HABITUS AD MENSAM SANCTI CYPRIANI DIE DOMINICA
DE VERBIS MICHEAE PROPHETAE:
"QUID DIGNUM OFFERAM DOMINO?"
QUOMODO SERVANDA SIT IUSTITIA ET DILIGENDA MISERICORDIA
1. Lectiones sanctas plures cum recitarentur audivimus, et de his nos oportet dicere quod Dominus fuerit donare dignatus. Sed lectionum omnis auditor quod recentius lectum est magis meminit, et ut inde aliquid a tractatore verbi dicatur exspectat. Cum ergo in ultimum Sit sanctum Evangelium recitatum, non dubito spectare Caritatem vestram ut de ista vinea, et de conductis, et de mercede denario aliquid audiatis 1. Sed ego memini superiore dominico quid promiserim 2. Cum enim de sancto Propheta quod lectum fuerat aliquid exponere voluissem, lectum autem fuerat, quaerenti homini quibus sacrificiis placaret Deum renuntiatum esse nihil ab illo Deum quaerere 3, nisi facere iudicium et iustitiam et diligere misericordiam paratumque esse ire cum Domino, Deo suo: tractavi, quantum potui, de iudicio, tantumque sermo productus est, ut non remaneret temporis spatium, quo possem de ceteris disputare. Unde me promisi hodierno die de iustitia esse dicturum. Sed qui exspectabatis ut de Evangelio loquerer, nolite vos putare fraudatos. Opus enim in illa vinea, ipsa est iustitia.
2. Putate ergo vos esse conductos. Qui pueri venerunt, prima hora se adductos putent; qui adolescentuli, tertia, qui iuvenes, sexta; qui graviores, nona; qui decrepiti, undecima. De tempore nolite causari. Opus quod faciatis audite, mercedem securi exspectate. Et si attenditis Dominus vester qualis est, nolite invidere, si merces aequalis est. Quod est opus nostis, sed commemorabo. Audite quod nostis, et facite quod audistis. Diximus opus Dei esse iustitiam. Interrogatus autem Dominus Iesus quod esset opus Dei respondit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit 4. Poterat dicere pius Dominus noster: Iustitia est opus Dei. Numquid ergo nos praesumere aliquid conducti contra patrem familias ausi sumus? Si iustitia est opus Dei, sicut ego dixi, quomodo erit opus Dei quod Dominus dixit ut credatur in cum, nisi ipsa sit iustitia credere in cum? "Sed ecce, inquis, a Domino audivimus: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum. A te audivimus, quod opus Dei sit iustitia. Proba nobis credere in Christum, hanc esse iustitiam". Videtur tibi, quoniam iam respondeo quaerenti et iusta flagitanti, videtur tibi credere in Christum non esse iustitiam? Quid est ergo? Impone huic operi nomen. Procul dubio si bene consideras quod audisti, responsurus es mihi: "Ista fides vocatur. Credere in Christum, fides vocatur". Accipio quod loqueris, credere in Christum, fides vocatur. Audi et tu alium Scripturae locum: Iustus ex fide vivit 5. Facite iustitiam credite: Iustus ex fide vivit. Difficile est ut male vivat qui bene credit. Credite ex toto corde, credite non claudicantes, non haesitantes, non contra ipsam fidem humanis suspicionibus argumentantes. Fides appellata est ab eo quia fit quod dicitur. Duae sillabae sonant, cum dicitur fides. Prima sillaba est a facto, secunda a dicto. Interrogo ergo te utrum credas? Dicis: "Credo". Fac quod dicis, et fides est. Ego enim respondentis vocem audire possum, cor credentis videre non possum. Sed numquid ego ad vineam conduxi, qui cor videre non possum? Nec ego conduco, nec ego opus indico, nec ego denarium mercedem praeparo. Cooperarius vester sum. Pro viribus quas ille donare dignatur, in vinea laboro. Quo autem animo laborem, qui me conduxit videt. Mihi enim, ait Apostolus, minimum est ut a vobis iudicer 6. Et vos vocem meam potestis audire, non potestis cor meum videre. Omnes cor nostrum Deo videndum proponamus et opus ex animo faciamus. Conducentem non offendamus, ut libera fronte mercedem accipiamus.
