SERMO 47


DE OVIBUS
IN
EZECHIEL XXXIV, 17-31

Deus fecit sibi oves quas pascat.

1. Verba quae cantavimus continent professionem nostram quia oves Dei sumus. Nec importune poscimus cum lacrymis eius misericordiam cuius oves sumus. Diximus enim: Ploremus ante Dominum qui fecit nos, quoniam ipse est Dominus Deus noster 1. Ne quisquam plorans se exaudiri posse desperet, commemorata est necessitudo quaedam exaudiendi nos Deo: Quoniam ipse est Dominus Deus noster, qui fecit nos 2. Ille Deus noster; nos populus pascuae eius et oves manuum eius 3. Pastores homines, vel etiam patres familias domini pecorum, oves quas habent non ipsi fecerunt, oves quas pascunt non ipsi creaverunt. Noster autem Dominus Deus, quia Deus et creator est, fecit sibi oves quas habeat et quas pascat. Nec alter instituit quas ipse pascit, nec quas ipse instituit alter pascit. Ploremus ergo ante illum. Neque enim in bono sumus, cum in hoc saeculo sumus. Cum enim placebimus Domino in regione vivorum 4, tunc detergentur lacrymae nostrae 5, et dicemus ei laudes, qui nos exemit de vinculis mortis, pedes nostros a lapsu, oculos nostros a lacrymis, ut placeamus Domino in regione vivorum 6, quia difficile est ut ei placeatur in regione mortuorum 7. Est autem et hic unde illi placeamus, eius misericordiam in nos deprecando, a peccatis nos quantum possumus abstinendo, in quantum autem non possumus confitendo atque plangendo. Ita sumus in hac vita sperantes aliam vitam plorantes in spe, immo plorantes in re, gaudentes in spe 8.

Ecclesiae praepositi oves sunt et pastores.

2. Professi ergo in hoc cantico quia oves eius sumus, populus pascuae eius, oves manuum eius, audiamus quid ad nos loquatur tamquam ad oves suas. Pridem pastoribus loquebatur superiore lectione 9. Praesenti autem et hodierna ovibus loquitur. In illis ergo eius verbis nos cum tremore audiebamus, vos cum securitate. Quid ergo in istis verbis hodiernis? Numquid vicissim nos cum securitate, vos cum tremore? Non utique. Primo, quia et si pastores sumus, pastor non solum quod dicitur ad pastores, cum tremore audit, sed etiam quod dicitur ad oves. Si enim securus audit quod ad oves dicitur, non est illi cura de ovibus 10. Deinde iam et tunc diximus Caritati vestrae 11, duo quaedam in nobis esse consideranda: unum quod christiani sumus, alterum quod praepositi sumus. Quod ergo praepositi sumus, inter pastores deputamur, si boni sumus. Quod autem christiani sumus, et nos vobiscum oves sumus. Sive ergo Dominus pastoribus loquatur, sive ovibus, nos omnia cum tremore oportet audire, nec recedat sollicitudo de cordibus nostris, ut ploremus ante Dominum qui fecit nos 12.

3. Audiamus itaque, Fratres, unde Dominus oves improbas corripiat, et quid promittat ovibus suis. Et vos, inquit, oves meae, haec dicit Dominus Deus 13. Primo, quanta felicitas est esse gregem Dei, si quis cogitet, Fratres, etiam in istis lacrymis et in istis tribulationibus magnum gaudium concipit. Neque enim in eius grege est, quem lupi possunt flagellare, aut cuius somnum possunt captare praedones. Illi enim dictum est: Qui pascis Israel 14, de quo dictum est: Non dormitabit nec dormiet qui custodit Israel 15. Vigilat ergo ille super nos vigilantibus nobis, vigilat et dormientibus nobis. Si ergo de pastore homine securum est pecus hominis, quanta esse debet nostra securitas pascente Deo, non tantum quia pascit nos, sed etiam quia fecit nos?

Iudicis sententiam attendamus.

4. Una est nostra sollicitudo quae nobis imponitur: audire vocem pastoris. Et est nunc tempus audiendi, quia ille nondum assumpsit tempus iudicandi 16. Qui loquitur, modo tacet. Loquitur enim in praecepto, tacet in iudicio. Ideo dicit quodam in loco: Tacui, numquid semper tacebo17 Quomodo tacuit, cum hoc ipsum loquendo dixerit? Qui dicit: Tacui, non tacet, quia et hoc ipsum dicere: Tacui, non tacere est. Audio ergo te loquentem in tot praeceptis, in tot sacramentis, in tot paginis, in tot libris. Audio denique in hoc ipso quod dicis: Tacui, numquid semper tacebo18 Quomodo ergo tacuisti? Quia nondum dico: Venite benedicti Patris mei percipite regnum 19. Et nondum dico aliis: Ite in ignem aeternum, qui. paratus est diabolo et angelis eius 20. Et haec ipsa ita nondum dico, ut iam praedicam. Ultimam sententiam quam dicturus est iudex, in tabella scripturus manu sua, ultra quam sententiam nihil iam iudicaturus est, partes non audiunt: illis foras exeuntibus scribitur. Attonitae sunt ambae partes atque suspensae, contra quam vel pro qua sententia illius procedat. Magnum secretum iudicis, unde secretarium nominatur. Magnus timor eorum qui in causa sunt; quid ille cogitet, et quid scribat ignoratur. Et homo est, et illi de quibus iudicat, utique homines sunt. Ille autem Deus noster est, et nos populus pascuae eius et oves manuum eius 21. Et cum sit ille Creator, nos creatura; ille immortalis, nos mortales; ille invisibilis, nos visibiles; noluit nos in hac vita latere, quam ultimam sententiam in fine dicturus sit. Nemo ante dicit: "Damno" qui vult damnare; nemo ante dicit: "Ferio" qui vult ferire.

Dei patientia ad poenitentiam nos adducit.

5. Magna ergo lenitas, magna misericordia, magna mansuetudo. Sed si non abutamur patientia eius ad nostram nequitiam 22, et illo nostra portante peccata, nos quasi ad faciendum ei onus augeamus peccata peccatis; quasi ut ille plus portet, qui non laborat cum portat. Peccata nostra quibus adhuc parcit, quia adhuc sustinet, illius ostendunt patientiam nostram cumulant sarcinam. Ignoras, inquit, quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit23 Patientia illa est, quam taciturnitatem vocat, de qua dicit: Tacui, numquid semper tacebo24 Ergo cum argueret quosdam et diceret: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras 25, et cetera, ait: An divitias bonitatis eius et longanimitatis contemnis26 Quia ille bonus est, quia longanimis, quia videt et tacet, quia videt et sustinet, putas illum iniquum? Ignoras quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit? Et vide si semper tacebit, qui modo tacet. Tu autem, inquit, secundum duritiam cordis tui et cor impaenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 27. Ergo tacet, numquid semper tacebit? Item dicit post quaedam enumerata peccata: Haec fecisti, et tacui, id est: haec fecisti et non vindicavi; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis 28. Et re vera hoc cogitant multi, cum fecerint multa mala, et mali sibi accidere nihil viderint, non tantum placent eis facta sua mala, sed etiam Deo placere putant: in tantum procedit impietas, ut et Deum sibi similem existimet impius contemptor. Et cum Deus cum adducat monendo, docendo, hortando, corripiendo, ad similitudinem suam non solum non sequitur similitudinem Dei, sed Deum vult ducere ad similitudinem suam. Haec est iniquitas maior quam ipsa peccata, a quibus se non corrigit. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Et quid sequitur? Arguam te 29. Quare hoc? Tacui, numquid semper tacebo? Itaque, Fratres, quoniam sermo iste, qui de ore Dei procedit 30, et me terret et vos - omnes enim unam spem habemus bonam in illo, et omnes pariter timere debemus, ne illo offenso non inveniamus quod sperabamus, sed experiamur quod contempsimus - audiamus omnes tamquam oves Dei, dum loquitur qui tacet, dum monet nos, et nondum iudicat nos qui fecit nos, dum vacat audire. dum licet et legere.

