, inquit, dissonantiam, recte improbo fidem, at tu qui accipis fidem, ostende concordiam. Quam quaeso dissonantiam demonstrabis? Apertam, inquit, cui nemo potest contradicere. Quam securi auditis, quia fideles estis. Attendite, dilectissimi, et videte quam salubriter Apostolus moneat, dicens: Sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum nostrum, in ipso ambulate, radicati et superaedificati in ipso, et confirmati in fide 9. Ipsa enim simplici et certa fide, in illo firmiter permanere debemus, ut ipse aperiat fidelibus quod in se absconditum est: quia sicut idem dicit apostolus: In illo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 10. Qui non propterea abscondit, ut neget, sed ut absconditis excitet desiderium. Haec est utilitas secreti. Honora in eo quod nondum intellegis; et tanto magis honora, quanto plura vela cernis. Quanto enim quisque honoratior est, tanto plura vela pendent in domo eius. Vela faciunt honorem secreti: sed honorantibus levantur vela. Irridentes autem vela, et a velorum vicinitate pelluntur. Quia ergo transimus ad Christum, aufertur velamen 11.
5. 6. Proferunt calumnias suas quidam, et dicunt: Matthaeus certe evangelista est? Respondemus, ita, pio ore, corde devoto, in nullo omnino dubitantes: respondemus plane, Evangelista est Matthaeus. Credis ei, inquiunt? Quis non respondeat, Credo? Quomodo de murmure vestro pio insonuit? Ita, fratres, si secure creditis, non est unde erubescatis. Loquor vobis, aliquando deceptus, cum primo puer ad divinas Scripturas ante vellem afferre acumen discutiendi, quam pietatem quaerendi: ego ipse contra me perversis moribus claudebam ianuam Domini mei: cum pulsare deberem, ut aperiretur; addebam, ut clauderetur. Superbus enim audebam quaerere, quod nisi humilis non potest invenire. Quanto vos beatiores estis modo! quam securi discitis, quam tuti, quicumque adhuc parvuli estis in nido fidei, et spiritalem escam accipitis! Ego autem miser, cum me ad volandum idoneum putarem, reliqui nidum; et prius cecidi, quam volarem. Sed Dominus misericors me, a transeuntibus ne conculcarer et morerer, levavit, et in nido reposuit. Haec enim me perturbaverunt, quae modo vobis securus in nomine Domini et propono, et expono.
5. 7. Ut ergo dicere coeperam, ita illi calumniantur: Matthaeus, inquiunt, evangelista est, et creditis ei? Consequenter utique quem fatemur evangelistam, huic necessario credimus. Attendite generationes Christi, quas posuit Matthaeus: Liber generationis Iesu Christi, filii David, filii Abraham 12. Quomodo filii David, quomodo filii Abraham? Nisi enim per successionem generis, ostendi non potest. Constat quippe cum Dominus nasceretur de virgine Maria, neque Abraham, neque David in rebus humanis fuisse. Et tu eumdem dicis filium David, eumdemque dicis filium Abraham? Tamquam dicamus Matthaeo, Proba ergo quod dicis. Exspecto enim successionem generis Christi. Abraham, inquit, genuit Isaac, Isaac autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Iudam, et fratres eius. Iudas autem genuit Phares et Zaram de Thamar. Phares autem genuit Esron. Esron autem genuit Aram. Aram autem genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Naasson. Naasson autem genuit Salmon. Salmon autem genuit Booz ex Rahab. Booz autem genuit Obed ex Ruth. Obed autem genuit Iesse. Iesse autem genuit David regem 13. Iam hinc attendite quemadmodum a David perveniatur ad Christum, qui dictus est filius Abraham et filius David. David autem, inquit, genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae. Salomon autem genuit Roboam. Roboam autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asa. Asa autem genuit Iosaphat. Iosaphat autem genuit Ioram. Ioram autem genuit Oziam. Ozias autem genuit Ioatham. Ioatham autem genuit Achaz. Achaz autem genuit Ezechiam. Ezechias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amon. Amon autem genuit Iosiam. Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius, in transmigratione Babylonis. Et post transmigrationem Babylonis, Iechonias genuit Salathiel. Salathiel autem genuit Zorobabel. Zorobabel autem genuit Abiud. Abiud autem genuit Eliachim. Eliachim autem genuit Azor. Azor autem genuit Sadoc. Sadoc autem genuit Achim. Achim autem genuit Eliud. Eliud autem genuit Eleazar. Eleazar autem genuit Mathan. Mathan autem genuit Iacob. Iacob autem genuit Ioseph, virum Mariae: de qua natus est Iesus, qui vocatur Christus 14. Sic ergo per ordinem successionemque parentum et progenitorum invenitur Christus filius David, filius Abraham.
5. 8. Cui rei fideliter enarratae, istam calumniam primam movent, quia sequitur idem Matthaeus, et dicit: Omnes generationes ab Abraham usque ad David, generationes quatuordecim: et a David usque ad transmigrationem Babylonis, generationes quatuordecim: et a transmigratione Babylonis usque ad Christum, generationes quatuordecim 15. Deinde subiecit, ut narraret quomodo natus est Christus de Maria virgine, subiungens, et dicens: Christi autem generatio sic erat 16. Etenim ordine parentum enumeravit quare dicatur Christus filius David, filius Abraham.
6. 8. Quomodo autem natus sit, et inter homines apparuerit, narrari iam debet; et consequens est ipsa narratio, per quam credimus Dominum nostrum Iesum Christum non solum natum de Deo sempiterno, coaeternum ei qui genuit ante omnia tempora, ante omnem creaturam, per quem facta sunt omnia; sed etiam iam natum de Spiritu sancto ex virgine Maria 17, quod pariter confitemur. Reminiscimini enim et nostis (Catholicis quippe loquor fratribus meis) hanc esse fidem nostram, hoc nos profiteri et confiteri. Pro ista fide interfecta sunt millia martyrum, toto orbe terrarum.
6. 9. Hoc enim quod sequitur volunt illi ridere, qui volunt fidem derogare Libris evangelicis: ut nos veluti ostendant temere credidisse quod dicitur: Cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph, antequam convenirent, inventa est in utero habens de Spiritu sancto. Ioseph autem vir eius cum esset iustus, et nollet eam traducere, voluit eam occulte dimittere 18. Quia enim de illo gravidam non esse sciebat, iam velut consequenter adulteram existimabat. Cum esset iustus, sicut Scriptura dicit, et nollet eam traducere, id est divulgare, nam hoc etiam multi codices habent; voluit eam occulte dimittere. Turbatur quidem maritus, sed non saevit iustus. Tanta enim iustitia tribuitur huic viro, ut nec vellet habere adulteram, nec auderet punire vulgatam. Voluit eam, inquit, occulte dimittere: quia non solum eam punire noluit, sed nec prodere. Attendite sinceram iustitiam. Non enim propterea parcere volebat, quod habere cupiebat. Multi enim amore carnali adulteris uxoribus parcunt, volentes eas et adulteras habere, ut eis per carnalem concupiscentiam perfruantur. Hic autem vir iustus habere eam non vult: ergo non carnaliter diligit. Et tamen punire non vult: ergo misericorditer parcit. Qualis hic iustus est? Nec tenet adulteram, nec propterea parcere videtur, quia libidinose diligeret: et tamen nec punit, nec prodit. Merito plane testis electus est virginitatis uxoris. Qui ergo humana infirmitate turbabatur, divina auctoritate firmatus est.