3. Et nos, carissimi, videbimus invicem corda nostra, sed postea. Nunc autem adhuc tenebras mortalitatis huius circumferimus, et ad lucernam Scripturae ambulamus, sicut dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes tamquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 7. Proinde, carissimi, propter ipsam fidem qua credimus in Deum, in comparatione infidelium dies sumus. In infidelitate nox cum ipsis fuimus, modo lux, dicente Apostolo: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 8. Tenebrae in vobis, lux in Domino. Item in alio loco: Omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei; non sumus noctis, neque tenebrarum 9. Sicut in die honeste ambulemus 10. Dies ergo in comparatione infidelium. In comparatione vero illius diei, quando resurgent mortui et corruptibile hoc induetur incorruptione et mortale hoc induetur immortalitate 11, adhuc nox sumus. Nobis tamquam iam in die dicit apostolus Ioannes: Dilectissimi, filii Dei sumus 12. Et tamen quia adhuc nox est, quid sequitur? Et nondum apparuit quid erimus. Scimus, quia cum apparuerit similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 13. Sed ista merces est, non opus. Videbimus eum sicuti est, ipsa merces est. Tunc erit dies, quo clarior esse non possit. Nunc ergo in isto iam die honeste ambulemus 14; in ista adhuc nocte non de invicem iudicemus. Videte enim et ipsum apostolum Paulum qui dixit: Sicut in die honeste ambulemus 15, non resultare neque dissonare a coapostolo suo Petro qui dixit: Cui benefacitis intendentes, sermoni scilicet divino, tamquam lucernae in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris 16.
4. Videte hoc ipsum dicentem et apostolum Paulum: Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare 17. Et quando erit tempus? Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 18. Quid est: ante tempus, nisi antequam corda invicem videatis? Intendite si hoc est quod dixi. Omnia verba ipsius sententiae paulisper audite. Nolite ante tempus quidquam iudicare. Et quando erit tempus? Donec veniat Dominus et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo. Quomodo te reprehendent tenebrae, quando a luce laudaberis? Tunc patebunt corda, modo vero latent. Suspectus est nescio quis quasi inimicus, et forte est amicus. Videtur alter quasi amicus, et est forsitan occultus inimicus. O tenebrae! Saevit et amat; blanditur et odit. Si ex vocibus iudico, tranquillum vitans scopulum incurro: fugio amicum, haereo inimico. Hoc fecit cor latens. Ibi credendum est, ibi intus ubi latet, ubi occultum est. Ad hoc excolendum conductus es. Ibi credendo cooperare, ubi non te videt cooperarius tuus, sed videt te Dominus tuus. Iustus ex fide vivit 19. Hoc age.
5. Iam de iudicio priore dominico disputavi, ut iudicares te ipsum, et cum te invenires perversum, non tibi blandireris sed corrigeres te, et fieres rectus et tibi placeret Deus rectus. Nam rectus Deus perverso non placet. Vis ut placeat tibi rectus r? Esto rectus. Iudica te ipsum, noli tibi parcere. Quod tibi in te merito displicet, castiga, emenda, corrige. Scriptura sancta sit tibi tamquam speculum. Speculum hoc habet splendorem, non mendacem, splendorem non adulantem, nullius personam amantem. Formosus es, formosum te ibi vides; foedus es, foedum te ibi vides. Sed cum foedus accesseris et foedum te ibi videris, noli accusare speculum. Ad te redi, non te fallit speculum, tu te noli fallere. Iudica de te, contristare de tua foeditate, ut cum abieris et discesseris tristis, foedus, correctus possis redire formosus. Cum ergo iudicaveris te ipsum sine adulatione, iudica et proximum cum dilectione. Est enim quod iudicas ad quod vides. Fieri enim potest ut tu eum malum videas unde sordescas, fieri potest ut malum suum ipse proximus tuus tibi confiteatur, et prodat amico quod texerat animo. Quomodo videris iudica. Quod non vides Deo dimitte. Quando autem iudicas, dilige hominem, oderis vitium. Noli propter hominem diligere vitium, nec propter vitium odisse hominem. Homo proximus tuus est; vitium inimicum proximo tuo. Tunc amas amicum, si oderis quod nocet amico. Si credis, facis, quia iustus ex fide vivit 20.
