EX SERMONE DE PROPHETICIS VERBIS: 1."
PARATUSQUE SIT AMBULARE CUM DOMINO DEO SUO".
[FRAGMENTUM]
Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub Lege 1. Sed offendit factum ex muliere, quia natum confitemur ex Virgine. Factum non confitemur nisi hominem; Deus autem semper faciens est, fieri nescit ut sit. Fieri nescit Deus; sed fit ut aliquid alicui sit, quo modo dicitur: Domine, refugium factus es nobis 2; et: Dominus factus est auxiliator meus 3. Quanta factus, qui numquam est factus? Dominus autem Christus homo factus est, ut esset, ut qui Creator semper erat, creatura esset. Manens enim Deus, factus est homo, ut fieret quod non erat, non ut periret quod erat. Hoc ergo de Virgine quod factum est, quare ex mulier? Quod apud Hebraeos, ubi est prima lingua Scripturae, "mulier" nomen est significandi sexus, non amissae integritatis. Lege: quando mulier formata est, Extraxit, inquit, Deus unam e costis eius, id est viri, et aedificavit eam in mulierem 4. Sic mulier Maria; sic ei dictum est, antequam pareret, antequam conciperet: Beata tu inter mulieres 5.