7. 10.Sequitur enim, et dicit Evangelista: Haec eo cogitante, ecce angelus Domini in somnis apparuit ei dicens: Ioseph, noli timere accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum 19. Quare Iesum? Ipse enim, inquit, salvum faciet populum suum a peccatis eorum 20. Intellegitur ergo Iesum hebraea lingua, latine interpretari Salvatorem, quod ex ipsa nominis expositione advertimus. Tamquam enim quaereretur, quare Iesum? continuo subiecit, rationem vocabuli aperiens: Ipse enim, inquit, salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Hoc pie credimus, hoc firmissime retinemus, natum Christum de Spiritu sancto ex virgine Maria 21.
7. 11. Illi ergo quid dicunt? Si invenero, inquit, mendacium, totum certe non credis. Inveni, videamus. Numero generationes. Illi enim per calumnias suas ad id nos invitant, et adducunt. Si pie vivamus, si Christum credamus, si non de nido ante tempus cupiamus volare, ad id nos adducunt, ut mysteria cognoscamus. Intendat itaque Sanctitas vestra utilitatem haereticorum; et utilitatem quidem secundum Deum, etiam malis bene utentem. Secundum ipsos vero hoc redditur, quod voluerunt; non hoc quod de ipsis Deus bene facit. Sicut de Iuda quantum boni fecit? Passione Domini salvae factae sunt gentes. Sed ut pateretur Dominus, Iudas eum tradidit. Deus ergo et gentes liberat passo Filio, et Iudam punit pro scelere suo. Sacramenta enim quae illic latent, nemo discuteret, simpliciore contentus fide; et ideo nemo inveniret, quia nemo discuteret, nisi pulsantibus calumniatoribus. Cum enim haeretici calumniantur, parvuli perturbantur: cum perturbantur, inquirunt: inquisitio eorum, quasi percussio est de capite in ubera matris, ut tantum manent, quantum parvulis sat est. Illi turbati quaerunt; qui autem norunt et didicerunt, quia scrutati sunt, et aperuit illis pulsantibus Deus, aperiunt et ipsi turbatis. Et sic fit ut illi sint utiles ad inveniendam veritatem, dum calumniantur ad seducendum in errorem. Neglegentius enim veritas quaereretur, si mendaces adversarios non haberet. Oportet enim, inquit, et haereses esse. Et quasi quaereremus causam, subiecit statim: Ut probati manifesti fiant inter vos 22.
8. 12. Quid ergo illi dicunt? Ecce Matthaeus numerat generationes, et dicit ab Abraham usque ad David esse quatuordecim, et a David usque ad transmigrationem Babylonis quatuordecim, et a transmigratione in Babyloniam usque ad Christum quatuordecim. Duc in se ter quatuordecim, fiunt quadraginta duo. Numerant autem, et inveniunt quadraginta et unam generationem, et movent calumniam, et irridentes insultant. Quid sibi ergo vult, cum dicatur in Evangelio ter esse quatuordecim, tamen omnes numeratae inveniuntur non quadraginta duae, sed quadraginta et una? Sine dubio magnum sacramentum est. Et gaudemus gratias agentes Domino, quia et per occasionem calumniantium invenimus aliquid quod quanto magis tegebatur quaerendum, tanto magis delectet inventum. Sicut enim praelocuti sumus, edimus spectaculum mentium. Ab Abraham igitur usque ad David, quatuordecim sunt. Inde incipit numerus a Salomone: David enim genuit Salomonem. Incipit autem numerus a Salomone, pervenit ad Iechoniam, qui cum viveret facta est transmigratio in Babyloniam; et sunt aliae quatuordecim generationes, annumerato Salomone a capite alterius intervalli, annumerato etiam Iechonia, ad quem clauditur ipse numerus, ut impleantur quatuordecim. Tertium vero intervallum ab ipso Iechonia incipit.
8. 13. Intendat Sanctitas vestra rem mysticam et dulcem: fateor vobis gustatum cordis mei; unde credo quia cum protulero, et gustaveritis, idipsum renuntiabitis. Intendite ergo. A Iechonia ipso incipiente numero tertii intervalli, usque ad Dominum Iesum Christum fiunt quatuordecim: quia Iechonias ille et finalis superioris intervalli, et initialis sequentis intervalli bis numeratur. Sed dixerit aliquis: Quare Iechonias bis numeratur? Nihil gestum est antea in populo Israel, quod non esset mysterium futurorum. Iechonias quidem non irrationabiliter bis numeratur: quia et si sit terminus inter duos agros, vel lapis, vel discretio aliqua maceriae, et ille qui est ex hac parte, usque ad ipsam maceriam metitur, et ille qui ex altera parte est, ab ipsa iterum sumit exordium metiendi. Sed quare hoc non factum est in prima connexione intervalli, ubi ab Abraham numeramus quatuordecim generationes usque ad David, et alias quatuordecim non repetito David, sed a Salomone incipimus numerare, reddenda causa est, quae magnum continet sacramentum. Intendat Sanctitas vestra. Tunc facta est transmigratio in Babyloniam, quando in locum patris sui defuncti Iechonias rex constitutus est. Ablatum est ei regnum, et alius constitutus est in loco eius. Sed tamen vivente Iechonia facta est transmigratio ad Gentes. Nulla enim culpa Iechoniae dicitur, quare sit regno privatus: sed magis illorum peccata inducuntur, qui ei successerunt. Sequitur ergo captivitas, itur in Babyloniam. Non eunt soli mali; sed cum his pergunt etiam sancti. In illa captivitate erat Ezechiel propheta, in illa erat Daniel; ibi erant tres pueri inter flammas nobilitati. Ierunt autem secundum prophetiam Ieremiae prophetae.
