SERMO HABITUS DIE DOMINICA IN BASILICA CELERINAE
DE VERBIS MICHEAE PROPHETAE UBI DICITUR:
"QUID DIGNUM OFFERAM DOMINO?
CURVABO GENU DEO EXCELSO?" ET CETERA
1. Lectiones divinorum eloquiorum, cum recitarentur, audivimus. Ea nobis est materies loquendi proposita. Inde sapere debemus, inde seminare quod sapimus, adiuvante illo in cuius manu sunt, sicut scriptum est: Et nos et sermones nostri 1. Nec frustra alio loco scriptum est: In Domino laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum 2. Hoc laudatur in Domino quod dat Dominus. Quamvis ergo infirmi simus, vasa tamen sumus eius. Capimus quantum possumus, communicamus sine livore quod capimus 3. Suppleat ille in cordibus vestris quod nos minus fecerimus, quia et quod operamur in auribus vestris, quid est nisi ille totum agat in cordibus vestris?
2. Lectio prima prophetica quid nobis commendaverit, me commemorante recolite. Quid dignum, inquit, offeram Domino? 4 Quaerebat homo sacrificium quo placaret Deum vel quo placeret Deo. Curvabo, inquit, genu Deo excelso, placabo eum in milibus taurorum aut in denis milibus caprarum pinguium, aut offeram Deo fructum ventris mei pro peccato animae meae? 5 Primogenita, inquit, mea offeram Deo meo pro peccato animae meae? Respondetur tibi, o homo. O homo, a quo respondetur, nisi a quo factus est homo? Respondetur ergo tibi, o homo, quaerenti quid offeras Deo, et unde places Deum vel unde placeas Deo. Respondetur tibi quid sit bonum, aut quid aliud Dominus exquirat a te, nisi ut facias iudicium et iustitiam et diligas misericordiam paratusque sis ire cum Domino Dei tuo 6. Quaerebas quid offerres pro te. Offer te. Quid enim Dominus quaerit a te, nisi te? Quia in omni creatura terrena nihil melius fecit te. Quaerit te a te, quia tu perdideras te. Si autem facias quod iussit, invenit in te iudicium et iustitiam: iudicium primo in te ipso, iustitiam ad proximum tibi. Quomodo iudicium in te ipso? Ut displiceas tibi quod eras, et possis esse quod non eras. Iudicium, inquam de te ipso in te ipso sine acceptione personae tuae 7, ut non parcas peccatis tuis, nec ideo tibi placeant quia tu facis, nec te laudes in bonis tuis, et Deum accuses in malis tuis. Hoc enim est perversum iudicium, et ideo nec iudicium. Ut enim ostenderet Deus perversum iudicium non esse iudicium, non ait: Quid Dominus quaerit a te, nisi facere rectum iudicium, sed facere, inquit, iudicium 8. Si enim rectum, tunc iudicium; si autem perversum, non iudicium, sed vitium. Quid ergo faciebas, quando te perdideras et post tuam perditionem ibas, ibas et non redibas? Quid faciebas? Scio quid faciebas. In bonis tuis te laudabas, in malis tuis Deum blasphemabas. Hoc est perversum iudicium, et ideo, ut dixi, nec iudicium. Vis ergo facere rectum iudicium, hoc est iudicium? Illud quod faciebas corrige; praepostera, et rectum erit. Quid est: Corrige? Deum lauda in bonis tuis, te accusa in malis tuis. Cum tibi ergo perversus displicueris, teque illo qui creavit adiuvante correxeris, rectus servabis iustitiam. Placebit enim tibi Deus, si rectus fueris. Non discrepabis a recto, nisi pravus atque perversus. Rectus autem recto convenies, et sine dubio tibi placebit Deus. Quando enim displicebat, perversitati tuae displicebat.
3. Audi sanctum psalmum: Quam bonus Deus Israel rectis corde! 9 Iste qui hoc dicit in psalmo, displicuerat illi Deus? Absit a me ut arguam et non potius confitenti credam. Ecce audite mecum, et considerate quid dixerit: Quam bonus, inquit, Deus Israel! Quibus? Rectis corde. Mei autem, inquit, quando non eram rectus corde, mei autem pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei 10. Quod est: commoti sunt pedes, hoc est: effusi sunt gressus mei. Quod est: pene, hoc est: paulo minus. Quid itaque ait: pene, paulo minus commoti sunt pedes mei, effusi sunt gressus mei? Pene, inquit, lapsus sum, pene cecidi. Unde in tantum periculum pervenisti? Quia zelavi, inquit, in peccatoribus, pacem peccatorum intuens 11. Zelavi, inquit, in peccatoribus, intuens pacem peccatorum: hoc est, malos homines videndo felices, titubavi sub Deo, pene cecidi a Deo. Ecce unde illi displicuerat Deus: quare mali habent bona?
