SERMO 46

DE PASTORIBUS
IN
EZECHIEL XXXIV, 1-16

1. Spes tota nostra quia in Christo est, et quia omnis vera et salubris gloria nostra ipse est, non nunc primum didicit Caritas vestra. Estis enim in eius grege, qui intendit et pascit Israel 1. Sed quoniam sunt pastores, qui pastorum nomina audire volunt, pastorum autem officium implere nolunt, quid ad eos per Prophetam dicat, sicut lectum audivimus, recenseamus. Audite vos cum intentione, audiamus nos cum tremore.

Christiani propter nos, praepositi propter vos.

2. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Fili hominis, propheta super pastores Israel et dic ad pastores Israel 2. Hanc lectionem modo, cum legeretur, audivimus; hinc cum vestra Sanctitate aliquid loqui decrevimus. Adiuvabit ipse ut vera dicamus, si non nostra dicamus. Nam si nostra dixerimus, pastores erimus pascentes nos, non oves; si autem illius sunt quae dicimus, per quemlibet ipse vos pascit. Haec dicit Dominus Deus: O pastores Israel, qui pascunt se solos! Numquid non oves pascunt pastores3 Id est, non se pascunt pastores, sed oves. Haec prima causa est, quare arguantur isti pastores, quia se ipsos pascunt, non oves. Qui sunt qui se ipsos pascunt? De quibus Apostolus dicit: Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi 4. Nos enim, quos in loco isto, de quo periculosa ratio redditur, Dominus secundum dignationem suam non secundum meritum nostrum constituit, habemus duo quaedam plane distinguenda: unum quod christiani sumus, alterum quod praepositi sumus. Illud quod christiani sumus, propter nos est; quod praepositi sumus, propter vos est. In eo quod christiani sumus, attenditur utilitas nostra; in eo quod praepositi, nonnisi vestra. Et sunt multi qui christiani, et non praepositi, perveniunt ad Deum, faciliore fortasse itinere et tanto forte expeditius ambulantes, quanto minorem sarcinam portant. Nos autem, excepto quod christiani sumus, unde rationem reddemus Deo de vita nostra, sumus etiam praepositi, unde rationem reddemus Deo de dispensatione nostra. Ad hoc istam difficultatem propono, ut compatientes nobis, oretis pro nobis. Veniet enim dies, quo cuncta adducantur in iudicium 5. Et ille dies, si saeculo longe est, unicuique homini vitae suae ultimus prope est. Tamen utrumque latere Deus voluit, et quando veniat finis saeculi, et quando sit in unoquoque homine huius vitae finis. Vis non timere diem occultum? Dum venerit, inveniat te paratum. Cum ergo praepositi ad hoc sint ut eis quibus praesunt consulant, nec in eo quod praesunt omnino utilitatem suam attendant sed eorum quibus ministrant, quisquis ita praepositus est, ut in eo quod praepositus est gaudeat et honorem suum quaerat et commoda sua sola respiciat, se pascit non oves. Ad hos sermo dirigitur. Audite tamquam oves Dei et videte quemadmodum vos securos fecerit Deus, qualescumque sint qui vobis praesunt, id est, qualescumque nos sumus, vobis securitatem dedit qui pascit Israel. Nam si Deus non deserit oves suas, et mali pastores poenas debitas luent, et oves promissa percipient.

3. Videamus ergo quid alloquatur pastores se ipsos pascentes non oves sermo divinus neminem palpans. Ecce lac consumitis, et lanis vos tegitis, et quod crassum est interficitis, et oves meas non pascitis. Quod infirmatum est, non confortastis; et quod aegrotat, non corroborastis; et quod contribulatum est, non colligastis; et quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis; et quod forte fuit, confecistis; et dispersae sunt oves meae, eo quod non sit pastor 6. Dicitur in pastores pascentes seipsos non oves, quid diligant, quid negligant. Quid ergo diligunt? Lac consumitis, et lanis vos tegitis. Propter quod Apostolus dicit: Quis plantat vineam et de fructu eius non sumit? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit7 Invenimus ergo esse lac gregis quidquid a plebe Dei tribuitur praepositis ad sustentandum victum temporalem. Inde enim loquebatur Apostolus, cum haec diceret quae commemoravi 8.