9. 14. Mementote Iechoniam sine ulla culpa improbatum, inde destitisse regnare, et fecisse transitum ad Gentes, cum transmigratum est in Babyloniam: et attendite praemonstratam imaginem rerum futurarum in Domino Iesu Christo. Noluerunt enim Iudaei sibi regnare Dominum nostrum Iesum Christum, in quo nullam culpam invenerunt. Reprobatus est in se, reprobatus etiam in servis suis; et transitum est in Gentes, tamquam in Babyloniam. Hoc enim et Ieremias prophetabat, iubere Dominum ut irent in Babyloniam. Et quicumque alii Prophetae dicebant populo ut non irent in Babyloniam, Ieremias pseudoprophetas arguebat. Qui Scripturas legunt, recordentur nobiscum: qui non legunt, credant nobis. Minabatur ergo Ieremias ex persona Domini eis qui nolebant ire in Babyloniam: eis autem qui irent, promittebat ibi quietem, et quamdam felicitatem in novellandis vineis et plantandis hortis et ubertate fructuum 23. Quomodo ergo iam non in figura, sed in veritate populus Israel transit in Babyloniam? Unde erant Apostoli? Nonne de gente Iudaeorum? Unde ipse Paulus? Nam et ego, inquit: Israelita sum, ex semine Abrahae, ex tribu Beniamin 24. Crediderunt ergo in Dominum multi de Iudaeis. Inde electi sunt Apostoli: inde erant plus quam quingenti fratres, qui Dominum post resurrectionem videre meruerunt 25: inde erant centum viginti in domo, quando Spiritus sanctus advenit 26. Quid autem dicit Apostolus in Actibus Apostolorum, cum respuerent verbum veritatis Iudaei? Ad vos, inquit, missi eramus; sed quoniam respuistis verbum Dei, ecce convertimus nos ad Gentes 27. Facta est ergo transmigratio in Babyloniam secundum spiritalem dispensationem temporis Incarnationis Domini, quae tunc praesignata est tempore Ieremiae. Sed quid dicit Ieremias transmigrantibus de his Babyloniis? Quia in pace ipsorum erit, inquit, pax vestra 28. Cum ergo transmigraret etiam per Christum et Apostolos Israel in Babyloniam, - hoc est Evangelium veniret ad gentes -, quid dicit Apostolus quasi ex voce tunc Ieremiae? Obsecro ergo primum omnium fieri deprecationes, orationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt constituti; ut quietam et tranquillam vitam agamus, cum omni pietate et castitate 29. Nondum erant reges christiani, et orabat pro eis. Orans ergo Israel in Babylonia, exauditus est. Exauditae sunt voces Ecclesiae, facti sunt christiani: et videtis impleri quod figuraliter dictum est: In eorum pace, erit pax vestra 30. Acceperunt enim pacem Christi, et destiterunt persequi Christianos; ut iam in securitate pacis aedificarentur ecclesiae, et plantarentur populi in agricultura Dei, et fructificarent omnes gentes fide, spe et caritate quae est in Christo.
9. 15. Facta est transmigratio in Babyloniam tunc per Iechoniam, qui non est permissus regnare in Iudaeorum gente, typo Christi, quem Iudaei sibi regnare noluerunt 31. Transitum fecit Israel ad Gentes, id est praedicatores Evangelii transierunt ad populos Gentium. Quid ergo miraris quod bis numeratur Iechonias? Etenim si Christi figuram gerebat a Iudaeis transeuntis ad Gentes; attende quid est Christus inter Iudaeos et Gentes. Nonne ipse est ille lapis angularis? Attende in angulo terminum parietis unius, et initium parietis alterius. Usque ad ipsum lapidem metiris unum parietem, et ab ipso alterum. Bis ergo numeratur lapis angularis, qui connectit utrumque parietem. Iechonias ergo gestans figuram Domini, tamquam lapis angularis typum praeferebat. Et sicut Iechonias regnare non est permissus Iudaeis, sed itum est in Babyloniam; sic Christus lapis quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli 32, ut Evangelium perveniret ad Gentes. Noli ergo dubitare bis numerare caput anguli, et occurrit tibi numerus scriptus; atque ita quatuordecim sunt, et quatuordecim, et quatuordecim: et non sunt tamen quadraginta duae generationes, sed quadraginta et una. Quia sicut ordo lapidum cum per lineam rectam dirigitur, omnes singillatim numerantur; cum autem detorquetur ordo, ut angulum faciat, illum lapidem unde torquetur oportet bis numerari; quia et ad illum ordinem pertinet, qui usque ad ipsum finitur, et ad illum qui ab ipso incipit: sic ordo generationum quamdiu in illo populo mansit, in bis septeno, id est, quartodecimo intervallo non fecit angulum; cum autem detortus ordo est, ut transmigraretur in Babyloniam, velut a Iechonia quidam factus est angulus; ut eum in typo illius venerandi lapidis angularis bis numerare oporteret.
10. 16. Altera illorum calumniatio est. Per Ioseph, inquiunt, generationes Christi, et non per Mariam numerantur. Attendat paulisper Sanctitas vestra. Non, inquiunt, per Ioseph debuit. Quare non debuit per Ioseph? Numquid non erat maritus Mariae Ioseph? Non, inquiunt. Quis hoc dicit? Scriptura enim dicit angelica auctoritate quod maritus erat. Noli timere, inquit, accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in illa natum est, de Spiritu sancto est 33. Ei quoque iubetur ut puero nomen imponat, quamvis non de semine suo nato. Pariet, inquit, filium, et vocabis nomen eius Iesum 34. Sed hoc intendit Scriptura, quod non sit natus de semine Ioseph, cum sollicito unde esset illa gravis utero, dicitur: De Spiritu sancto est. Et tamen paterna ei non aufertur auctoritas; cum iubetur puero nomen imponere. Denique et ipsa virgo Maria bene sibi conscia quod non ex eius complexu et concubitu conceperit Christum, tamen eum patrem Christi dicit.
10. 17. Attendite quemadmodum. Cum esset duodecim annorum Dominus Iesus Christus secundum hominem, qui secundum Deum est ante tempora et sine tempore, remansit ab eis in templo, et disputabat cum senioribus, et admirabantur super doctrina eius. Illi autem redeuntes de Ierosolymis quaesierunt illum in comitatu suo, inter eos scilicet qui secum ambulabant; et non eum invenientes, turbati redierunt Ierosolymam, eumque disputantem in templo cum senioribus invenerunt, cum esset - ut dixi -, annorum duodecim 35. Sed quid mirum? Verbum Dei nunquam tacet: sed non semper auditur. Invenitur ergo in templo, et dicit ei mater eius: Quid nobis fecisti sic? Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. Et ille: Non sciebatis quia oportet me in his esse quae Patris mei sunt? 36 Hoc propterea dixit, quia Filius Dei erat in templo Dei. Templum enim illud non erat Ioseph, sed Dei. Ecce, inquit aliquis, non se concessit esse filium Ioseph. Attendite aliquanto patientius, fratres, propter angustias temporis, ut sermoni sufficiant. Cum dixisset Maria: Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te; ille respondit: Non sciebatis quia in his oportet me esse quae Patris mei sunt? Non enim sic se volebat esse filium illorum, ut non intellegeretur Filius Dei. Filius enim Dei, semper Filius Dei, creans illos ipsos. Filius autem hominis ex tempore, natus de virgine sine semine maritali, parentem tamen habebat utrumque. Unde hoc probamus? Iam dixit Maria: Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te.