Zizania frumentis mixta toleremus.

6. Et vos, inquit, oves meae, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter ovem et ovem, et arietes et hircos 31. Quid hic faciunt hirci in grege Dei? In eisdem pascuis, in eisdem fontibus, et hirci tamen sinistrae destinati dextris miscentur, et prius tolerantur qui separabuntur. Et hic exercetur ovium patientia ad similitudinem patientiae Dei. Separatio enim ab illo erit, aliorum ad sinistram aliorum ad dexteram. Nunc autem ipse tacet, tu vis loqui. Sed unde dico: Tu vis loqui? Unde ipse tacet. A vindicta iudicii, non a verbo correptionis. Ipse nondum separat, tu vis separare. Ipse mixta tolerat, qui seminavit. Si ante ventilationem frumentum vis esse purgatum, tuo vento, pessime ventilaberis. Licuerit servis dicere: Vis, imus, et colligimus ea 32? Stomachati enim sunt, videndo zizania, et doluerunt segeti bonae permixta zizania. Et dixerunt: Nonne bonum semen seminasti? Unde ergo apparuerunt zizania33 Ille rationem reddidit unde apparuerunt; non tamen permisit ut ante tempus evellerentur 34. Quamvis et ipsi servi stomachati adversus zizania, consilium tamen et praeceptum a domino expetiverunt. Displicebant illa inter segetem, sed videbant servi, quia si vel in ipsis zizaniis evellendis aliquid sua sponte facerent, ipsi zizaniis numerarentur. A Domino expectaverunt praeceptum, iussionem regis sui quaesierunt: Vis, imus, et colligimus ea? Et ille: Non. Et reddidit inde causam: Ne forte, cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum 35. Sedavit ab indignatione, nec reliquit in dolore. Grave enim videbatur servis esse zizania inter frumentum, et vere grave erat. Sed alia est conditio agri, alia quies horrei. Tolera, ad hoc enim natus es. Tolera, quia forte toleratus es. Si semper bonus fuisti, habeto misericordiam; si aliquando malus fuisti, noli perdere memoriam. Et quis est semper bonus? Facilius, si te Deus diligenter discutiat, inveniet te etiam nunc malum, quam tu te semper bonum. Ergo toleranda sunt zizania haec inter frumentum, hirci inter arietes, hoedi inter oves. Quid autem ille de frumento? In tempore, inquit, messis, dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate fasciculos ad comburendum ea, triticum autem meum recondite in horreo 36. Transiet ergo agri concretio, veniet messis discretio. Exigit de nobis modo Dominus patientiam quam proponit in se, dicens tibi: "Ego certe si modo voluero iudicare, numquid inique iudicabo? Ego si modo voluero iudicare, numquid falli potero? Si ego qui semper recte iudico et qui falli non possum, differo iudicium meum; tu ignorans quemadmodum iudicandus sis, audes tam praepropere iudicare?". Videte, Fratres, quemadmodum illis servis volentibus ante tempus eradicare zizania, hoc opus nec in messe concessit. Ait enim: In tempore messis dicam messoribus. Non ait: Dicam vobis. Sed quid, si ipsi servi messores erunt? Non. Nam exponens omnia singillatim: Messores, ait, angeli sunt 37. Homo ergo carne septus, carnem portans, aut forte caro totus, id est, caro corpore, carnalis animo, audes ante usurpare officium alienum, quod nec in messe erit tuum? Hoc de separandis zizaniis. De hircis quid? Cum venerit Filius hominis, et omnes angeli cum eo, sedebit in sede gloriae suae, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eas, sicut pastor separat oves ab hoedis 38. Et veniet, et separabit. Veniet messis, et separabuntur. Modo ergo tempus separationis non est, sed tolerationis. Nec ideo ista dicimus, Fratres, ut corripiendi dormiat diligentia. Immo vero ne in illud iudicium incauti veniamus, et caeci negligentes caecitatem nostram subito nos ad sinistram inveniamus, disciplina exerceatur, iudicium non praecipitetur.

Iudicium timeamus.

7. Quid ergo Dominus? Ecce ego iudico inter ovem et ovem, et arietes et hircos 39. Ego iudico. Magna securitas, ipse iudicat, securi sint boni. Iudicem ipsorum nullus adversarius corrumpit, nullus advocatus circumvenit, nullus testis illudit. Sed quantum securi sunt boni, tantum timeant mali. Non talis iudicat, cui aliquid abscondatur. Numquid enim Deus iudicans quaesiturus est testes, per quos discat qui sis? Unde potest falli qui sis, qui noverat quid esses futurus? Te interrogat, non alium de te. Dominus, inquit, interrogat iustum et impium 40. Interrogat autem te, non ut discat a te, sed ut confundat te. Habentes ergo iudicem talem, quem nemo contra nos fallat, nemo pro nobis, sic agamus ut eius iudicium venturum non timeamus, sed exspectemus et desideremus. Numquid enim frumenta timent ne mittantur in horreum? Immo optant vehementer et desiderant. Numquid oves timent ne ponantur ad dexteram? Immo nihil eis tam tardum est quam donec fiat. Hi vero ex animo et tota sinceritate dicunt, cum orant: Adveniat regnum tuum 41. Mali vero hominis in his verbis et cor trepidat et lingua titubat. Quomodo enim dicis: Adveniat regnum tuum? Ecce veniet. Qualem te inveniet? Sic ergo age, ut securus ores. Et si quid forte inest in conscientia errati atque peccati, habes in ipsa oratione medicinam: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 42. Voluit enim Deus sic te esse debitorem ut habeas debitorem. Peccando quippe inimicum te facis Deo, sed attende ne forte tu habeas inimicum. Dimitte, et dimittetur tibi 43. Quod facis qui potes in peccato inveniri, hoc in te faciet qui de nullo peccato poterit iudicari. Si autem ut homo in peccato positus, peccatori tuo non parcis, nec tuam in illo conditionem respicis, nec de cetero lapsum fragilitatis tuae horrescis; quid tibi facturus est, qui tam securus iudicat, quomodo qui numquam peccat?

Praeveniamus faciem Dei in confessione.

8. Danda ergo opera est purae conscientiae. Et si forte aliquis inest scrupulus, praeveniamus faciem eius in confessione 44. In psalmo nunc, cum cantaretur, audivimus: Praeveniamus faciem eius in confessione. Praeveniamus eum, ne nos ipse praeveniat. Post confessionem non afferet ultionem, si et tu post confessionem non repetas iniquitatem. Praeveni antequam praeveniaris. Quia enim venturus est certum est. Perdes, si non desideras quod futurum est. Nam et te nolente venturus est. Numquid eum dilaturus es, recusando ne veniat? Sicut noverat horam qua iudicari debuit, sic novit et horam qua debeat iudicare. Veniet ille, tu vide qualis futurus sis. Hodie inest scrupulus, hodie sit confessio, hodie renuntietur scrupulo. Hodie dimittitur, hodie laxatur. Non est ut dicas: "Differt Deus veniam". Tu noli differre medicinam tuam. Habes enim aliquid in animo quod te angat. Et si angit, et sollicitat. Utique in domo tua si esset aliquis lapis offendens oculos tuos, iuberes cum auferri de medio, maxime si aliquem paulo maiorem hospitem in domo tua esses recepturus. Cum ergo Deum invocas, in te vocas. Quomodo veniet ad te, cui locum quo recipias non mundasti? Sed minus idoneus es auferre de corde tuo, quod tibi ipse fecisti? Ipsum invoca ut mundet; ipsum invita ut intret. Dum tamen quod facturus es modo facias, cum loquitur monendo et tacet iudicando.

Deus iudicat inter ovem et ovem.