Paulus gratis evangelium nuntiavit.

4. Equidem Apostolus, quamquam elegerit manibus suis transigi, et nec ipsum lac quaerere ab ovibus 9, tamen lactis percipiendi potestatem habere se dixit, et sic Dominum disposuisse ut qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivant. Et dicit alios coapostolos suos usos fuisse hac potestate non usurpata sed data. Plus ille fecit ut nec quod debebatur acciperet 10. Ipse ergo donavit et debitum, sed alius non exegit t indebitum: ille plus fecit. Fortassis enim ipsum significabat, qui aegrum cum adduceret ad stabulum dixit: Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi 11. De his ergo qui non indigent lacte gregis, quid plura dicamus? Misericordiores sunt, vel potius ipsius misericordiae officium largius impendunt. Possunt v, et quod possunt, faciunt. Laudentur hi, nec damnentur illi. Nam et ipse Apostolus datum non quaerebat. Fructuosas tamen oves esse cupiebat, non steriles sine lactis ubertate. Itaque cum esset quodam tempore in magna indigentia, vinctus in confessione veritatis, missum est illi a fratribus unde necessitati et indigentiae eius ministraretur. Respondit autem illis gratias agens et dicit: Bene fecistis communicare necessitatibus meis 12. Ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. Scio et abundare, novi et penuriam pati. Omnia possum in eo qui me confortat. Verumtamen vos bene fecistis usibus meis mittere 13. Sed ut ostenderet, in eo quod illi bene fecerunt quid ipse quaereret 14, ne inter illos esset qui se ipsos pascunt non oves, non tam suae gaudet subventum esse necessitati, quam illorum gratulatur fecunditati. Quid ergo ibi quaerebat? Non quia quaero, inquit, datum, sed requiro fructum 15. Non ut ego, inquit, explear, sed ne vos inanes remaneatis.

5. Qui ergo non possunt facere quod Paulus ut manibus suis se transigant, accipiant de lacte ovium, sustentent suam necessitatem, sed non neglegant ovium infirmitatem. Non hoc ibi quaerant tamquam commodum suum, ut ex necessitate penuriae suae videantur annuntiare Evangelium, sed hominibus illuminandis parent lucem verbi veritatis. Sunt enim tamquam lucernae, sicut dictum est: Sint lumbi vestri accincti, et lucernae ardentes 16; et: Nemo accendit lucernam et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est 17. Si ergo tibi lucerna accenderetur in domo, nonne adiceres oleum, ne extingueretur? Porro si lucerna, accepto oleo, non luceret, non erat plane digna quae in candelabro poneretur, sed quae continuo frangeretur. Unde ergo vivitur, est necessitatis accipere, est caritatis praebere. Non tamquam venale sit Evangelium, ut illud sit pretium eius quod sumunt qui annuntiant unde vivant. Si enim sic vendunt, magnam rem vili vendunt. Accipiant sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim est idoneus populus reddere mercedem illis, qui sibi in caritate Evangelii serviunt. Non exspectent illi mercedem, nisi unde et isti salutem. Quid autem istis increpatur, unde arguuntur? Quia cum lac sumerent et lanis se tegerent, oves neglegebant. Sua ergo tantum quaerebant, non quae Iesu Christi 18.

6. Sed quoniam diximus quid sit lac consumere, quaeramus quid sit lanis se tegere. Qui praebet lac victum praebet, et qui praebet lanam honorem praebet. Ista sunt duo quae a populis quaerunt qui se ipsos pascunt non oves: commodum supplendae necessitatis, et favorem honoris et laudis. Etenim vestimentum propterea bene intellegitur in honorem, quia nuditatem contegit. Est enim unusquisque homo infirmus. Et quid est quisquis vobis praeest, nisi quod vos estis? Carnem portat, mortalis est, manducat, dormit, surgit; natus est, moriturus est. Si ergo cogites quid sit secundum se ipsum, homo est. Tu honorando tamen amplius, veluti contegis quod infirmum est.