11. 18. Primo non est praetermittenda, fratres, maxime propter disciplinam feminarum, sororum nostrarum, tam sancta modestia virginis Mariae. Christum pepererat, angelus ad eam venerat, et dixerat ei: Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur 37. Meruerat parere Filium Altissimi, et erat humillima: nec se marito, nec in ordine nominis praeferebat, ut diceret, Ego et pater tuus; sed: Pater tuus, inquit, et ego. Non attendit sui uteri dignitatem: sed attendit ordinem coniugalem. Non enim humilis Christus matrem suam superbire docuisset. Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te 38. Pater tuus, inquit, et ego: quia caput mulieris vir 39. Quanto minus debent superbire caeterae feminae? Nam et ipsa Maria mulier dicta est, non corrupta virginitate, sed appellatione propria gentis suae. Dixit enim de Domino Iesu Christo et Apostolus: Factum ex muliere 40: non tamen interrupit ordinem et textum fidei nostrae, qua confitemur natum de Spiritu sancto, et virgine Maria 41. Illa enim virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit. Sed mulieres omnes feminas illi appellaverunt, proprietate linguae hebraeae. Audi evidentissimum exemplum. Prima femina, quam fecit Deus sumptam de latere viri, antequam cum viro concumberet, quod posteaquam de paradiso exierunt scribitur factum, tamen mulier iam vocabatur, dicente Scriptura: Formavit eam in mulierem 42.
11. 19. Quod ergo respondet Dominus Iesus Christus: Oportebat me esse in his quae Patris mei sunt 43; non sic indicat Patrem Deum, ut neget patrem Ioseph. Unde hoc probamus? secundum Scripturam, quae sic ait: Et dixit ad illos: Non sciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse. Illi autem non intellexerunt quid illis locutus est. Et cum descendisset cum illis, venit Nazareth, et erat subditus illis 44. Non dixit: Erat subditus matri; aut, erat subditus ei: sed, erat, inquit, subditus illis. Quibus subditus erat? Nonne parentibus? Ambo parentes erant, quibus ille subditus erat, ea dignatione qua filius hominis erat.
12. 19. Iamdudum praecepta feminae accipiebant: nunc pueri accipiant, ut obsequantur parentibus, eisque sint subditi. Christo mundus subditus, Christus parentibus subditus.
12. 20. Videtis ergo, fratres, quod non ita dixerit: "Oportet me in his quae Patris mei sunt esse", ut intellegeremus quasi dictum, Vos non estis parentes mei. Sed parentes illi temporaliter, Pater ille sempiterne. Parentes illi filii hominis, Pater ille Verbi et Sapientiae suae, Pater Virtutis suae, per quam cuncta formavit. Si per illam formantur universa, quae attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter 45, per Filium Dei et illi formati sunt, quibus idem ipse postea filius hominis subderetur. Et Apostolus dicit eum filium David: Qui factus est ei, inquit, ex semine David, secundum carnem 46. Sed tamen ipse Dominus quaestionem proponit Iudaeis, quam in his ipsis verbis solvit Apostolus. Cum enim diceret: Qui factus est ei ex semine David; ad hoc addidit, secundum carnem, ut intellegeretur secundum divinitatem non esse filius David, sed Filius Dei, Dominus David. Nam et alio loco sic dicit Apostolus, cum commendaret stirpem Iudaeorum: Quorum patres, inquit, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 47. Quod secundum carnem, inde filius David: quod autem super omnia Deus benedictus in saecula, inde Dominus David. Dominus ergo Iudaeis hoc dicit: Cuius esse filium dicitis Christum? Responderunt: David 48. Hoc enim noverant, quod facile capiebant ex praedicatione Prophetarum. Et vere ipse erat ex semine David, sed secundum carnem 49 per virginem Mariam desponsatam Ioseph. Cum ergo responderent Christum filium esse David, ait illis Iesus: Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens, "Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, quousque ponam inimicos tuos sub pedibus tuis"? Si ergo David in spiritu vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? 50 Et non potuerunt respondere Iudaei. Sic habemus in Evangelio. Non se negavit filium esse David; ut nescirent Dominum esse David. Etenim tenebant in Christo quod factus est ex tempore: non in eo intellegebant quod est in aeternitate. Quapropter docere illos volens divinitatem suam, quaestionem fecit de humanitate sua: tamquam diceret, "Scitis Christum esse filium David; respondete mihi quomodo sit et Dominus David". Sed ne illi dicerent, "Non est Dominus David"; ipsum David testem interposuit. Et quid dicit? Verum utique dicit. Nam et illud habes in Psalmis ad David dicentem: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam 51. Ecce filius David. Quomodo et Dominus David, qui filius David? Dixit, inquit: Dominus Domino meo, Sede ad dexteram meam 52. Miramini David filium suum Dominum habere, cum videatis Mariam suum Dominum peperisse? Dominus David, quia Deus; Dominus David, quia omnium: filius autem David, quia filius hominis. Idem Dominus, idem filius: Dominus David, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 53: filius autem David, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 54.
13. 21. Non itaque propterea non fuit pater Ioseph, quia cum matre Domini non concubuit; quasi uxorem libido faciat, et non caritas coniugalis. Intendat Sanctitas vestra. Dicturus erat post aliquantum temporis, Apostolus Christi in Ecclesia: Reliquum est ut qui habent uxores, tamquam non habentes sint 55. Et multos novimus fratres nostros fructificantes in gratia, in nomine Christi ex consensu ab invicem continere concupiscentiam carnis, non autem continere ab invicem caritatem coniugalem. Quanto illa reprimitur, tanto ista fortius confirmatur. Nonne sunt coniuges qui sic vivunt, non quaerentes ab invicem fructum carnis, non exigentes ab invicem debitum concupiscentiae corporalis? Et tamen illa subiecta est viro, quia sic decet; et tanto subiectior, quanto castior: et ille uxorem diligit vere, ut scriptum est: In honore et sanctificatione 56, tamquam cohaeredem gratiae, sicut Christus, inquit, dilexit Ecclesiam 57. Ergo si copula est, si coniugium est, si non ideo non est coniugium, quia non fit illud quod etiam in non coniuge fieri potest, sed illicite potest: utinam possent omnes; sed multi non possunt. Non ergo ideo disiungant eos qui possunt, et propterea negent esse vel illum maritum, vel illam uxorem, quia non sibi carnaliter miscentur, sed cordibus connectuntur.
