SERMO 50

SERMO CONTRA MANICHAEOS
DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN
AGGEO PROPHETA:
"
MEUM EST AURUM ET MEUM EST ARGENTUM"

1. De Aggeo propheta Manichaei calumniantur, invidiose accusantes quod dixerit ex persona Dei loquentis: Meum est aurum, et meum est argentum 1, et quia Evangelium veteri Legi student pugnaciter comparare, ut sibi utraeque Scripturae velut adversariae contrariaeque videantur, ita proponunt quaestionem: "In Aggeo, inquiunt, propheta scriptum est: Meum est aurum, et meum est argentum; Evangelio autem Salvator noster mammona huiusmodi iniquitatis 2 speciem appellavit, de cuius usu beatus Apostolus ad Timotheum scribens: Radix autem omnium malorum, inquit, est avaritia, quam quidam appetentes, aversi sunt a fide et inseruerunt se doloribus multis 3". Haec ipsorum est propositio quaestionis, vel potius veterum Scripturarum, per quas Evangelium praenuntiatum est, ex ipso Evangelio quod per eas praenuntiatum est, accusatio. Nam si quaestionem proponerent, forsitan quaererent, si autem quaererent, forsitan invenirent.

2. Cur non autem miseri intellegunt, quod apud Aggeum loquens Dominus, propterea dixerit: Meum est aurum, et meum est argentum 4, ut et ille qui non vult cum indigentibus communicare quod habet, cum audit praecepta faciendae misericordiae, intellegat Deum non de re illius cui iubet, sed de re sua iubere donari, et ille qui aliquid porrigit pauperi, non se arbitretur de suo facere, ne forte non tam confirmetur misericordiae nomine, quam infletur superbiae vanitate? Meum est, inquit, aurum, et meum est argentum, non vestrum, o divites terrae. Quid ergo dubitatis pauperi dare de meo, aut quid extollimini cum datis de meo?

Deus divitias sapienter distribuit.

3. Et vis videre, quam iusti iudicis res est aurum et argentum? Avarus inde torquetur, inde misericors adiuvatur. Rem suam divina distribuente iustitia, et recte facta inde manifestantur, et peccata inde puniuntur. Namque aurum et argentum atque omnis terrena possessio et exercitatio humanitatis est et supplicium cupiditatis. Cum talia Deus nobis hominibus tribuit, ostendit in eis quanta contemnat animus, cuius divitiae sunt ipse qui tribuit. Non enim potest quisque apparere contemptor, nisi eius rei cuius possessor effectus est. Nam et qui non habent, possunt ista contemnere. Sed utrum fingant an vere contemnant Deus videt, qui cordis inspector est 5. Hominibus autem, ut imitari possint, cogitatio contemnentis nonnisi in manibus erogantis inspicitur. Cum autem malis hominibus Deus ista concedit, ostendit in eis quomodo et in ipsis bonis quae Deus largitur, crucietur animus, cui viluit qui tanta largitur. Bonis enim subministrat occasiones beneficiorum; malos torquet timore damnorum. Et ideo si amittant utrique aurum et argentum, isti caelestes divitias laeto corde retinebunt, illis autem et bonis temporalibus inanis domus et bonis aeternis inanior conscientia remanebit.

Auro et argento recte utendum est.

4. Illius est ergo aurum et argentum, qui novit uti auro et argento. Nam etiam inter ipsos homines tunc quisque habere aliquid dicendus est, quando bene utitur. Nam quod iuste non tractat, iure non tenet. Quod autem iure non tenet, si suum esse dixerit, non erit vox iusti possessoris, sed impudentis incubatoris improbitas. Quapropter si homo non importune dicit aliquid suum, non quod iniqua et stulta cupiditate occupaverit, sed quod prudentissima potestate et iustissima moderatione tractaverit, quanto magis Deus vere ac proprie suum esse dicit aurum et argentum, quod et largissima bonitate condidit, et iustissimo administrat imperio, ut sine ipsius nutu atque dominatu, nec mali ad avaritiae supplicium nec boni ad usum misericordiae possint habere aurum et argentum! Quod tamen et instituere ut sit, et ut alteri adsit alteri desit, distribuere atque ordinare non possunt.