9. Dixit hic hircos, dixit arietes, et iudicat inter eos. Et quid eis dicit? Numquid non sufficit vobis, quia bona pascua pascebatis? Et reliquias pascuae vestrae inculcabatis pedibus vestris, et potabatis aquam quae subsidebat - id est, quae pura et tranquilla erat - et reliquam pedibus vestris turbabatis: et oves meae inculcationes pedum vestrorum depascebant, et conturbatam pedibus vestris aquam potabant 45. Quid est hoc? Pascua Dei bona sunt, et fontes Dei puri sunt. Habemus haec in Scripturis sanctis. Qui sunt ergo, qui quod tranquillum est inde bibunt, et quod mundum est inde pascuntur, et conculcant reliquias et turbant aquam ut oves aliae conculcatas herbas accipiant et aquam conturbatam bibant? Et hoc utique videtis displicere pastori, qui dicit dum fiunt ista: Ego iudico inter ovem et ovem 46, ad hoc utique ne fiant. Sunt multi qui tranquille discunt, perturbate docent, et cum habeant doctorem patientem, saeviunt in discentem. Quam nos enim tranquille doceat ipsa Scriptura, quis nescit? Venit ergo aliquis, et legit praecepta Dei, legit et capit, capit tranquillus de tranquillo bibens, de viridi et mundo pascens. Venit aliquis audire ab illo aliquid. Indignatur, perturbat, tarditatem aliquando serius intelligentis accusando, turbatum facit minus intellegere quod poterat audire tranquillus.

Solvat Deus tarditatem, donet veritatem.

10. Nec hoc ideo dixerim, Fratres, quia non est aliquando corripienda duritia, quam ipsa tanta veritatis tranquillitas corripit, dicens: O insensati et tardi corde ad credendum47 si ista fiunt ea dilectione, qua volumus curam incutere hominibus, ad incutiendam diligentiam intentionis, et ad serenandam forte nubem mentis suae, quam de curis saeculi contraxerunt, et forte cogitando alia inutilia, quod utile est audire non possunt. Deinde etiam si in se quisque videat tarditatem, non sine causa ille accusatur, ut Deum roget et solvat tarditatem, donet veritatem. Aut enim si negligentia nostra minus intellegimus quod audivimus, utique negligentia corripienda est. Aut si tarditas est, cum fuerit accusata, erit unde rogetur Deus. Nec doctores ergo tales reprehendendi sunt, sed qui hoc faciunt animo amaro, animo invido, ipsi conculcant pascua, et turbant fontes. Quidquid forte noverunt ita volunt nosse, ut alii illud non noverint. Malignae mentis homines, tartareo zelo pleni, livido non in corpore sed in corde, legerunt et intellexerunt. Cum interrogati fuerint: "Multum est ad te, ego tibi ista credam? et tu dignus es ista legere vel audire?". Quid turbas aquam? Ambobus fons manat. Quid conculcas herbas communes? Non tu pluisti ut nascerentur.

De bona conversatione coram hominibus curandum.

11. Est aliud in his verbis; quod non absurde possit intellegi. Sunt homines qui putant sibi in bene vivendo sufficere conscientiam et non valde curant quid de illis alter existimet, ignorantes quia cum homo viderit hominem bonae conscientiae negligentius viventem, passim se cuilibet et ubilibet coniungentem, habentem scientiam quod nihil sit idolum, et tamen in idolio recumbentem, conscientia illius cum sit infirma, aedificatur non ad ea quae perscrutatur, sed ad ea quae suspicatur 48. Neque enim homo par tuus, frater tuus, intrare potest in conscientiam tuam quam novit Deus. Conscientia tua coram Deo, conversatio tua coram fratre tuo. Si de te ille aliquid mali suspicans, perturbatus aedificatur ad aliquid faciendum quod te putat facere, cum sic vivis, quid prodest quia venter conscientiae tuae hausit aquam puram, et ille de tua negligentia conversationem habet turbatam?

Aliquando nil remanet quaerendum nisi conscientiae testimonium.

12. Et audis tales, cum corripiuntur ne ista faciant, respondere nobis et dicere: "Apostolus dixit: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem" 49. Et hic aquam turbas, pascua conculcas. Attende melius, ne et tibi aquam turbes, quod ait Apostolus: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem. Optime accipio, apostolicam sententiam libenter agnosco. Sed aliud in Apostolo non legisti? Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi prodest, sed quod multis, ut salvi fiant 50. Rursus eumdem Apostolum non audisti? Sine offensione estote Iudaeis et Graecis, et Ecclesiae Dei 51. Tertio eumdem Apostolum non audisti? Providemus enim bona, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus 52. Ait ergo ille: "Expone itaque mihi, quomodo intellegam diversa atque contraria, hac dicentem Apostolum: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem 53; hac dicentem: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo 54; hac dicentem: Gloriam nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae 55; hac dicentem: Providemus bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus 56". Si tranquillus audias, si tibi ipsi aquam tuae mentis non perturbes, quantum potero, fortassis exponam. Sunt homines temerarii iudices, detractores, susurrones, murmuratores, quaerentes suspicari quod non vident, quaerentes etiam iactare quod nec suspicantur: contra tales quid remanet, nisi testimonium conscientiae nostrae 57? Neque enim, Fratres, etiam in illis quibus placere volumus, gloriam nostram quaerimus, aut gloriam nostram quaerere debemus, sed illorum salutem, ut si bene ambulamus, nos sequendo non errent. Imitatores nostri sint, si nos Christi 58; si autem nos non Christi, imitatores sint Christi. Ipse enim pascit gregem suum, et cum omnibus bene pascentibus ipse solus est, quia omnes in illo sunt. Non ergo utilitatem nostram quaerimus, quando placere hominibus volumus, sed gaudere hominibus volumus, sed gaudemus eis placere quod bonum est, propter ipsorum utilitatem, non propter nostram dignitatem. Contra quos autem dixerit Apostolus: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem 59, manifestum est. Et propter quos dixerit: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus placeo per omnia 60, manifestum est. Utrumque dilucidum, utrumque tranquillum, utrumque purum, utrumque non perturbatum. Tu tantum pasce et bibe, noli conculcare et turbare.

Finem bonorum operum in hominum laude ne posuerimus.

13. Nam et Dominum ipsum Iesum Christum magistrum Apostolorum utique audisti: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est 61, id est, qui vos fecit tales. Nos enim populus pascuae eius, et oves manuum eius 62. Ille ergo laudetur qui te fecit bonum si bonus es, non tu qui per te ipsum non poteras esse nisi malus. Quid vis autem in contrarium ducere veritatem, ut quando boni aliquid facis, te velis laudari; quando mali aliquid facis, Dominum velis vituperari? Utique enim qui dixit: Luceant opera vestra coram hominibus 63, ipse dixit in eodem sermone: Nolite facere iustitiam vestram coram hominibus 64. Sed sicut tibi in Apostolo ista contraria videbantur, sic et in Evangelio. Si autem non perturbes aquam cordis tui, et hic agnosces pacem Scripturarum, et habebis cum eis et tu pacem. Si autem tu cum eis habere nolueris pacem, tu in te committis litem tuam illae non amittent pacem suam. Propter illos enim qui se hominibus iactando commendant, et ita ventilant bona opera sua, ut finem bonorum operum suorum in laude hominum ponant, eamdemque laudem hominum quasi pro mercede computent bonorum operum suorum, de his dicitur: Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam 65. Contra eos dicitur: Cavete iustitiam vestram facere coram hominibus. Proinde sequitur: ut videamini ab eis 66. Ultra non porrexit intentionem, hic fecit finem. Nolite sic facere coram hominibus quidquid boni facitis, ut videamini ab eis, ut ipse sit finis boni operis vestri, videri ab eis. Nolite ergo sic, ut videamini ab eis. Hac autem non ibi ponit finem, ut videamur ab hominibus, coram quibus vult esse bona facta nostra, sed ait: Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona opera vestra 67. Non quievit, neque hic remansit, sed duxit hinc te sursum et tulit te a te - caderes enim, si esses in te - et ubi tutus esses posuit te. Videant, inquit, bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui est in caelis 68. Noli tu irasci, quia ille glorificatur. Apud illum esto, et in illo glorificaberis. Ut non glorietur, ait Apostolus, omnis caro coram illo 69. Ergo sine gloria remanebimus? Non. Ait enim ipse: Qui gloriatur, in Domino glorietur 70. Nam et testimonium conscientiae nostrae ita nobis gloria est, quia in illo est. Nam si ita est gloria nostra, ut nobis placeamus et efficiamur placentes nobis, valde stulto homini placet qui sibi placet.