13. 22. Hinc intellegite, fratres mei, quid senserit Scriptura de illis parentibus nostris, qui sic erant coniugati, ut solam prolem de coniugibus quaererent. Tam caste enim habebant illi, qui pro tempore et pro more gentis suae etiam plures habebant, ut non accederent ad carnalem commixtionem, nisi procreationis causa, vere habentes eas in honore. Caeterum qui uxoris carnem amplius appetit, quam praescribit limes ille, liberorum procreandorum causa, contra ipsas tabulas facit, quibus eam duxit uxorem. Recitantur tabulae, et recitantur in conspectu omnium attestantium, et recitatur, Liberorum procreandorum causa; et vocantur tabulae matrimoniales. Nisi ad hoc dentur, ad hoc accipiantur uxores, quis sana fronte dat filiam suam libidini alienae? Sed ut non erubescant parentes, cum dant, recitantur tabulae; ut sint soceri, non lenones. Quid ergo de tabulis recitatur? Liberorum procreandorum causa. Tergitur frons patris atque serenatur, audita voce tabularum. Videamus frontem viri accipientis uxorem. Erubescat et maritus aliter accipere, si erubescit pater aliter dare. Sed si non possunt (aliquando iam ista diximus), exigant debitum; non progrediantur ultra debitores suos. Et femina et vir infirmitatem suam in se consolentur. Non eat ille ad alteram, et illa ad alterum: unde appellatum est adulterium, quasi ad alterum. Et si egrediuntur metas matrimonialis pacti, non egrediantur metas coniugalis tori. Numquid hoc non est peccatum, amplius quam liberorum procreandorum necessitas cogit, exigere a coniuge debitum? Est quidem peccatum, sed veniale. Apostolus dicit: Hoc autem dico secundum veniam 58: cum inde loqueretur: Nolite, inquit, fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum ad idipsum estote, ne vos tentet Satanas, propter intemperantiam vestram 59. Quid est hoc? Ne ultra vires aliquid vobis imponatis; ne continendo a vobis invicem, in adulteria corruatis. Ne vos tentet Satanas, propter intemperantiam vestram. Et ne forte quod permittebat iubere videretur (aliud est enim iubere virtuti, aliud permittere infirmitati), statim subiunxit: Hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium. Nam vellem omnes homines esse sicut me ipsum 60. Tamquam diceret: Non impero ut faciatis; sed ignosco si feceritis.
14. 23. Ergo, fratres mei, intendite. Qui liberorum procreandorum causa habent uxores magni viri, quales fuisse Patres legimus, et multis documentis invenimus, clamantibus omnino sine dubitatione paginis sanctis: si qui ergo viri propter creationem tantummodo liberorum uxores habent, si eis posset praestari ut haberent filios sine concubitu; nonne ineffabili gaudio tantum beneficium amplecterentur? nonne cum ingenti laetitia susciperent? Duo sunt enim opera carnalia, quibus constat genus humanum: in quae duo opera prudentes et sancti ex officio descendunt; imprudentes autem in ea per cupiditatem ruunt. Aliud est enim ad aliquid officio descendere, aliud in aliquid per cupiditatem cadere. Quae sunt ista, quibus constat genus humanum? In nobis ipsis primum est, quod pertinet ad sumenda alimenta (quae utique non possunt sine aliqua per carnem delectatione sumi), manducare et bibere: si non feceris, morieris. Hoc ergo uno sustentaculo stat genus humanum, pro modo naturae suae, manducandi et bibendi. Sed per hoc sustentaculum sustentantur homines quod ad se ipsos attinet: successioni autem non consulunt manducando et bibendo; sed uxores ducendo. Sic enim constat genus humanum, primo ut vivant homines: sed quia diligentia quantalibet corpori adhibita non possunt utique semper vivere; consequens provisio est, ut nascentes succedant morientibus. Quia ita est genus humanum, sicut scriptum est, quomodo folia in arbore: sed in arbore olea, vel lauro, vel aliqua huiusmodi, quae nunquam sine coma est; sed tamen non eadem semper habet folia. Nam quomodo scriptum est, alia generat, et alia deicit 61: quia ea quae suboriuntur, succedunt ruentibus aliis. Semper enim deicit folia, semper foliis vestita est. Sic et genus humanum quotidie morientium detrimenta non sentit, per supplementa nascentium: et sic pro modo suo stat universa species generis humani; et sicut folia in arbore semper videntur, ita plena hominibus terra conspicitur. Si autem morerentur tantum, et non nascerentur; velut arbores quaedam omnibus foliis, ita terra omnibus hominibus nudaretur.
14. 24. Cum ergo sic subsistat genus humanum, ut necessaria sint duo sustentacula, de quibus satis dictum est; ad utrumque sapiens et prudens et fidelis officio descendit, non libidine cadit. Ad manducandum et bibendum quam multi voraciter irruunt, ibi ponentes totam vitam, quasi ipsam causam vivendi? Nam cum ideo manducent, ut vivant; ideo se putant vivere, ut manducent. Istos omnis sapiens reprehendit, et maxime divina Scriptura, edaces, ebriosos, helluones, quorum Deus venter est 62. Illos ad mensam non ducit, nisi concupiscentia carnis, non indigentia refectionis. Itaque isti cadunt in escam et potum. Illi autem qui descendunt ex officio vivendi, non ideo vivunt, ut comedant; sed ideo comedunt, ut vivant. Itaque istis prudentibus et temperantibus si offerretur ut sine cibo et potu viverent; quanto gaudio amplecterentur hoc beneficium, ut quo cadere non consueverunt, nec descendere cogerentur; sed semper suspenderentur in Domino, non deponeret eorum intentiones necessitas fulciendarum corporis ruinarum? Quomodo putatis Eliam sanctum accepisse, quando accepit calicem aquae et collyridam panis, ut satis ei esset in alimentum quadraginta dierum 63? Cum magna utique laetitia: quia propter officium vitae, non propter servitutem concupiscentiae, manducabat et bibebat. Tenta hoc praestare, si possis, homini qui beatitudinem totam et felicitatem in epulis, tamquam pecus in praesepi, constituit. Odit beneficium tuum, repellit a se, poenam putat. Sic et in illo officio coniugali, libidinosi homines uxores non propter aliud quaerunt: et ideo vix tandem ipsis uxoribus contenti sunt. Atque utinam si auferre non possunt aut nolunt libidinem, non ultra eam progredi sinant, quam praescribit debitum uxorium, etiam quod infirmitati conceditur. Sed plane tali homini si diceres, "Quare ducis uxorem?" responderet tibi fortasse verecundatus, "Propter filios". Si quis ei diceret, cui sine ulla dubitatione crederet, "Potens est dare tibi, et omnino dabit tibi Deus filios, etiam non operanti opus illud cum uxore": ibi certe concluderetur atque fateretur quod non propter filios quaerebat uxorem. Confiteatur ergo infirmitatem: accipiat quod officio se accipere praetendebat.