5. Si autem solis malis in potestatem daretur aurum et argentum, recte putaretur malum. Si solis bonis, recte putaretur magnum aliquod bonum. Rursus si solis malis deesset, videretur magna poena paupertas. Si autem solis bonis deesset, videretur summa beatitudo paupertas. Nunc si scire vis aurum posse bene haberi, habent et boni. Si scire vis non eos per aurum bonos esse, habent et mali. Item si scire vis quam non sit miseria paupertas, sunt quidam pauperes beati 6. Si scire vis quam non sit beatitudo paupertas, sunt quidam pauperes miseri. Ita ergo aurum et argentum distribuit hominibus conditor rerum et administrator Deus, ut ipsum per se natura et genere suo bonum sit, quamvis non summum et magnum bonum, et pro gradu sui ordinis laudabilem conditorem universitatis ostendat, copia vero eius non extollat bonos nec elidat inopia, malos autem et cum offertur excaecet, et cum aufertur excruciet.

De mammona iniquitatis sermo est in Evangelio.

6. Res ergo condita et ad Conditoris laudem, et ad bonorum probationem maiorumque supplicium, recte vituperari nullo modo potest. Et eam verissime Deus dicit suam, quam non solum condidit affluentissima bonitate, sed etiam providentissima moderatione dispensat. Cum autem hoc genus rerum Dominus in Evangelio mammona iniquitatis 7 appellat, significat esse alterum mammona id est, alias divitias, quas nisi iusti et boni possidere non possunt, ut ideo mammona iniquitatis vocetur, quia iniquitas eas vocat divitias. Iustitia vero novit esse alias divitias, quibus, homo adornatur interior 8, sicut beatus Petrus dicit: Qui est ante Deum dives 9. Illae iustae dicuntur divitiae, quia bonis meritis iustisque tribuuntur. Illae verae dicuntur divitiae, quia quisquis eas habuerit non egebit. Istae vero iniustae divitiae, non quia iniustum est aurum et argentum, sed quia iniustum est eas putare divitias, quae non auferunt egestatem. Tanto enim magis quisque ardebit egestate, quanto magis eas diligens maiores habuerit. Quomodo ergo sunt divitiae, quibus crescentibus crescit inopia, quae amatoribus suis quanto fuerint ampliores, non afferunt satietatem sed inflammant cupiditatem? Divitem tu putas, qui minus egeret, si minus haberet? Nam videmus quosdam cum haberent parvam pecuniam parvis lucris fuisse laetatos. Sed postea quam eis coepit abundare verum quidem corpus auri et argenti, sed tamen falsae divitiae, cum parva obtuleris, iam recusant. Credis eos iam esse satiatos, sed falsum est. Nam maior pecunia fauces avaritiae non claudit, sed extendit; non irrigat, sed accendit. Poculum respuunt, quia fluvium sitiunt. Utrum ergo ditior an egentior dicendus est, qui cum ideo voluit habere aliquid ne indigeret, ideo plus habet ne minus indigeat?

Nulla creatura per se mala dicenda est.

7. Sed non est haec auri culpa et argenti. Fac enim misericordem aliquem invenisse thesaurum. Nonne operante misericordia praebetur hospitalitas peregrinis, aluntur famelici, nudi vestiuntur inopes adiuvantur, captivi redimuntur, construuntur ecclesiae, reficiuntur lassi, pacantur litigiosi, reparantur naufragi, curantur aegroti, corporales opes dispertiuntur in terra, spiritales reconduntur in caelo? Quis haec facit? Misericors et bonus. Unde facit? De auro et argento. Cui serviens haec facit? Ei qui dicit: Meum est aurum et meum est argentum 10. Videtis iam ut arbitror, Fratres, quam magno errore magnaque dementia in res ipsas quibus male homines utuntur, crimen male utentium transferatur. Nam si propterea vituperatur aurum et argentum quia homines avaritia depravati, neglectis praeceptis omnipotentissimi Creatoris, in ea quae condidit detestabili cupiditate rapiuntur, vituperetur etiam omnis Dei creatura, quia, sicut Apostolus dicit, perversi quidam homines coluerunt, et servierunt creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula 11. Vituperetur etiam iste sol, quem certe idem Manichei quoniam non intellegunt esse creaturam, tamquam ipsum creatorem vel tamquam eius aliquam partem colere atque adorare non desinunt. Cur ergo ipsum non vituperant, cum plerumque homines de usu solis et luminis in aedificiis suis lites iniustissimas concitant, et ut fenestris suis radii liberiores aliquanto largius infundantur domos alienas deicere saepe moliuntur, et eos qui contradixerint, etiam si iure certissimo contradicant, inimicitiis acerbissimis insectantur? Si quem igitur infirmorum potentior aliquis iniuste ac nefarie propter usum solis oppresserit, diripuerit, in exilium etiam mortemve compulerit, solis est crimen, quo ille abundantius uti desiderat, an potius male utentis iniquitas, qui dum cupit corporis oculis temporale lumen largius acquirere, cubiculum cordis luci non aperit aequitatis?