14. Curemus ergo, Fratres, non tantum bene vivere, sed etiam coram hominibus bene conversari, nec tantum curare habere bonam conscientiam sed quantum potest nostra infirmitas, quantum vigilantia fragilitatis humanae, curemus nihil etiam facere quod veniat in malam suspicionem infirmo fratri, ne forte puras herbas mandendo et puras aquas bibendo, conculcemus pascua Dei, et oves infirmae conculcatum manducent, et turbatum bibant. Et vae, propter istum qui dicit: Ego iudico inter ovem et ovem 71.

Hirci in fine ab ovibus separabuntur.

15. Pro istis haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego iudico inter ovem fortem, et inter ovem imbecillam 72. Aliud aliquid dicat. Iam audivimus de his qui conculcant herbas et perturbant aquas. Audiamus aliud genus mali, et magnum genus mali. Postea de hircis nullam facit mentionem. Semel illos nominavit, ut sciremus esse. Ipse enim illos bene novit. Postea sic loquitur, tamquam omnes oves sint. Primo quomodo ipse videt, postea vero quomodo nos videmus, locutus est. Hirci enim quia insunt, et quia in fine separabuntur, notum sit ovibus: modo tamquam inter ovem et ovem discerno. Non scit nisi praedestinatione et praescientia oves et hircos ille solus, qui praedestinare potuit, qui praescire. Modo quia omnes sub signo Christi sunt et omnes ad gratiam Dei accedunt, ovem te putas, hircum te forte Deus novit. Sed tamquam ovis audi quod audis: Ecce ego iudico inter ovem fortem, et inter ovem imbecillam.

Haeretici Dei oves, dispergunt.

16. Quoniam lateribus et humeris vestris impellebatis, et cornibus vestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoadusque dispergeretis eas foras 73. Quis hoc non intellegat? Quis non exhorrescat? Si nullae oves fores sunt non est factum. Si autem multas oves foras errare plangimus, vae quorum humeris et lateribus et cornibus factum est. Non enim haec facerent, nisi fortes oves. Qui sunt fortes? De suis viribus praesumentes. Qui sunt fortes? De sua iustitia gloriantes. Non diviserunt oves, non foras miserunt nisi qui se iustos esse dixerunt. Humeris audaces ad impellendum, quia non portant sarcinam Dei; latera mala, conspirantes amici, societas pertinaciae; cornua erecta, elata superbia. Impelle lateribus et humeris, ventila cornibus, mitte foras quod non emisti. Certe ipsa tota causa est, quia tu iustus et alii iniusti, et indignum erat ut iustus esset cum iniustis, indignum videlicet, ut frumenta essent inter zizania 74, indignum ut oves inter hircos pascerent, donec pastor veniret qui in separando non erraret. Itane tu angelus eradicans zizania? Non te agnoscerem angelum eradicantem zizania, nec si iam messis venisset 75. Ante messem non tu, sed quisquis fuerit, non est verus. Qui designavit messores, designavit et tempus. Possent et homines se angelos dicere. Invenimus fortasse in Scripturis et homines dictos angelos, sed tamen ego tempus messis attendo. Angeli tibi nomen potes imponere, tempus messis non potes breviare. Itaque falsum dicis quia sis, quia nondum venit quando sis. Proinde cum venerit, et veri messores missi fuerint, nescio ubi te inveniant, utrum purgandum qui in horreo recondaris, an alligandum qui in ignem proiciaris. Ideo enim dico "forte", quia non audeo iudicare. Modo te foris doleo. Utrum sis futurus intus, ignoro.

Donatistarum superbia reprobanda.

17. Interim audi ex alio Scripturae testimonio de te scriptum esse, cum vivis, et noli velle zizania eradicare quando tempus non est, sed tu ipse intro redi cum tempus est. Dicit alia Dei Scriptura: Filius malus ipse se iustum dicit 76. Hi sunt humeri et latera et cornua tua. Male fortis, quanto melius esses infirmus. Male fortis, sed non sanus. Male fortis phreneticus caedit et medicum. Dicis te perfectum, ut facias defectum. Quanto potius, quanto utilius esses infirmus, ut ille te perficeret, qui novit imperfectum 77. Apostolus Paulus, vas electionis 78, ne extolleretur in revelationibus - quod dicere non auderemus, nisi ipsi dicenti crederemus - In magnitudine, inquit, revelationum ne extollar, datus est mihi stimulus carnis meae, angelus satanae, qui me colaphizet 79. Ne cornua erigeret colaphizari se dicebat. Propter quod, inquit, ter Dominum rogavi, ut auferret eum a me. Et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea, nam virtus in infirmitate perficitur 80. Quam est ergo utilior infirmitas quae perficitur, quam illa firmitas quae impellit oves, quae ventilat ut excludat. Filius ergo malus es, tu te iustum dicis. Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit 81. Attendite, Fratres mei, sententiam quamdam brevem numero verborum, sed ingentem pondere veritatis. Iustum se dicit, ut exeat et excludat. Iustum se dicit, sed malus est: ideo exitum suum non abluit. Quid est, non abluit? Non purgat, non defendit, non excusat. Quare enim te separasti? Quare existi? Quare tibi tremit cor quando audis ex libris divinis: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis 82, si tamen illa mala fortitudo, qua oves Dei impellis et impingis et ventilas, permittit tremorem ad cor tuum? Nam utique cum audis: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis, ille loquebatur qui in Ecclesia erat. Ecclesia toto orbe diffusa est, tu quid facis foris? Neque enim ego annuntio Ecclesiam toto orbe diffusam. Prophetae annuntiaverunt, Apostoli annuntiaverunt, ipse Dominus annuntiavit Ecclesiam toto orbe diffusam. Modo cum psalmus legeretur, audivimus: Non repellit Dominus plebem suam - tamquam quaereretur - quoniam in manu eius, inquit, fines terrae 83. Ipse non repellit, et tu impellis. Impellis, ventilas, excludis. Iactas traditores, non probas. Cornua sunt ista ventilantis, non mansuetudo pascentis. Ecce plebs Dei in finibus terrae. Ecce plebs Dei gemens et plorans ante Deum qui eam fecit 84, dicit in psalmo ipsi Domino ante quem plorat: A finibus terrae ad te clamavi, cum angeretur cor meum 85. Vide quemadmodum se humiliat in angore cordis. Et quid sibi praestitum dicit? In petra exaltasti me. In petra Christo exaltasti, non de monte Donato praecipitasti. I nunc, et iacta cornua, extende latera, infla humeros tuos et impelle oves, et dic: "Iustus sum". Respondebit tibi Scriptura: Malus, non iustus. Filius malus ipse se iustum dicit 86. Si iustus es, quid exis foras? Quid eicis foras? Quid cum his quos eicis facis foras? Tamquam ovis hircos fugisti? Melius ab ipsis a pastore ad dexteram separaris, quam cum ipsis ad sinistram confutaris. Hirci erant, tu ovis, pasceres cum hircis. Quid te pascua, quid te fontes offenderant? Postremo quid te ipse pastor offenderat, qui ad tempus gregem utrumque permiscuit, qui etiam sibi quando libet hoc bene facienti, tamen separationem in finem servavit? Neque enim ille etiam si modo separaret, erraret. Ille in finem differt, tu ante tempus separas. Non exspectas finem, nesciens quando tibi sit finis. Unde hoc, nisi quia et ipsos quos tamquam hircos accusasti, falso accusasti? Nam si verum accusasses. non te separasses. Tua separatio, illorum est purgatio. Zizania erant, quid ea voluisti ante tempus separare? Cum ipsis permixtum, triticum esses, et eodem agro radicareris, eadem pluvia rigareris. Quare ergo existi? Numquid invenis causam? Quos accusas, non convincis. Exeundo autem ante tempus et te separando, ipse convinceris. Vide quia filius malus es. Ipse te iustum dicis, exitum autem tuum non abluis. Ego non tibi dico: Tu es potius traditor. Quod si dicam facile probo. Sed ideo nolo dicere, quia tui fecerunt, non tu fecisti. Non tibi imputo facta aliena, etiam tuorum. Tuum factum attendo. Quod foris es, arguo; exitum tuum arguo. Prorsus omnia removeo, quae in vos dici possunt. Omitto ebriositates vestras, fenus et usuras super usuras. Omitto greges et furias Circumcellionum. Omitto haec omnia, et quaecumque alia enumerare non possum. Non omnes forte apud vos ista faciunt. Ille qui ibi ista non facit, ille cui displicent ista quae ibi fiunt; ipse ergo accedat, ipse loquatur. Non ei obicio crimen alienum, abluat exitum suum. Vides quia recte illi dicitur: Filius malus ipse se iustum dicit. Dominus enim dicit, qui verum dicit: Filius malus ipse se iustum dicit. Non ego, sed ipse. Sed vult ut ego dicam iustum? Veniat, bonos fructus in catholica pace afferat, in catholica pace custodiat, quia et