15. 25. Sic illi priores sancti, homines Dei, filios quaerebant, filios suscipere volebant. Ad hoc unum iungebantur feminis; ad hoc feminis miscebantur, ut filios procrearent. Ideo illis permissum est ut plures haberent. Nam si libido immoderata placeret Deo, sic permitteretur illo tempore, ut una femina haberet plures viros, quomodo unus vir plures feminas. Quare omnes feminae castae non habebant amplius uno viro, vir autem plures feminas: nisi quia plures habere feminas unum virum, pertinet ad prolis numerositatem; una autem femina non quo plures habuerit viros, plures poterit parere filios? Quapropter, fratres, si Patres nostri non ob aliud quam ad liberos procreandos iungebantur et miscebantur feminis; magnum illis esset gaudium, si praeter opus illud carnale possent habere filios, propter quos habendos ad illud non libidine ruebant, sed officio descendebant. Propter hoc Ioseph non erat pater, quia sine concupiscentia carnis susceperat filium? Absit ut hoc sentiat castitas Christiana, quod nec Iudaica sentiebat. Diligite uxores vestras, sed caste diligite. Usque ad eum modum carnale opus expetite, ut filios procreetis. Et quia non aliter potestis habere filios, ad illud cum dolore descendite. Poena est enim illius Adam, de quo exorti sumus. Non extollamur de poena nostra. Poena est illius qui meruit mortaliter gignere; quia peccato mortalis effectus est. Ipsam poenam non subtraxit Deus; ut meminisset homo unde revocatur, et quo vocatur; et quaereret illum amplexum, ubi nulla potest esse corruptio.
15. 26. In illo ergo populo quia oportebat fieri abundantem propagationem usque ad Christum, per numerositatem plebis in qua praefigurarentur omnia quae praefiguranda erant Ecclesiae documenta, habebant officium ducendarum uxorum per quas populus cresceret, in quo populo praesignaretur Ecclesia.
16. 26. At ubi natus est ipse Rex omnium gentium, coepit dignitas virginalis a Matre Domini, quae et filium habere meruit, et corrumpi non meruit. Sic ergo erat illud coniugium, et sine nulla corruptione coniugium: sic quod caste uxor peperit, cur non caste maritus acciperet? Sicut enim caste coniux illa, sic ille caste maritus: et sicut illa caste mater, sic ille caste pater. Qui ergo dicit: Non debuit dici pater, quia non sic genuerat filium; libidinem quaerit in procreandis filiis, non caritatis affectum. Melius ille, quod alius carne implere desiderat, animo implebat. Nam et qui adoptant filios, castius eos corde gignunt, quos carne non possunt. Videte, fratres, videte iura adoptionis, quomodo fit homo filius cuius semine natus non est; ut plus in eo iuris habeat voluntas adoptantis, quam natura gignentis. Ita ergo non solum debuit esse pater Ioseph, sed maxime debuit. Nam et de feminis quae uxores non sunt, generant homines filios, et dicuntur filii naturales; et praeponuntur eis filii coniugales. Quantum pertinet ad opus carnis, aequaliter nati sunt: unde isti praeponuntur, nisi quia castior est uxoris caritas, de qua liberi procreantur? Non illic attenditur commixtio carnis, quae in utraque femina par est. Ubi vincit uxor, nisi affectu fidei, affectu coniugii, affectu sincerioris castiorisque caritatis? Si ergo posset de uxore quisquam sine concubitu suscipere filios, non tanto debuit laetius, quanto est illa castior, quam diligit amplius?
17. 27. Hinc iam etiam illud videte posse fieri ut unus homo non solum duos filios habeat, sed et duos patres. Nominata enim adoptione, occurrat cogitationibus vestris posse fieri. Dicitur enim, Duos filios potest habere homo, duos autem patres non potest. Imo invenitur posse habere etiam duos patres; si unus semine generet, alius dilectione adoptet. Si ergo possunt uni homini esse duo patres; potuit et Ioseph duos patres habere, ab altero generari, ab altero adoptari. Quod si potuit, quid calumniantur illi, qui dicunt alias generationes secutum esse Matthaeum, alias Lucam? Et revera invenimus, quod alias secutus est ille, alias ille. Nam Matthaeus Iacob patrem dixit Ioseph. Lucas autem Heli. Et potest quidem videri unus homo, cuius filius erat Ioseph, habuisse duo nomina. Sed quod avos et proavos et alios superius progeneratores diversos enumerant, inque ipso numero plures alius, alius pauciores; manifeste ostenditur habuisse duos patres Ioseph. Iam remota quaestionis calumnia, quia fieri posse manifesta ratio demonstravit, alium patrem esse qui genuit, alium qui adoptavit; duobus patribus constitutis, non est mirum si avi et proavi et caeteri parentes sursum versus a diversis patribus diversi numerentur.
18. 28. Nec vobis videatur ius adoptionis a Scripturis nostris alienum, et quasi in consuetudine humanarum legum animadversum, illi auctoritati divinorum Librorum non posse congruere. Antiqua enim res est, et in ipsis eloquiis ecclesiasticis usitata, ut non sola origo seminis generet filium, sed et gratia voluntatis. Nam et mulieres de semine virorum suorum ex ancillis natos, si ipsae non pepererant, filios adoptabant; quin etiam ut eis gignerentur, maritis imperabant: sicut Sara 64, sicut Rachel 65, sicut Lia 66. In quo officio viri adulterium non committebant: quia uxoribus in ea re, quae ad coniugale debitum pertinet, obediebant; secundum id quod dicit Apostolus: Mulier non habet potestatem corporis sui, sed vir: similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier 67. Moyses etiam natus ex Hebraea matre, et expositus, a filia Pharaonis est adoptatus 68. Non erant quidem ipsae iuris formulae quae sunt modo: sed arbitrium voluntatis pro norma legis habebatur; sicut et alio loco dicit Apostolus, quia Gentes legem non habentes, naturaliter quae legis sunt faciunt 69. Si autem feminis licebat eos filios facere, quos non ipsae pepererant; cur non et viris, quos non ipsi genuerant ex semine carnali, sed ex dilectione adoptandi? Nam et ipsum Iacob patriarcham tantorum filiorum patrem, legimus tamen sibi filios fecisse nepotes suos, filios Ioseph, ita dicentem: Isti duo mihi erunt, et accipient terram cum fratribus suis; quos alios genueris tibi sint 70. Nisi forte quis dixerit ipsum adoptionis verbum, non inveniri in Scripturis sanctis. Quasi vero quidquam interest quo vocabulo appelletur, cum res ipsa sit, ut habeat filium mulier, quem carne non peperit; aut aliquem vir, quem carne non genuit. Et me quidem non repugnante non vocet adoptatum Ioseph, dummodo concedat eum filium esse potuisse etiam eius de cuius carne non erat natus. Quamquam Paulus apostolus etiam adoptionis nomen assidue commemoret, et in magno sacramento. Nam cum Dominum nostrum Iesum Christum unicum Dei Filium Scriptura testetur, fratres et cohaeredes quos habere dignatus est, adoptione quadam divinae gratiae fieri dicit. Cum autem venit, inquit, plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege; ut eos qui sub lege erant redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus 71. Et alio loco: In nobismetipsis, inquit, ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri 72. Rursus et de Iudaeis cum diceret: Optabam ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis secundum carnem, qui sunt Israelitae: quorum est, inquit, adoptio, et gloria, et Testamentum, et Legis constitutio; quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula 73. Ubi ostendit vetustum apud Iudaeos fuisse vel nomen adoptionis, vel ipsam rem; sicut Testamentum et Legis constitutio, quae simul commemorat.