6. Quod abundat in rebus humanis, hoc dico. Aliquando amico tuo carissimo inimicus est aliquis, qui erat amicus amborum. Incipiunt esse de tribus amicis duo inter se inimici, quid faciat medius qui remansit? Vult, exigit, flagitat a te ut oderis cum illo quem odisse coepit, et haec verba tibi dicit: "Non es amicus meus, qui es amicus inimici mei". Quae vox huius est ad te, ipsa est et illius ad te. Tres enim eratis. Tres eratis, duo coeperunt esse discordes, remansisti tu. Si huic te iunxeris, illum habebis inimicum; si illi, istum; si ambobus, ambo murmurabunt. Ecce temptatio; ecce spinae in vinea quo conducti sumus. Exspectas forte a me audire quid facias. Permane amicus amborum. Qui discordant inter se, concordent per te. Mala si qua audis ad altero de altero, noli prodere alteri, ne forte sint postea amici qui modo sunt inimici, et proditores suos prodant sibi. Sed hoc propter homines dixi, non propter oculos eius qui nos conduxit. Ecce nemo te prodit. Deus qui videt, qui te iudicat. Audisti ab irato verbum, a dolente, a succensente. Moriatur in te. Quare proditur, quare profertur? Non enim si in te fuerit, disrumpet te. Dic sane amico tuo, qui vult te facere inimicum amici tui; alloquere et tamquam aegrotantem animum medicinae lenitate pertracta. Dic illi: "Quare vis ut sim inimicus illius?". Respondebit: "Quia inimicus meus est". "Vis ergo ut sim inimicus inimici tui? Inimicus esse debeo vitii tui. Iste cui me vis facere inimicum, homo est. Est alius inimicus tuus, cui esse debeo inimicus, si amicus tuus sum". Respondebit: "Quis est alius inimicus meus?". "Vitium tuum". Respondebit: "Quod est vitium meum?". "Odium quo odisti amicum tuum". Esto ergo similis medico. Medicus non amat aegrotantem, si non odit aegritudinem. Ut liberet aegrotum, persequitur febrem. Nolite amare vitia amicorum vestrorum, si amatis amicos vestros.
7. Sed qui dico, putasne facio ipse quod dico? Fratres mei, facio, si in me prius facio. In me autem facio, si a Domino accipio facio. Odi vitia mea, cor meum sanandum offero medico meo. Persequor ea quantum possum, gemo de illis, confiteor quia sunt in me, et ecce accuso me. Qui me reprehendebas, corrige te. Haec est iustitia, ne dicatur nobis: Stipulam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui 21. Ira festuca est; odium, trabes est. Sed nutri festucam et fit trabes. Ira inveterata fit odium, festuca nutrita fit trabes'. Ut ergo festuca non fiat trabes, non occidat sol super iracundiam vestram 22. Vides, sentis te odio liventem, et reprehendis irascentem? Tolle odium, et recte reprehendis iram. Festuca est in oculo eius, in tuo trabes. Nam si odisti tu, quomodo vides quod detrahas? Trabes est in oculo tuo. Quare trabes est in oculo tuo? Quia festucam ibi natam contempsisti. Cum illa dormisti, cum illa surrexisti. Eam in te ipso excoluisti, falsis suspicionibus irrigasti, verba adulantium et ad te mala verba de amico deferentium credendo, nutristi festucam non avulsisti. Diligentia tua trabem fecisti. Tolle trabem de oculo tuo, noli odisse fratrem tuum. Expavescis, an non expavescis? Dico tibi: Noli odisse, et securus es. Et respondes mihi et dicis mihi: "Quid est odisse? Et quid mali est quia odit homo inimicum suum?". Odisti fratrem tuum an. Sed si odium contemnis, audi quod non attendis: Qui odit fratrem suum, homicida est 23. Qui odit, homicida est. Non venenum parasti. Numquid modo potes dicere: "Quid ad me, ut homicida sim?". Qui odit homicida est. Non venenum parasti. Non ad percutiendum inimicum cum gladio processisti. Non ministrum sceleris praeparasti, non locum, non tempus. Postremo ipsum scelus non fecisti. Tantum odisti, et prius te quam illum occidisti. Discite ergo iustitiam ut non oderitis nisi vitia, homines ametis. Hoc si tenueritis, et hanc iustitiam feceritis, ut homines etiam vitiosos sanari malitis potius quam damnari, bonum opus in vinea fecistis. Sed exercete vos in hoc, Fratres mei.
8. Ecce post sermonem fit missa catechuminis, Manebunt fideles. Venietur ad locum orationis. Scitis quo accessuri sumus. Quid prius Deo dicturi sumus? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 24. Agite ut dimittatis, agite. Venietis enim ad verba ista orationis. Quomodo ea dicetis, quomodo non dicetis? Postremo interrogo: Dicetis, an non dicetis? Odisti, et dicis? Respondebis mihi: "Ergo non dico". Oras, et non dicis? Odisti, et dicis? Oras et non dicis? En cito responde. Ergo si dicis, mentiris. Si non dicis, nihil mereris. Observa te, attende te. Modo es oraturus, dimitte ex toto, corde. Litigare vis cum inimico tuo, prius litiga cum corde tuo. Litiga, inquam, litiga cum corde tuo. Dic cordi tuo: Noli odisse. Illud autem cor tuum, animus tuus adhuc odit. Dic animae tuae: Noli odisse. "Quomodo orabo, quomodo dicam: Dimitte nobis debita nostra? Possum quidem hoc dicere, sed quod sequitur quomodo dicam? Sicut et nos". Quid? Sicut et nos dimittimus. Ubi est fides? Fac quod dicis: Sicut et nos.