fructus non est, ubi non est cum tolerantia. Et fructum, inquit, afferent cum tolerantia 87. Vis videre quemadmodum grandinatus sis? Audi ex alio loco: Vae his qui perdiderunt tolerantiam 88.

Verae Christi Ecclesiae notae apud Donatistas non inveniuntur.

18. Modo aliquem putate cogitare, quia et saepe contingit, ubi sit christianus. Motus est, ut sit christianus, attendit in nomen Christi concurrere genus humanum. Nulla temporali proposita commoditate vult esse christianus, non ut maiorem amicum conciliet, non ut ad concupitam uxorem perveniat, non ut aliquam pressuram huius saeculi evadat, quamquam multi etiam sic intrantes corriguntur ingressi. Sed faciamus aliquem cogitantem de anima sua, et volentem esse christianum. Attendit ubi duas partes videt, quaerit causas, quare se illi ab illis separaverunt. Respondent illi: "Separavimus nos tamquam iusti a peccatoribus", quasi vero caeco loquantur audienti quid dicant, non videnti quid agant. Si itaque inspiciens morem ipsorum, et ea quae paulo ante commemoravi, dicat illis: "Rogo vos, iustos vos dicitis, et ideo vos recte separasse contenditis. Quare apud vos sunt tales et tales?", Et illi fortasse quia negare non audent, quia ea dicuntur quae oculis obiciuntur: "Sunt quidem apud nos tales, sed numquid omnes sumus tales?".

"Optime. Video ergo te foris cum peccatoribus. Quare non intus? Merces enim separationis tuae esse debuit cum peccatore non vivere. Si foris sic esses, ut quales te fingis fugisse non haberes, quoquo modo ferrem separationem tuam". Attendat ergo iste cupiens esse christianus, ubi sit christianus. Videt illos separatos quasi a peccatoribus, plenos peccatoribus. Rursus attendat Ecclesiam Christi secundum probabilem vitam morum generis humani, secundum quos mores potest etiam ipse veniens de saeculo utcumque iudicare. Videat et hic aliquos sobrios, aliquos ebriosos, aliquos patientes pauperes, aliquos rapinam rerum alienarum appetentes, et cetera talia. Videt hic, videt et ibi. Attendat iam Deum, quid dicat de Ecclesia sua. Invenit Dominum dicentem per omnes gentes Ecclesiam suam. Invenit Deum etiam in ista similitudine zizaniorum dicentem: Ager est hic mundus 89. Non ager est Africa, sed hic mundus. Per totum mundum frumentum, per totum mundum zizania - tamen ager est mundus, seminator Filius hominis, messores angeli 90, non principes Circumcellionum - crescere utrumque usque ad messem, non crescere zizania et decrescere frumenta, sed utrumque crescere usque ad messem. Quam messem? Ipsum audi: Messis est finis saeculi 91. Audit haec plane, et recte iudicans quid dicit? "Non ero in illa concisione. Hac ero, et bonus ero in nomine eius cuius ero. Et bonus ero, non me ipsum bonum faciens, sed ab illo fieri exspectans, non me ipsum bonum et iustum dicens, sed ab illo dici desiderans". Intrat, fit catholicus. Ecce ipse abluit ingressum suum, ablue et tu exitum tuum. Non potes: Filius enim malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit 92.

Sponsus in caelo est, sponsa in tota terra.

19. Lateribus et humeris vestris impellebatis, et cornibus vestris percutiebatis, et omne quod deficiebat comprimebatis, quoad usque dispergeretis eas foras. Et salvabo oves meas 93. Sicut detestanda illorum iniquitas et crudelitas, ita laudanda pastoris nostri, vere Dei nostri, misericordia: salvabit oves suas. Forte, Fratres mei, quamvis per minimos servos suos, forte per indignos hoc facit, cum hoc dicimus: Salvet oves suas, audiant vocem pastoris sui et sequantur eum 94. Non quaerant Ecclesiam ex ore hominum. Ex ore Dei quaerant, ex ore Christi quaerant. Ille quem dicit impium impius est, quem dicit iustum iustus est, quem dicit ovem ovis est, quem dicit hircum hircus est 95. Ipse est veritas, ipse loquatur, ab illo Ecclesia quaeratur. Dic nobis, Domine, ubi est Ecclesia tua? Et ille omnibus: "Ubi ego sim scitis?". Respondeant Omnes: "In caelo ad dexteram Patris 96". "Integra fides: hanc docui, hanc seminavi, sed per mundum seminavi. Cum me, inquit, confitemini in caelo, venit vobis certe in mentem ille psalmus: Exaltare super caelos, Deus. Ecclesiam quaeritis? Legite quod sequitur: Et super omnem terram gloria tua 97". Ibi, Fratres, ubi dictum est: Exaltare super caelos Deus de Christo resurgente et ascendente, ibi statim sequitur: Et super omnem terram gloria tua. Sponsus in caelo est, sponsa in terra est. Ille super omnes caelos, illa super omnem terram. O haeretice, credis quod in caelo non vides, negas quod in terra vides! Dicat ergo haec, dicat et audiatur: Salvet oves suas. Et salvabo, inquit, oves meas, et iam non erunt in vastationem, et iudicabo inter ovem et ovem 98.

Christus, quem David praesignabat, verus est pastor.