19. 29. Huc accedit, quia erat alius modus proprius Iudaeorum, quo fieret aliquis filius eius de quo non esset carnaliter natus. Propinqui enim propinquorum suorum sine liberis defunctorum ducebant uxores, ut semen defuncti suscitarent 74. Ita ille qui nascebatur, et illius erat filius de quo nascebatur, et illius in cuius successione nascebatur. Haec dicta sunt, ne quisquam existimans fieri non posse, ut recte unius hominis duo patres commemorentur, quemlibet Evangelistarum qui generationes Domini narraverunt, sacrilega calumnia quasi de mendacio criminandum putet: praesertim quia ipsis eorum verbis nos videamus admonitos. Matthaeus quippe, qui eum patrem commemorare intellegitur, a quo genitus est Ioseph, ita generationes enumerat, Ille genuit illum, ut ad hoc pervenire possit quod ait in fine: Iacob genuit Ioseph 75. Lucas vero, quia non proprie dicitur genitus, qui vel adoptione efficitur filius, vel in successione mortui ex illa quae uxor eius fuit nascitur, non dixit: "Heli genuit Ioseph"; aut, "Ioseph quem genuit Heli": sed, Qui fuit, inquit, filius Heli 76; sive adoptando, sive a propinquo genitus in mortui successione nascendo.
20. 30. Iamvero illud quia movere non debet, quare per Ioseph, et non per Mariam generationes numerentur, satis dictum est: quia sicut illa sine carnali concupiscentia mater, sic ille sine carnali commixtione pater. Per illum ergo descendant, et per illum ascendant generationes. Nec eum propterea separemus, quia defuit carnalis concupiscentia. Maior puritas confirmet paternitatem: ne ipsa sancta Maria nos reprehendat. Illa enim nomen suum praeponere noluit marito suo; sed dixit: Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te 77. Non ergo faciant perversi murmuratores, quod coniux casta non fecit. Numeremus ergo per Ioseph: quia sicut caste maritus, sic caste pater est. Sed praeponamus virum feminae ordine naturae et legis Dei. Nam si remoto illo illam constituamus; dicit ille, et recte dicit: Quare me separastis? Quare non per me generationes vel ascendunt, vel descendunt? An dicitur ei, Quia non tu genuisti opere carnis tuae? Sed respondebit, Numquid et illa opere carnis suae peperit? Quod Spiritus sanctus operatus est, utrisque operatus est. Cum esset, inquit, homo iustus 78. Iustus ergo vir, iusta femina. Spiritus sanctus in amborum iustitia requiescens, ambobus filium dedit. Sed in eo sexu quem parere decebat, operatus est hoc, quod etiam marito nasceretur. Itaque ambobus dicit angelus ut puero nomen imponant; ubi parentum declaratur auctoritas. Nam et Zacharias cum adhuc mutus esset, filio nato mater nomen imponebat. Et cum illi qui aderant innuerent patri quid eum vellet vocari, acceptis pugillaribus hoc scripsit, quod illa iam dixerat 79. Dicitur et Mariae: Ecce concipies filium, et vocabis nomen eius Iesum 80: dicitur etiam ad Ioseph: Ioseph fili David, ne metueris accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: hic salvabit populum suum a peccatis eorum 81. Dicitur etiam: Et peperit ei filium 82: ubi omnino pater non carne, sed caritate firmatur. Sic ergo pater sicuti est. Cautissime enim Evangelistae et prudentissime per illum numerant, sive Matthaeus descendens ab Abraham usque ad Christum, sive Lucas ascendens a Christo per Abraham usque ad Deum. Ille descendens numerat, ille ascendens, ambo per Ioseph. Quare? Quia pater. Quare pater? Quia tanto firmius pater, quanto castius pater. Aliter quidem putabatur esse pater Domini nostri Iesu Christi, scilicet sicut caeteri patres carne generantes, non solo spiritali affectu liberos suscipientes. Nam dixit et Lucas: Qui putabatur esse pater Iesu 83. Quare putabatur? Quia humana putatio et existimatio illuc ferebatur, quod solet ab hominibus fieri. Non ergo de semine Ioseph Dominus, quamvis hoc putaretur: et tamen pietati et caritati Ioseph natus est de Maria virgine filius, idemque Filius Dei.
21. 31. Sed quare ille descendens numerat, quare iste ascendens? Quod, quaeso, attente, quantum Dominus adiuverit, audiatis, iam securo animo, et ab omni molestia calumniarum nodosarum libero. Matthaeus descendit per generationes, ut significet descendentem Dominum nostrum Iesum Christum ad portanda nostra peccata, ut in semine Abraham benedicerentur omnes gentes. Propterea non incipit ab Adam: totum enim genus humanum ab illo. Neque a Noe: quia et ab ipsa familia post diluvium omne genus humanum exortum est. Neque ad prophetiae adimpletionem poterat pertinere homo Christus Iesus ex Adam, ex quo sunt omnes homines; aut ex Noe, ex quo rursus omnes homines: sed ex Abraham, qui tunc electus est in cuius semine benedicerentur omnes gentes, cum iam gentibus plena erat terra 84. Ascendit autem Lucas, non incipiens ab ipso nati Domini exordio generationes enumerare sed ab eo loco, ubi eum narrat a Ioanne baptizatum. Sicut autem in Domini incarnatione suscipiuntur ab eo generis humani portanda peccata, sic in Baptismi consecratione purganda. Itaque ille descendentem significans ad peccata portanda, generationes descendens enumerat: iste autem ascendens, significans purgationem peccatorum, non utique suorum, sed nostrorum, ascendens generationes enumerat. Sed ille descendit per Salomonem, in cuius matre peccavit David: iste ascendit per Nathan, alterum filium eiusdem David, per quem a peccato purgatus est. Legimus enim quod Nathan ad eum missus est, ut eum redargueret, et per poenitentiam sanaretur 85. Occurrerunt ambo sibi in David; ille descendens, iste ascendens: et inde usque ad Abraham, vel ab Abraham usque ad David in nulla generatione diversi sunt. Ita Christus et filius David, et filius Abraham, transit ad Deum. Ad Deum quippe nos oportet in Baptismo renovatos a peccatorum abolitione reduci.