Paulus sua commoda non quaerebat.

7. Videte cuiusmodi indumentum acceperat a bona Dei plebe idem Paulus, cum diceret: Sicut angelum Dei excepistis me. Testimonium enim vobis perhibeo, quia si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi 19. Sed cum tantus illi honor exhibitus esset, numquid propter ipsum honorem sibi exhibitum, ne forte negaretur et minus ille cum argueret laudaretur, pepercit errantibus? Nam si hoc fecisset, esset inter illos qui se ipsos pascunt, non oves. Diceret ergo apud seipsum: "Quid ad me pertinet? Quis quod velit agat; victus meus salvus est, honor meus salvus est: et lac et lana, satis est mihi; eat quisque qua potest". Ergo integra tibi sunt omnia, si eat quisque qua potest? Nolo te praepositum facere, unum te constituo de ipsa plebe: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra 20. Proinde ipse Apostolus, cum eos commemoraret quales fuerint erga illum, ne quasi oblitus eorum honorificentiae videretur, testimonium perhibet quod sicut angelum Dei susceperint cum, quod si fieri posset oculos suos vellent eruere et illi dare. Et tamen accedit ad ovem languidam ad ovem putridam secare vulnus, non parcere putredini. Ergo, inquit, inimicus vobis factus sum verum praedicans21 Ecce et accepit de lacte ovium, sicut paulo ante commemoravimus, et indutus est lanis ovium, sed tamen oves non neglexit. Non enim sua quaerebat, sed quae Iesu Christi 22.

Pastoris a veritate aberrantis praedicato describitur.

8. Absit ergo ut dicamus vobis: "Vivite ut vultis, securi estote, Deus neminem perdet, tantummodo fidem christianam tenete. Non perdet ille quod redemit, non perdet pro quibus sanguinem fudit. Et si spectaculis volueritis oblectare animos vestros, ite. Quid mali est? Et festa ista quae celebrantur per universam civitatem at in laetitia convivantium, et publicis mensis se ipsos ut putant iocundantium, re vera perdentium, ite, celebrate securi. Magna est Dei misericordia, quae totum ignoscat. Coronate vos rosis antequam marcescant 23. In domo Dei vestri quando volueritis convivamini; implemini cibo et vino cum vestris. Ad hoc enim data est ista creatura ut ea perfruamini. Non enim paganis et impiis dedit Deus, et vobis non dedit". Haec si dixerimus, forte congregabimus turbas ampliores. Et si sunt quidam qui nos sentiant haec dicentes non recte sapere, paucos offendimus, sed multitudinem conciliamus. Quod si fecerimus, non verba Dei, non verba Christi dicentes sed nostra, erimus pastores pascentes nosmetipsos, non oves.

Malus praepositus validas oves occidit.

9. Cum autem dixisset quae diligant isti pastores, dicit et quae neglegant. Vitia enim ovium late iacent. Sanae atque crassae oves perpaucae sunt, id est, solidae in cibo veritatis, utentes pascuis bene de munere Dei. Sed mali illi pastores non parcunt talibus. Parum est quod illas languentes et infirmas et errantes et perditas non curant. Etiam istas fortes et pingues necant, quantum in ipsis est. Et illae vivunt. De misericordia Dei vivunt. Tamen quantum ad pastores malos attinet, occidunt. "Quomodo, inquis, occidunt?". Male vivendo, malum exemplum praebendo. An frustra dictum est servo Dei, eminenti in membris summi Pastoris: Circa omnes te ipsum bonorum operum praebens exemplum 24; et: Forma esto fidelibus 25? Attendendo enim ovis etiam fortis plerumque praepositum suum male viventem, si declinet oculos a regulis Domini et intendat in hominem, incipit dicere in corde suo: "Si praepositus meus sic vivit, ego qui sum qui non faciam quod ille facit?". Occidit ovem fortem. Si fortem ergo occidit ovem, iam de ceteris quid faciet, qui illud quod non ipse fortificaverat, sed forte aut robustum invenerat, male vivendo interfecit? Dico Caritati vestrae, iterum dico, et si vivunt oves, et si fortes sunt oves in verbo Domini et tenent illud quod audierunt a Domino suo: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 26, tamen qui in conspectu populi male vivit, quantum in illo est, eum a quo attenditur occidit. Non sibi ergo blandiatur quia ille non est mortuus. Et ille vivit, et ille homicida est. Quomodo cum lascivus homo intendit mulierem ad concupiscendum; ecce illa casta est, et moechus est iste. Domini enim vera et aperta sententia est: Quisquis viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus eam in corde suo 27. Non pervenit ad illius cubiculum, et in interiore iam suo cubiculo volutatur. Sic omnis qui male vivit in conspectu eorum quibus praepositus est, quantum in ipso est, occidit et fortes. Qui imitatur, moritur; qui non imitatur vivit. Tamen quantum ad illum pertinet ambos occidit. Et quod crassum est, inquit, interficitis, et oves meas non pascitis 28.