De veris falsisque divitiis.

8. Ex quo isti, si possunt, intellegant, aut aurum et argentum se accusare non oportere, quamvis de auro et argento saepe homines cupidissimi dimicent, aut accusationes suas de terra in coelum et de metallis fulgentibus in sidera atque ipsum solem se debere transferre, quando iniqui homines inexpiabili saepe discordia de possidenda solis luce confligunt. Simul etiam discant, quid intersit inter hanc lucem visibilem lucemque iustitiae. Siquidem fieri potest, ut quanto maiore aviditate frui quisque hac luce voluerit, tanto maiore caecitate a iustitiae luce deficiat, Nulla enim creatura homo iustificari potest, sed ut creaturis omnibus iuste uti possit, a Creatore iustificandus est. Itaque ipse Dominus, quamvis avaritiam sicut iustus iudex ubique condemnet, usum tamen copiarum terrenarum tamquam verus magister ostendit, in eo ipso loco, quem isti tamquam contrarium prophetae obicere voluerunt. Ait enim: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis 12. Hoc est dicere, quae mammona iniquitatis est, vestra mammona esse non debet. Tunc enim iuste poteritis uti rerum copia terrenarum, et amicos inde facere qui vos recipiant in tabernacula aeterna 13, Si mammona vobis ista non fuerit, id est, si non ex ea vos divites fieri putaveritis. Quoniam divitiae vestrae, quoniam sunt verae divitiae quae ab omni vos indigentia liberabunt, non sunt terrenis facultatibus comparandae. Sed ut illis frui merito possitis, prius bene istis utendum est, quae non sunt divitiae verae, nec vestrae, quia iniuste dicuntur divitiae. Non enim auferunt egestatem, et eas divitias iniqui putant. Istis enim se ab indigentia liberari arbitrantur. Vos autem alias, id est veras et vestras debetis desiderare divitias. Sed si in iniusto mammona fideles non fuistis, verum quis dabit vobis? Et si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis14

Avarus quidam in Evangelio laudatur.

9. Quamquam Manichaeos proprio more propheticis dictis calumniari manifestum sit. Quisquis enim eiusdem Scripturae circumstantiam vel mediocriter inspexerit, inveniet non de hoc argento vel auro, quo avaritia imprudenter insanit, dixisse Prophetam sed de illo potius, cuius etiam Apostolus meminit dicens: Si quis autem aedificat supra fundamentum aurum et argentum, lapides pretiosos 15. Quo auro et argento dives est ille thesaurus, quem in agro ipse Dominus inventum 16 et a quodam mirabiliter laudabiliterque avaro venditis omnibus suis emptum esse testatur. Nam ipsum Dominum praenuntians, et novi saeculi hoc est Ecclesiae tempora figurate ut solet designans Propheta, sic dicit: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam et movebo omnes gentes. Et veniet desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus exercituum. Meum est aurum, et meum est argentum, dicit Dominus exercituum. Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae, dicit Dominus exercituum. Et in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum 17.

Veniet Desideratus cunctis gentibus.v

10. Si vellent isti non esse canes et porci, quibus sanctum dare et margaritas proicere prohibemur 18, sed petentes accipere et quaerentes invenire et pulsantes aperiri sibi desiderarent 19, quam possent fortasse etiam sine ullo interprete duce ipso Sancto Spiritu sentire quae dicta sunt, ad novi populi hoc est ad christiani populi, cuius sacerdos magnus est Iesus Filius Dei 20, sine ulla caligine pertinere certe vel eo loco ubi dictum est: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo caelum et terram et mare et aridam et movebo omnes gentes. Et veniet desideratus cunctis gentibus 21. De novissimo enim Domini, id est, secundo adventu, quo claritate venturus est 22, versus iste prolatus est, cum ait Propheta: Et veniet desideratus cunctis gentibus. Quando enim primo in carne mortali per Mariam virginem venit, nondum desiderabatur a cunctis gentibus, quia nondum crediderant. Disseminato autem Evangelio per omnes gentes 23, in omnibus gentibus desiderium eius accenditur. Per omnes enim gentes et sunt et erunt electi eius, qui toto corde in oratione dicant: Adveniat regnum tuum 24. Sed primus adventus misericordiam praeseminavit iudicio, in quo iudicio secundi adventus claritas eminebit. Prius ergo oportebat moveri coelum, cum eum angelus concepturae Virgini nuntiavit, cum Magos ad eum adorandum stella perduxit, cum rursus angeli natum pastoribus indicarunt; moveri terram cum eius miraculis turbaretur; moveri mare, cum iste mundus persecutionibus fremeret; moveri aridam cum in cum credentes esurirent sitirentque iustitiam 25; moveri denique omnes gentes, cum Evangelium eius usquequaque discurreret. Tunc deinde veniret desideratus omnibus gentibus 26, sicut Propheta pronuntiante, venturus est. Et implebitur domus ista gloria, id est, Ecclesia.