22. 32. In generationibus sane quas enumerat Matthaeus, quadragenarius numerus eminet. Habent enim istum morem divinae Scripturae, ut quod excesserit certos articulos numerorum aliquando non computent. Sic etiam quadringenti anni dicuntur post quos egressus est populus Israel ex Aegypto 86; cum sint quadringenti triginta. Sic et una generatio quae quadragenarium numerum excedit, non aufert huic numero principatum. Hic autem numerus vitam significat, qua in hac terra laboratur, quamdiu peregrinamur a Domino 87, in qua necessaria est dispensatio temporaliter praedicandae veritatis. Denarius enim numerus, quo significatur perfectio beatitudinis, quater multiplicatus, propter tempus quadripartitum, et mundum quadripartitum, quadragenarium numerum facit. Propterea quadraginta diebus ieiunatum est, et a Moyse 88, et ab Elia 89, et ab ipso Mediatore Domino nostro Iesu Christo 90: quia in hoc tempore necessaria est a corporalibus illecebris continentia. Quadraginta quoque annos in eremo populus peregrinatus est 91: quadraginta diebus diluvium factum est 92. Quadraginta dies post resurrectionem Dominus cum discipulis conversatus est, persuadens eis resuscitati corporis veritatem 93: ubi significavit in hac vita, qua peregrinamur a Domino 94, quod numerus quadragenarius, - sicut dictum est -, mystice insinuat necessariam nobis memoriam Dominici Corporis, quam in Ecclesia facimus, donec veniat 95. Ad hanc ergo vitam quoniam descendit Dominus noster, et Verbum caro factum est 96, ut traderetur propter delicta nostra, et resurgeret propter iustificationem nostram 97; quadragenarium numerum Matthaeus secutus est: ut una generatio quae ibi excedit quadragenarium numerum, vel non impediat, sicuti triginta illi anni non impediunt quadringentorum perfectionem; vel hoc etiam ipsa significet, quia ipse Dominus quo iuncto fiunt quadraginta unum, ita descendit ad hanc vitam portaturus peccata nostra, ut tamen ab hac vita, propria et singulari excellentia, qua ita homo est ut etiam Deus sit, inveniatur exceptus. De hoc enim solo dicitur, quod de nullo homine sancto, quantalibet sapientia iustitiaque perfecto, dici potuit aut poterit: Verbum caro factum est 98.
23. 33. Lucas autem qui ex baptismo Domini per generationes ascendit, septuagenarium et septimum numerum complet, incipiens ab ipso Domino nostro Iesu Christo per Ioseph ascendere, et perveniens ad Deum per Adam: id est, quia in hoc numero abolitio significatur omnium peccatorum, quae fit in Baptismo, non quia ipsi Domino erat quod in baptismo dimitteretur; sed quia sua humilitate quid nobis esset utile commendavit. Et quamvis esset illud baptismum Ioannis; in eo tamen sensibiliter apparuit Trinitas Patris et Filii et Spiritus sancti, qua consecratus est ipsius Christi baptismus, quo baptizandi erant futuri Christiani: Pater, in voce quae facta est de coelo; Filius, in ipso homine Mediatore; Spiritus sanctus, in columba 99.
23. 34. Quare autem septuagenarius et septimus numerus omnia peccata contineat quae dimittuntur in Baptismo, haec probabilis ratio videtur occurrere; quia denarius numerus perfectionem habet iustitiae et beatitudinis, cum septenaria creatura Creatoris inhaeret Trinitati: unde etiam decalogus Legis in decem praeceptis consecratus est. Transgressio autem denarii undenario numero significatur: et intellegitur peccatum esse transgressio, cum aliquid amplius homo appetens, iustitiae regulam excedit. Unde et avaritiam radicem omnium malorum dicit Apostolus 100. Et animae a Deo fornicanti, ex eiusdem Domini persona dicitur: Sperabas si a me discessisses, aliquid amplius te habituram. Quia ergo transgressionem, id est peccatum ad se ipsum refert qui peccat, quia privato quodam suo laetari vult; unde reprehenduntur etiam qui sua quaerunt, non quae Iesu Christi 101, et laudatur caritas non quaerens quae sua sunt 102: propterea ipse undenarius numerus quo significatur transgressio, non decies multiplicatur, sed septies, et fiunt septuaginta septem. Non enim ad Conditoris Trinitatem, sed ad ipsam creaturam, id est, ad ipsum hominem pertinet transgressio, quam creaturam septenarius numerus ostendit. Tria propter animum, ubi est quaedam imago Trinitatis Creatoris; ibi enim homo ad imaginem Dei factus est: et quatuor propter corpus. Notissima enim sunt quatuor primordia quibus corpus constat. Et cui nota non sunt, potest facile advertere ipsum corpus mundi, in quo corpus nostrum per loca movetur, quatuor habere quasi principales partes, quas etiam Scriptura divina assidue commemorat, Orientem et Occidentem, Meridianum et Aquilonem.
24. 34. Et quoniam peccata vel animo fiunt, sicut in sola voluntate; vel etiam operibus corporis, iam visibiliter: propterea Amos propheta assidue commemorat Deum minantem ac dicentem: In tribus et quatuor impietatibus non aversabor 103, id est, non dissimulabo. Tribus, propter animi; quatuor, propter corporis naturam: quibus duobus homo constat.
24. 35. Itaque undecim septies, sicut dictum est, transgressio iustitiae relata ad hominem peccatorem facit numerum septuaginta septem; quo peccata omnia contineri significantur, quae per Baptismum dimittuntur. Unde Lucas per septuaginta septem generationes ascendit ad Deum; ostendens reconciliari hominem Deo per abolitionem omnium peccatorum. Inde ipse Dominus Petro interroganti quoties fratri debeat ignoscere: Dico tibi, inquit, non septies, sed usque septuagies septies 104. Et si quid aliud de his secretis et thesauris mysteriorum Dei, a diligentioribus et dignioribus erui potest. Nos tamen pro nostro captu, quantum adiuvit et quantum dedit Dominus, pro angustia quoque temporis, quae potuimus, diximus. Si quis vestrum amplius capit, ad illum pulset, a quo et nos quod capere, quod dicere possumus, sumimus. Illud ante omnia retinete, ut Scripturis sanctis nondum intellectis non perturbemini; intellegentes autem non inflemini: sed et quod non intellegitis, cum honore differatis; et quod intellegitis, cum caritate teneatis.