20. Et excitabo super eas pastorem unum 99. Nonne ipse in superiori lectione dixerat: Ego pascam 100? Modo excitat pastorem unum ille qui pascit. An forte intra tam parvum intervallum lectionis taedio affectus est pascendo, et excitavit pastorem cui commendaret curam ovium, ut esset ipse securus? Audiamus quem pastorem dicit; et ibi intellegimus, quare et ipse pastor etiam excitato isto pastore ipse pascat, et solus pascat. Excitabo super eas pastorem unum, et pascet eas servus meus David, ipse pascet eas 101. Prophetiam esse de Christo veniente ad homines ex semine David, cito intellegitis, Fratres, si tempora cognoscatis. Iste propheta Ezechiel tempore captivitatis fuit, quae facta est ex transmigratione populi in Babyloniam. A tempore David usque ad tempus huius transmigrationis, generationes sunt quatuordecim 102. Ecce quanto post dicit: Et David pascet eas. Si hoc diceretur tempore Noe, aut tempore Abraham aut tempore Moysi, aut tempore saltem ipsius Saulis, cui successit in regno David, recte intellegeremus de ipso David filio Iesse dictum esse hoc, quod ipse futurus esset pastor gregis Dei, cui regnanti populus ille commissus est. Nunc vero iam regnaverat David, iam de vita ista exierat, iam patribus appositus erat, iam pro merito suo quiescebat 103. Quid est quod dicit: Excitabo David et faciam eis eum pastorem unum 104, nisi quia David ille est, qui venit ex semine David 105? Quomodo ergo erigit nobis pastorem Deus? Quem pastorem unum? Et pascet eas servus meus David. Iam dudum ipse pascebat nos. Modo pascit nos servus eius David. Quare tamquam alter? Nam utique cum ille pascebat, Deus pascebat. Et cum Deus pascebat, Pater et Filius et Spiritus Sanctus pascebat. Modo excitatur et fit tamquam alter pastor. Sed non alter. Non alter secundum formam Dei, quia in forma Dei ipse et Pater unus Deus. In forma autem servi tamquam alter excitatur ut pascat, quia maior est Pater 106. Audi unum pascentem, et Christum pascentem: Ego et Pater unum sumus 107. Audi excitari Christum pascentem: Pater maior me est 108. Unus ergo pascit; quia cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo 109. Excitatur autem ut pascat, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 110. Hoc et hic ipsa verba testantur: Pascet eas servus meus David. Servus, in forma servi. Servus, quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 111. Excitetur ergo ut pascat. Propter quod Deus, inquit, eum exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen 112. Iam excitato servo suo David, iam excitata forma servi quam posuit ad dexteram suam 113, donavit ei nomen quod est super omne nomen 114. Vide quemadmodum pascat, quam late pascat: Ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium, et infernorum 115. Ad quam angustam partem latum possessorem vanitas haeretica impingis? An tantum fidis superbis humeris et cornibus tuis, ut non congreges ad pastorem, sed et ipsum pastorem a grege coneris excludere? Pascet eas servus meus David. Audite oves pascentem vos David. Audite vocem David pastoris vestri, non vocem latronum, non ululatus luporum. Pascet eas servus meus David. Ipse pascet eas 116. O commendare! Ipse pascet eas. Nemo se dicat pascere praeter ipsum: Ipse pascet eas. Qui vult pascere, in illo pascat, quia ipse pascet eas. Deus paulo ante dicebat: Ego pascam. Modo dicit: Ipse pascet eas. Respondeat Filius, et dicat nobis: "Utrumque vere dictum est. Ego et Pater unum Sumus 117. Qui dicit: Ego pascam non mentitur dicendo: Ipse pascet; et cum dicit: Ipse pascet, non mentitur dicendo: Ego pascam". Non credis, inquit, quia ego in Patre et Pater in me est? Philippe, qui me videt, videt et Patrem 118. Recte dicitur: Ego pascam recte dicitur: Ipse pascet. Distinctio est, non separatio, Ipse pascet eas. Nolite oves expavescere. Non relinquit vos qui dixit: Ipse pascet eas. Deus pascit, Pater et Filius et Spiritus Sanctus, ipse Deus pascit. Sed distinguenda erat forma servi, non separanda et alienanda et in aliam personam constituenda. Accepit in se Creator creaturam, non mutatus est Creator in creaturam. Assumpsit quod non erat, non amisit quod erat.

Pastor est Christus, pastor est et Pater.

21. Pascet eas servus meus David. Ipse pascet eas, et erit eis in pastorem, et ego Dominus ero illis in Deum 119. Attendite Fratres. Videte unitatem deitatis et personarum tamen distributionem, ne dicamus cum esse Filium qui Pater est, aut eum esse Patrem qui Filius est. Ecce dixit: Ipse pascet eas: qui paulo ante dixerat: Ego pascam eas. Et erit eis, inquit, in pastorem, et ego Dominus ero illis in Deum. Expone nobis Domine. Nemo aquam turbet; quod purum manat de puro fonte potemus. Quid enim quasi singillatim quod dixisti: Erit ipse in pastorem, ego ero in Deum, tamquam ipse sit pastor noster, tu sis Deus noster? Quare Domine tu non es pastor noster, et ille non est Deus noster? Tranquille audi, esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intellegas. Forte enim modo audit me aliqua auris diversa sentiens et haeretico veneno tabefacta, et irridet me dicentem Patrem et Filium unum Deum, cum non irrideat tot milia fratrum habentium animam unam 120. Et dicit mihi: "Ecce aperte Deus dicit: Erit eis in pastorem servus meus David, quem tu ipse Christum intellexisti, nec aliter potest intellegi. Rationem enim reddidisti, haec esse dicta cum iam dormisset David. Christus ergo erit eis in pastorem; ego Dominus, ait, ero illis in Deum. Ille in pastorem, ille in Deum. Tu mihi ergo expone, quid est: Ego pascam 121". Quis dicebat: Ego pascam? Certe Deus loquens dicebat: Ego pascam. Quomodo non separavit Christum pascendo, cum diceret: Ego pascam sic non separavit Christum deitate cum diceret: Ego Deus. Ecce pastor est Christus, pastor est et Pater. Sic Deus est Pater, Deus est et Christus. Sicut a pastore Christo non separas Patrem, sic a Deo Patre non separas Christum. Habet cum Filio Pater pascendi miserationem, habet cum Patre Filius divinitatis aequalitatem. Sed nisi ita diceret, putares cum esse Patrem qui est Filius. Ergo et ad unitatem deitatis te admonuit et ad personarum distributionem, ut quod dicit: Ille pascet, et ego ero illis in Deum; non se separans a Filio pascente, nec Filium separans a se dominante, et in Patre intellegas Deum Filium, et in Filio intellegas pastorem Patrem. Ego, inquit, Dominus ero illis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum 122. Quare: in medio eorum? Quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 123. Princeps in medio eorum. Inde et mediator Dei et hominum 124, quia Deus cum Patre, quia homo cum hominibus. Non mediator homo praeter deitatem; non mediator Deus praeter humanitatem. Ecce mediator. Divinitas sine humanitate non est mediatrix, humanitas sine divinitate non est mediatrix. Sed inter divinitatem solam et humanitatem solam mediatrix est humana divinitas et divina humanitas Christi. Et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutus sum 125: non nescio quis haereticus. Ego Dominus locutus sum.

Dei testamentum omnino valere debet.

22. Et disponam ad eos testamentum pacis 126: per ipsum utique qui ait: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis 127. Hoc est testamentum Patris nostri, testamentum pacis est. Quaelibet hereditas dividatur inter consortes, pacis hereditas dividi non potest. Pax nostra Christus est. Pax facit utraque unum, non duo de uno. Ipse enim pax nostra, dixit, qui fecit utraque unum 128. Testamentum Dei est, hereditas pax est. A concordibus consortibus possideatur, non a litigantibus dividatur. Et disponam ad eos testamentum pacis. Vigilate haeretici, audite a pastore testamentum pacis, venite ad pacem. Irascimini christianis Imperatoribus, quia testamenta vestra valere noluerunt in domibus vestris 129. Videte quam digna sit poena. Et quid est quod testamentum vestrum non valet in domo vestra? Quid est? Quantum est? Dolor iste admonitio est, nondum damnatio. Voluit enim Deus compati testamento pacis suae. Condoles testamento tuo, si non stet testamentum tuum in domo tua. Certe moriturus es, et quid agatur in illa domo postea nesciturus. In illa enim die perient, inquit, omnes cogitationes eius 130, et non cognoscet amplius locum suum 131. Non ergo sciturus quid postea agatur in domo tua cum mortuus fueris, doles tamen non stare testamentum tuum in domo tua. Christus mortuus resurrexit 132, de caelo respexit ut stet testamentum ipsius 133. Evigila ex dolore tuo, corrigere ex cruciatu tuo. Ligno male curvo nosti calorem solere adhiberi. Corrigat te dolor iste. Nondum est flamma ignis aeterni. Tamquam calor foci est admotus curvo cordi tuo, ut hinc admoneatur et corrigatur. Dole, prorsus recte doles, non stare testamentum tuum in domo tua. Domus Dei cor tuum est. Si vis valere testamentum tuum in domo tua, quare non vis valere testamentum Dei in domo sua? Dimittis filiis tuis parietes, et si aliter filios tuos divisuros noveris, quam tu disposueris, doles. De una domo vilissima, de tecto ruituro, quantam curam habes, quantam sollicitudinem concipis. Quemadmodum ardentibus febribus, prementi morbo, ipsi morti urgenti resistis, quantum potes, anhelans verba extrema, ut impleas testamentum. Quot iurisperitos consulis, quantas fraudes, ut stet testamentum tuum contra ipsam legem Imperatoris inquiris? De proximo tibi respondet Deus: Noli fraudes quaerere, noli calumniosas formulas aucupari. Vis stare testamentum tuum? Stet in te meum. Doles, quia acquisitionem tuam tollit alius, quem nolebas. Quid de hereditate mea tam lata, tam pia? In semine tuo benedicentur omnes gentes 134: dixi ego servo meo, dicit tibi Deus, et credidit cum haec non videret 135. Tu vides, et negas. Ecce ille factum testamentum servavit, tu apertum discindis. Tunc enim testamentum servatum est, quando auditum est. Tunc apertum est, quando impletum est. Usque ad manus tuas servatum est testamentum. Certe heres vis esse. Numquid sic tecum contendit coheres tuus, ut dicat tibi: "Tolle istam