Domus Dei gloria in fine fulgebit.

11. Consequenter itaque subiecit: Meum est argentum et aurum 27. Omnis enim sapientia quae nomine auri figurate significatur, et eloquia Domini eloquia casta, argentum igne probatum terrae, purgatum septuplum 28, omne ergo tale argentum et aurum non est hominum sed Domini, ut quoniam implebitur domus gloria, qui gloriatur, in Domino glorietur 29. Quia enim sacerdos ille magnus 30, domus huius inhabitator, Dominus noster Iesus Christus, propter reditum hominis qui per superbiam de paradiso exierat, se ipsum exemplum humilitatis praebere dignatus est, quod testatur in Evangelio clamans: Discite a me, quoniam mitis sum, et humilis corde 31: ne quis forte in domo eius id est in Ecclesia, si quid sapienter potuerit vel sentire vel dicere quasi sua propria volens videri extollatur, videte quanta medicina ei dicitur a Domino Deo: Meum est aurum et meum est argentum. Sic enim fiet quod sequitur, ut magna sit gloria domus istius novissima plus quam primae 32. Prima enim domus, id est, cives terrenae Hierusalem, sicut Apostolus dicit, ignorantes Dei iustitiam et suam iustitiam quaerentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 33. Videte si non isti, dum suum esse dicunt aurum et argentum, non potuerunt ad aeternam gloriam domus novissimae pervenire. Tamen cum dicit Propheta: Magna erit gloria domus istius novissimae plus quam primae 34, nec ipsam primam sine aliqua gloria fuisse demonstrat. Nam de illa loquebatur etiam Apostolus, cum diceret: Si enim quod evacuatur per gloriam est, multo magis quod manet, in gloria erit 35.

12. Versus autem ultimus, quo iste Prophetae sermo concluditur: Et in loco isto, inquit, dabo pacem, dicit Dominus exercituum 36. Quid est: In loco isto, nisi terrenum forte aliquid tamquam digito ostendit? Quid enim potest contineri loco, nisi corpus? Non ergo absurde ultimam resurrectionem corporis intellegimus, qua beatitudo perfectissima terminatur, quando iam non concupiscit caro adversus spiritum, nec spiritus adversus carnem. Hoc enim corruptibile induet incorruptionem, et mortale hoc induet immortalitatem 37. Non erit alia lex in membris repugnans legi mentis 38, quia in loco isto dabo pacem, dicit Dominus exercituum.

Manichaei doctrinis suis imperitos decipiunt.

13. Nam de contemptu terreni auri et argenti quae Prophetae dicant, quis adversus divinas voces tam surdus est, ut ignoret? Sic enim illi ad decipiendos homines de Apostolo proferunt quod ait: Radix est autem omnium malorum avaritia, quam quidam sectantes a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis 39, quasi facile invenias aliquem librum veterum Scripturarum, ubi non culpetur avaritia et digna execratione damnetur. Sed quia de auro et argento nunc quaestio est, cur non audiunt Prophetam dicentem: Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini 40? Hoc solum si quisquam sitiens audiat et animae suae medullis infundat, nonne se totum a blandimentis falsae felicitatis alienans, in amplexum Dei, vetere homine exutus ut se immortalitate cooperiat 41, advocabit? Sed quid iam diutius de hac quaestione tractemus? Credo esse manifestum Caritati vestrae, Manichaeorum sectam non veritate sed fraude agere cum imperitis, ut Scripturas non totas totis, novas veteribus praeferant, sed excerpendo sententias, quas velut adversas sibi esse conatur ostendere, ut decipiant imperitos. Nulla est autem de ipso novo Testamento vel Apostoli epistola vel etiam liber Evangelii, de quo non possint ista fieri, ut quibusdam sententiis ipse unus liber sibi videatur esse contrarius, nisi eius tota contextio diligentissima lectoris intentione tractetur.