9. Sed non vult dimittere anima tua et contristatur, quia dicis ci: "Noli odisse". Responde illi: Quare tristis es anima mea, et quare conturbas me? 25 Quare conturbas me? vel at: Quare tristis es? Noli odisse, ne perdas me. Quare conturbas me? Spera in Deum. Langues, anhelas, aegritudine sauciaris. Non potes tibi tollere odium, Spera in Deum, medicus est. Pro te pependit in ligno, et nondum est vindicatus. Quid. vis vindicari? Ideo enim odisti, ut vindiceris. Vide pendentem Dominum tuum, vide pendentem et tibi tamquam de ligno tribunali praecipientem. Vide pendentem, et tibi languenti de suo sanguine medicamentum facientem. Vide pendentem. Vindicari vis? Vindicari vis? Vide pendentem, audi precantem: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 26.
10. "Sed potuit hoc facere, dicis mihi, ego non possum. Ego enim homo sum, ille Deus. Homo ergo, homo ille Deus homo". Deus ergo ut quid homo, si non corrigitur homo? Sed ecce tibi loquor. O homo, multum est ad te imitari Dominum tuum, attende Stephanum conservum tuum. Certe Stephanus sanctus, homo erat. An Deus et homo erat? Plane homo erat. Hoc erat quod tu. Sed quod fecit, nonnisi donante illo quem rogas et tu. Vide tamen quid fecerit. Loquebatur Iudaeis, saeviebat et diligebat 27. Utrumque ostendere debeo, quia dixi: saeviebat; dixi: et diligebat. Utrumque debeo demonstrare, et saevientem et diligentem. Audi saevientem: Dura cervice 28. Verba sunt sancti Stephani, quando alloquebatur Iudaeos: Dura cervice, et non circumciso corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto. Quem Prophetarum non occiderunt patres vestri? 29 Audisti saevientem. Alterum debeo, audi et diligentem. Irati illi facti, et gravius inardescentes et mala pro bono reddentes, ad lapides cucurrerunt, Dei famulum lapidare coeperunt 30. Hic proba, sancte Stephane, dilectionem tuam. Hic, hic te videamus, hic spectemus hic victorem diaboli triumphatoremque cernamus. Audivimus saevientem adversus tacentes, videamus si diligis saevientes. Saeviebas adversus tacentes, videamus si diligis lapidantes. Si enim odisti et odisse potuisti, nunc est tempus quando lapidaris. Tunc maxime odisse debes. Videamus si reddis duritiam cordis lapidibus duris, lapidibus qui te lapidant. Lapides enim mittunt lapides, dura duri. Qui in lapidem legem acceperunt, lapides mittunt.
11. Videamus, carissimi, videamus, spectemus magnum spectaculum. Spectemus et diei crastino proponendum. Videamus. Ecce Stephanus lapidatur. Sit constitutus quasi ante oculos nostros. Eia membrum Christi, eia athleta Christi, inspice illum qui pro te pependit in ligno. Crucifigebatur ille, tu lapidabaris. Ille dixit: Pater ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt 31. Tu quid dicis, audiam. Videam te, ne forte possim imitari vel te. Primo beatus Stephanus stans oravit pro se, et ait: Domine Iesu, accipe spiritum meum 32. Hoc dicto genu flexit, et genuflexo ait: Domine, ne statuas illis hoc delictum. Hoc dicto obdormivit 33. O felix somnus, et quies vera! Ecce quod est requiescere, pro inimicis orare. Sed paululum quaeso te, sancte Stephane, expone mihi hoc, nescio quid sit, quare pro te stans orasti, et pro inimicis genu flexisti. Respondebit fortasse quod intellegimus: "Pro me stans oravi, quia pro me qui recte Deo servivi, orando et impetrando non laboravi. Pro me non laboravi". Qui pro iusto orat non laborat. Ideo stans pro se oravit. Ventum est ut oraret pro Iudaeis, pro interfectoribus Christi, pro interfectoribus sanctorum, pro lapidatoribus suis, attendit nimiam et magnam esse impietatem ipsorum, quae difficile donari posset, et genu flexit. Fige genu in hac vinea, fortis operarie. Fige, inquam, genu in opere huius vineae, fortissime operarie. Magnum opus tuum, egregium et laudandum multum. Multum altum fodisti, qui odium inimicorum de corde exuisti. Conversi ad Dominum.