partem, ego illam", aut: "Tolle tu minorem, et ego maiorem"? Non dicit: "Simul dividamus", sed: "Simul habeamus". Hoc enim voluit qui testatus est. Aperi, et lege. Et clamas: "Ne incenderetur, ego feci; ne incenderetur, ego servavi". Ne incenderetur, tu servasti? Aperi, et vide quia unde incendereris servasti, quamvis te servasse absit ut credam quem video non servare quod iubet. Et ponam ad eos testamentum pacis.

Interrogemus si est caritas intus in corde.

23. Et exterminabo bestias malas a terra 136. Bestias, hostes testamenti pacis. De istis bestiis dicitur in alio psalmo: Increpa feras calami 137. Quid est: feras calami? Bestias adversarias sanctae Scripturae, quia calamo scriptae sunt. Exterminabo bestias malas a terra: et inhabitabunt in eremo in spe 138. Quid est: in eremo? In solitudine. Quid est: in solitudine? Intus in conscientia. Magna solitudo, qua non solum nullus hominum transit, sed nec videt. Ibi habitemus in spe, quia nondum in re. Etenim totum quod foris est nostrum, fluctuat tempestatibus et tentationibus saeculi. Est interior eremus, ibi interrogemus fidem nostram. Interrogemus si est ibi caritas intus. Videamus si non labia sonant, sed et pectus, cum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 139. Si verum sonat, si verum dicimus ubi nemo hominum videt, ibi est eremus ubi requiescimus in spe. Quia transit haec omnis tribulatio, et quae spes erat fiet res, et erit totum nostrum in re. Quia iam conspicui nobis erimus et non erit ovis tamquam abscondita, cogitatio. Et non erit eremus conscientia, quia omnes sibi noti erunt et cogitationes suas ignotas non habebunt, cum venerit Dominus, et illuminaverit abscondita tenebrarum; et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo 140. Nunc vero vides duos homines in tribulatione, cor ipsorum videre non potes. Forte alius conscientia mordetur, alius in conscientia, tamquam in cremo, requiescit. Et habitabunt in eremo in spe: et somnum habebunt 141, id est, quietem tamquam alienatis sensibus ab omni strepitu saeculi, intus sibi requiescent, in rivis. In ipsa intus eremo sunt rivi quidam memoriae manantes, liquores divinos scaturientes ex mente Scripturam tenentis et recolentis. Etenim quod legisti, quod audisti, si purum et liquidum et sanctum memoriae mandaveris, cum coeperis in illa interiore cremo, id est, in bona conscientia requiescere, eliquatur de interioribus mentis tuae, et manat quodam modo recordatio verbi Dei, et cum ceteris requiescis in spe et dicis: "Verum est, bene mihi est, ipsa est spes mea, hoc mihi promisit Deus, non mentitur, securus sum". Et ista securitas somnus est in rivis. Et somnum habebunt in rivis 142.

24. Et dabo eis in circuitu collis mei benedictionem 143. Mons licet sit, collis licet sit, in circuitu eius bene sit nobis. Collis ipse Christus est. Sic enim ipse in medio nostri, nos sumus in circuitu eius. Iam dudum enim dixerat: David princeps in medio eorum 144. Et quia princeps, ideo collis: lenis, non arduus et difficilis ascendenti, sed si non de alto pedes ponat. Et do eis in circuito collis mei benedictionem: et deferam imbrem in tempore suo 145, pluviam verbi Dei. Est enim imber et malus, qui deicit domum super arenam constitutam cui magnum est ut resistat domus super petram fundata 146. Tentationis enim imber est, ruinam quaerens, non terram rigans. Non erit talis imber iste, quem se dicit deferre Dominus. Quid enim ait? Imbres benedictionis erunt 147. Suspectum te fecerat nominatus imber: imbres erunt benedictionis, non tentationis. Imbres benedictionis erunt.

Terra nostra dabit fructum suum.

25. Et vide quo proficit ille imber. Et ligna quae in campo sunt, dabunt fructum suum 148. In campo, in planitie quadam non arduis, in facilitate quadam vitae. Facilitatem quamdam vitae huius, nihil in se habentem ardui, laboriosi, difficilis, campum dixit. Qualis est vita multorum fidelium in Ecclesia Dei, habentium coniuges, filios, domos suas. Velut in campo sunt ligna, arduum nihil ascendere valuerunt. Sed accipiant imbrem, dabunt et haec ligna fructum suum 149. Horum lignorum fructus est: Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam 150. Talibus lignis dicebat Apostolus: Non quia quaero datum, sed requiro fructum 151. Et ligna quae in campo sunt, dabunt fructum suum: et si non habent maiorem, habent tamen quemdam suum. Et terra dabit generationem suam: tota terra. Et inhabitabunt in terra sua 152. Iam campi, colles, montes dabunt generationes suas. Quod potest campus? Quod potest collis? Quod potest mons? Solus agricola agnoscatur. Et habitabunt in terra sua in spe. Videtis quia ea promittit, quae hoc tempore donat nobis. Quamdiu dicit, in spe, adhuc in hoc tempore intellego. Cum enim pervenerimus ad promissa, iam non erit spes, sed res ipsa erit.

26. Et scient quoniam ego sum Dominus, in eo cum confregero furcas iugi eorum: furca quibus premitur collum eorum 153. Domine frange furcas, quibus haeretici premunt colla infirmorum. Quid enim tam angustum et furca compressum, quam: "Noli audire Christum, audi me"? Remove furcam respirare permitte. Nescio quid dicas. Audio vocem pastoris mei: Per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 154. Sine me sequi pastorem. Quid premis? Tolle furcam de collo meo, tollam iugum lene Domini mei 155. Haec audit, et premit. Domine, non vult haereticus furcam suspendere, tu furcam frange. Crux Domini sursum levat, furca haeretici deorsum premit. Sed confringentur: In eo cum confregero furcas iugi eorum. Dominationem enim suam volunt hominibus imponere, volentes eos esse sub se, non sub Deo. In eo cum confregero furcas iugi eorum: et eximam eos de manu eorum, qui eos in servitutem redigebant 156. Quid est: in servitutem redigebant? Ad peccatum eos cogebant. Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati 157. Videte quid eis persuaserint, Fratres, ut dicant: "Illi de nobis reddent rationem. Nos oves sumus. Quo duxerint sequimur". Ovis es? Pastorem audi, non lupum 158.

Errores, inter se dissentientes, contra unitatem omnes consentiunt.