De angusta christianorum vita non tacendum.

10. Iam audistis quid diligant. Audite quid negligant. Quod infirmatum est, non confortastis; et quod male habuit, non corroborastis; et quod contribulatum est, id est, quod confractum est, non colligastis; et quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis; et quod forte fuit, confecistis 29, id est, interfecistis et occidistis. Infirmatur ovis, id est, infirmum cor gerit, ut possit cedere temptationibus, incauto et imparato si supervenerit. Pastor neglegens, quando credit talis, non illi dicit: Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem 30. Qui haec enim loquitur, confortat infirmum et ex infirmo facit firmum, ut non ille cum crediderit prospera huius saeculi speret. Si autem doctus fuerit sperare prospera saeculi, ipsa prosperitate corrumpitur; supervenientibus adversitatibus sauciatur, aut fortassis exstinguitur. Non ergo eum aedificat super petram qui sic aedificat, sed super arenam ponit 31. Petra autem erat Christus 32. Christi passiones imitandae, non a christianis deliciae conquirendae. Confortatur infirmus, cum ei dicitur: "Spera quidem temptationes huius saeculi, sed ab omnibus te eruet Dominus, si ab illo non recesserit retro cor tuum. Nam ad confortandum cor tuum venit ille pati, venit ille mori, venit sputis illiniri, venit spinis coronari, venit opprobria audire, venit postremo ligno configi. Omnia haec ille pro te, tu nihil. Non pro illo, sed pro te".

Christi crucis christiani participes efficiuntur.

11. Quales autem sunt, qui timentes hos laedere quibus loquuntur, non solum non praeparant ad imminentes temptationes, sed etiam promittunt felicitatem huius saeculi, quam Deus ipsi saeculo non promisit? Ille praedicit labores super labores usque in finem venturos ipsi saeculo, et tu vis ab ipsis laboribus exceptum esse christianum? Quia christianus est, aliquid plus passurus est in hoc saeculo. Etenim ait Apostolus: Omnes qui volunt in Christo pie vivere persecutionem patientur 33. Iam si tibi placet, pastor tua quaerens non quae Iesu Christi, ille dicat: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur, et tu dic: "Si in Christo pie vixeris, abundabunt tibi omnia bona. Et si filios non habes, suscipies et enutries omnes, et nemo tibi morietur". Haeccine est aedificatio tua? Attende quid facias, ubi ponas. Super arenam est quem constituis 34. Venturus est imber, influxurus est fluvius, flaturus est ventus, impingent domum istam et cadet et fiet ruina eius magna. Leva de arena, pone super petram 35: in Christo sit quem vis esse christianum. Attendat ad passiones Christi indignas, attendat illum sine ullo peccato quae non rapuit exsolventem 36, attendat Scripturam dicentem sibi: Flagellat omnem filium quem recipit 37. Aut paret se flagellari, aut non quaerat recipi. Flagellat, inquit, omnem filium quem recipit. Et tu dicis: "Forte exceptus eris?". Si exceptus a passione flagellorum, exceptus a numero filiorum. "Itane, inquies, flagellat omnem filium?". Prorsus flagellat omnem filium ut et Unicum. Unicus ille de Patris substantia natus, aequalis Patri in forma Dei 38, Verbum per quod facta sunt omnia 39, non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui ergo flagellat Unicum sine peccato, relinquit cum peccato adoptatum? In adoptionem vocatos nos esse Apostolus dicit 40. Adoptionem filiorum accepimus 41, ut essemus Unici, coheredes, essemus etiam hereditas eius: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam 42. Exemplum nobis proposuit in passionibus suis.