4. Denique videte verba titubantis, quae apud se dixerit: Ecce ipsi peccatores - in ipso psalmo verba sunt titubantis - ecce ipsi peccatores in saeculum obtinuerunt divitias 12. Et dixi: Quomodo scivit Deus? 13 Ipse dicit in psalmo, ipse loquitur, cui nondum recto Deus displicuerat, quod mali abundarent bonis. Quomodo, inquit, scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? 14 Videte adhuc quid adiungat, videte quemadmodum titubando propinquet casui, et sit vicinus perditioni. Videte, inquam quid adiungat: Numquid vane iustificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas? 15 Perdidi, inquit, totum quod bene vixi. Iustificavi cor meum, lavi in innocentibus manus meas, ad hoc ut mali sint felices, et ego tribuler. Et fui, inquit, flagellatus tota die 16. Gaudent illi, et ego flagellor. Gaudent qui blasphemant Deum, flagellor qui colo Deum. Quomodo scivit Deus? 17 Hinc titubavit, hinc pene cecidit, hinc putavit ad Deum res humanas non pertinere.
5. Cum ergo hoc putaret, non recto sed perverso corde, et quasi verisimili ratione duceretur propter istam inconvenientiam credere ad Deum gubernationem rerum humanarum non pertinere, placuerat illi sic praedicare, hoc asserere, hoc docere. Revocatus est sanctorum auctoritate et praedicatione. Videte enim verba eius: Si dicebam inquit, si dicebam narrabo sic 18, praedicabo sic, docebo sic, dicam hominibus ad Deum curam rerum humanarum non pertinere. Si dicebam narrabo sic: ecce generationem filiorum tuorum reprobavi 19. Quomodo ergo narrabo sic? Non sic narravit Moyses, non sic narraverunt Abraham Isaac et Iacob, non sic narravit Ieremias, non sic Isaias, non sic ceteri Prophetae. Isti autem omnes filii tui. Ego ergo si narrabo sic, generationem filiorum tuorum reprobabo.
6. Quid ergo faciam? Suscepi cognoscere 20. Suscepi, inquit, cognoscere. Sed magnum est cognoscere, difficile est cognoscere. Hoc, inquit, postea quam dixit: Suscepi cognoscere, hoc labor est ante me 21, quomodo cognoscam et iustum Deum esse, et res humanas nosse, et perversis bene esse, rectis aliquando male esse. Quomodo sit iustum suscepi cognoscere, et labor est ante me.
7. Quo usque labor? Donec introeam in sanctuarium Dei, et intellegam in novissima 22. Intra ergo in sanctuarium Dei anima fidelis, intra in sanctuarium Dei anima pia, cui non displicet Deus in malis tuis, et in bonis malorum cui non displicet Deus. Et si nescis qua ratione fiat, crede non iniuste fieri quod sinit aut facit Deus. Humana ratione ducebaris, divina auctoritate revocare, et crede aliquid ibi esse quod te latet. Nam Deum perversum et iniquum esse non posse, fide certissima credendum est. Sic intrans fide in sanctuarium Dei, intrans credendo, discis intellegendo. Sic enim ait: Donec introeam in sanctuarium Dei, quo intrat fides. Et post fidem quid? Et intellegam in novissima. Venient novissima, quando nulli bono erit male, nulli malo erit bene. Venient, inquam novissima, quando discernentur pii ab impiis, iusti ab iniustis, laudatores Dei a blasphematoribus Dei. Venient quando discernentur, ut nulli, sicut dictum est, bono sit male, nulli malo sit bene. Quare ergo modo non sic? Forte et modo sic. Sed quod nunc est in occulto, post erit in manifesto.
8. Ingredere mecum, si potes, in sanctuarium Dei 23. Forte ibi, si possum, docebo te. Immo disce mecum ab eo qui docet me, etiam nunc non esse malis bene, et melius esse bonis quam malis; quamvis nondum venerit bonorum plena felicitas, nondumque venerit malorum poena novissima. Forte intellegis mecum, non esse bene malis. Rogo enim te et quaero abs te, tibi quare male est? Responsurus es: "Egestas angit, premit difficultas, dolor fortasse membrorum, timor ab inimico". Tibi ideo male est, quia pateris mala; et bene est illi, qui est ipsum malum? Multum interest inter malum pati et malum esse. Tu quod pateris non es. Malum enim pateris, sed tu malus non es. Malum, inquam pateris, sed tu malus non es. Ille autem malum non patitur, et malus est. Noli ergo falli, noli falli. Non potest fieri ut tibi male sit qui pateris malum, et illi bene sit qui est malus. Cum enim est malus, putas quia non patitur malum, cum patitur se ipsum? Tibi male est, quia malum alienum pateris in corpore tuo. Et illi bene est, qui malum se ipsum patitur in corde suo? Tibi male est, quia malam habes villam. Et bene est illi, qui malam habet animam? Esto bonus, qui habes bona. Bonae sunt divitiae, bonum est aurum, bonum est argentum, bonae familiae, bonae possessiones, omnia ista bona sunt, sed unde facias bene, non quae te faciant bonum. Habeto bona, quae te faciunt bonum. Quae sunt, inquis, ista? Fac iudicium, fac iustitiam 24. Bona sunt quae habes? Fac iudicium, fac iustitiam. Esto et tu bonus inter bona tua. Erubesce bonis tuis: esto bonus mansurus inter bona peritura. Erubesce bonis tuis: noli esse malus in eis, ne pereas cum eis. Cetera quomodo se habeant, Fratres mei, quomodo sit servanda iustitia, et quomodo diligenda misericordia, et quomodo debeat unusquisque paratus esse ire cum Domino Deo suo, alio tempore, donante Domino, disputabimus vobis. Tenete me debitorem, ne diu habeatis fatigatorem.