27. Et non erunt adhuc in vastationem gentibus 159. In omnibus enim gentibus non desunt, alii hic, alii ibi. Non illi ibi qui hic, sed tamen non desunt furcis prementes colla fidelium, nec hic, nec ibi. Dissentiunt inter se, contra unitatem omnes consentiunt. Unitas autem non, dissentit a se, sed contra omnes dissentientes a se ubique pugnat, ubique laborat. Sed est requies in eremo. Et non erunt adhuc in vastationem gentibus, et bestiae terrae iam non comedent eos 160. Audientes vocem pastoris, eruentur a dentibus luporum. Bestiae illae calami non comedent eos, volentes ad sensum suum convertere Scripturas, ab apertis Scripturis avertentes aures, volentes se audiri, et Scripturas non audire. Et bestiae terrae non comedent eos, et inhabitabunt in spe. Videte quoties ostendat, quia quod nunc promittit, hic promittit: de rebus loquitur, quas adhuc hic exhibet. Et non erit qui eos terreat 161. Quomodo non erit qui eos terreat? Non erit prorsus. In Domino confido 162. Iam cum coeperit dicere homo: In Deo laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum 163, non in me, illi laudant verbum in se, dicentes: "Quod vobis dicimus credite". Nos laudamus verbum in Domino, dicentes: "Quod nobis dicitur a Domino credamus". Non erit qui nos terreat, quia: In Deo laudabo sermonem, in Domino laudabo verbum: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo 164: Non erit qui eos terreat.

Gentiles christianorum dissentionem christianis obiciunt.

28. Et excitabo eis plantarium pacis 165. Testamentum pacis, plantarium pacis. Germinet quod plantat Deus et extirpetur quod seminavit haereticus. Quod plantavit Deus de se, de Ecclesia sua; de se in caelo, de Ecclesia in terra; de se super omnes caelos, de Ecclesia per omnes terras; hoc plantavit Deus. "Veni autem huc, esto in parte Donati, in sola Africa est Ecclesia": non plantavit Deus, non agnosco plantam Dei. Eradicandum est quod loqueris, non rigandum. Et excitabo eis plantam pacis: et iam non erunt qui exterminentur fame in terra 166. Vere, Fratres, quia fames est, quaerite et videte quantam famem patiantur. Et quod peius est, circum os habent escam sed non manducant; prorsus quomodo aegri fastidio saepe moriuntur, non quia deest quod comedant, sed quia comedere nolunt et aversantur. Nam utique et Scripturae ista loquuntur, et hic utique et ibi sonat psalmus: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium 167. Ecce esca est posita in vasculo. Si sanus esses et manducares, numquid ibi remaneres? Et iam non erunt qui exterminentur fame in terra, et iam non portabunt maledictum gentium 168. Vere, Fratres, in tantum culmen in nomine Christi erecta est Ecclesia, ut iam confundantur omnes maledici, nec audeant maledicere. Hoc solum illis remansit, quod contra nos dicant: "Quare inter vos non consentitis?". Gentiles pagani qui remanserunt, non habentes quid dicant contra nomen Christi, dissentionem christianorum christianis obiciunt. Ergo quicumque ab haereticis transierint ad Catholicam, non habebunt hoc opprobrium gentium. Nec portabunt maledictum dissentionis, quia permanent in radice unitatis, in plantatione caritatis: Non portabunt maledictum.

29. Et scient, quoniam ego sum Dominus Deus eorum, et ipsi populus meus domus Israel, dicit Dominus Deus 169. Ecce sunt oves, ecce est et vinea. Quomodo cum de vinea loqueretur Isaias, arguens quamdam vineam malam ne diceret vitis: "Non intellexi"; exposuit in fine dicens: Vinea autem Domini Sabaoth, domus Israel est 170, ne dicerent: "Non nobis dictum est, sed vineae nescio cui". Sic et hic, cum locutus esset de ovibus, ad extremum ne quis dicat: "Forte sunt aliquae oves Dei nescio ubi, quas curat Deus, et ego illas non novi", quamquam absurdus est nimis humano sensui qui ista cogitaverit, tamen pastor ille compatiens infirmis usque ad tales cogitationes descendit, et quae essent oves eius, apertissime exposuit. Et vos oves meae, et oves gregis mei, homines estis 171. Sed qui homines? Omnes homines? Non. Beatus enim cuius est Dominus Deus spes eius 172. Et: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Beatus vir cuius est Dominus Deus ipsius 173.

Deus communiter omnibus se ad fruendum dat.

30. Super omnes est Deus. Tamen nescio quomodo non facile quisquam audet dicere: "Deus meus", nisi qui in eum credit, et qui eum diligit. Ipse dicit: "Deus meus". Tuum tibi fecisti, cuius es. Hoc amat ipse. Prorsus dulcedine affectus tui, et secura et praefidenti dilectione dic: "Deus meus". Securus dicis, verum dicis, quia tuus est, et non fecisti ut non sit alterius. Non enim sic dicis: "Deus meus", quomodo: "equus meus". Equus enim tuus est, non equus alterius. Deus et tuus est, et eius qui sic dixerit: "Deus meus", quomodo dicis tu. Singuli dicunt: "Deus meus", et: "Deus meus". Ille omnium est, communiter omnibus se ad fruendum praebens, in omnibus integer, in singulis integer. Non enim qui dicunt Deum meum singuli dividunt inter se. Si sermo iste quem iacto lingua, et sono constante litteris et syllabis totus ad singulos pervenit, nec dividunt illum inter se qui audiunt; si sermo ad aures corporis corporaliter sonans, in propinquo clarius, in longinquo languidius, ab omnibus tamen audientibus totus excipitur, non inter se syllabatim eum dividentibus, sed omnibus totum accipientibus, quanto magis ille Deus ubique praesens, implens omnia 174, non propinqua clarius, et longinqua languidius, sed pertendens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter 175, aequaliter possidetur ab omnibus! Lux ista, Fratres mei, certe corporea, de caelo fulget, oritur, occidit, circuit, de loco in locum mutatur. Tamen procedunt in ea et diriguntur omnium oculi. Et omnium oculi pariter eam possident, non eam dividunt. Nullus in ea dives limitem fixit, nec prior praeoccupando ut videret, oculos pauperis aut exclusit aut angustavit. Dicat pauper: "Deus meus"; dicat dives: "Deus meus". Minus ille habet, plus hic habet, sed argentum, non Deum. Ut pervenerit ad Deum, Zacheus dives dedit dimidium patrimonii sui 176; ut perveniret Petrus, retia et navem dimisit 177; ut perveniret vidua, duo minuta dedit 178; ut perveniret pauperior, calicem aquae frigidae porrexit 179; ut perveniret penitus pauper et egenus, solam bonam voluntatem tribuit. Diversa dederunt, sed ad unum pervenerunt, quia non diversa amaverunt. Sic et vos homines, oves Dei, oves gregis Dei, nolite perturbari temporalibus diversitatibus vestris, quod alii in honore, alii sine honore, alii cum pecunia, alii praeter pecuniam alii pulchri corpore, alii minus pulchri, alii aetate fessi, alii iuvenes, alii pueri, alii viri, alii feminae. Deus omnibus aequaliter adest. Ille apud eum plus habet loci, qui plus attulerit, non argenti, sed fidei. Et vos, inquit, oves meae, et oves gregis mei, homines estis; et ego Deus vester, dicit Dominus Deus 180. O beatos nos tali possessione, et tali possessore! Nam et possidet nos, et possidemus illum. Possidet nos ut colat nos, et possidemus illum ut colamus illum. Sed nos colimus tamquam Deum, ille colit tamquam agrum. Ille nos colit ut fructum feramus 181, nos cum colimus ut fructum demus. Totum ad nos recurrit, ille nostri non eget. Dabo tibi, inquit, hereditatem tuam et possessionem tuam fines terrae 182: ecce possessio ipsius sumus. Dominus, inquit, pars hereditatis meae, et calicis mei 183: ecce possessio nostra est. Sed tamen, quia distinctione: Vos homines estis, ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus 184 noster.