Infirmus nec falsa spe decipiendus nec terrore frangendus.

12. Sed plane ne futuris temptationibus deficiat infirmus, nec falsa spe decipiendus est, nec terrore frangendus. Dic ei: Praepara animam tuam ad temptationem 43. Sed forte incipit labi, contremiscere, nolle accedere. Habes aliud: Fidelis Deus, qui non vos sinat temptari supra quam potestis ferre 44. Illud enim promittere, et praedicare venturas passiones, infirmum confirmare est. Timenti autem nimium et ex hoc deterrito, cum polliceris misericordiam Dei, non quia temptationes deerunt, sed quia non permittit temptari super quam ferre potest, fractum colligare est. Sunt enim qui cum audierint venturas tribulationes, armant se magis et quasi potum suum sitiunt. Parvam enim sibi putant fidelium medicinam sed quaerunt et martyrum gloriam. Sunt autem alii qui auditis futuris et necessario venientibus temptationibus, quas proprie oportet venire christiano, quas nemo sentit nisi qui voluerit esse vere christianus, imminentibus ergo sibi aliquibus, franguntur et claudicant. Offer consolationis alligamentum, alliga quod fractum est. Dic: "Ne timeas, non deserit in temptationibus ille in quem credidisti. Fidelis Deus, qui te non sinat temptari supra quam potes ferre 45. Non hoc a me audis, Apostolus dicit, qui etiam dicit: Et vultis experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus46 Haec ergo cum audis, ab ipso Christo audis, audis et ab illo pastore qui pascit Israel. Illi enim dictum est: Potabis nos in lacrymis, in mensura 47. Quod enim ait Apostolus: Non sinit temptari supra quam potestis ferre 48: hoc ait Propheta: In mensura. Tantum tu noli dimittere corripientem et hortantem, terrentem et consolantem, percutientem et sanantem".

Bona operemur et mala toleremus.

13. Quod infirmatum est, inquit, non confortastis 49. Pastoribus malis dicit, pastoribus falsis, pastoribus sua quaerentibus, non quae Iesu Christi, ex commodo lactis et lanae gaudentibus, oves omnino non curantibus, et quod male habuit non corroborantibus. Inter infirmum, id est, non firmum - nam dicuntur infirmi etiam aegrotantes - sed inter infirmum et aegrotum, id est, male habentem, hoc mihi videtur interesse. Etenim ista, Fratres, quae distinguere utcumque conamur, forte et nos possumus maiore diligentia melius distinguere, et alius peritior vel lumine cordis plenior, interim ne fraudemini, quantum ad verba attinet Scripturae, quod sentio loquor. Infirmo ne accidat temptatio et eum frangat timendum est. Languens autem iam cupiditate aliqua aegrotat, et cupiditate aliqua impeditur ab intranda via Dei, a subeundo iugo Christi. Attendite illos homines volentes bene vivere, iam statuentes bene vivere, et minus idoneos mala pati sicut parati sunt bona facere. Pertinet autem ad christianam firmitatem, non solum operari quae bona sunt sed et tolerare quae mala sunt. Qui ergo videntur fervere in operibus bonis, sed imminentes passiones tolerare nolle aut non posse, infirmi sunt. Qui vero aliqua cupiditate mala amatores mundi ab ipsis bonis operibus revocantur, languidi et aegroti iacent, quippe qui ipso languore, tamquam sine ullis viribus, nihil boni possunt operari. Talis in anima paralyticus ille fuit, quem cum ad Dominum inferre non possent, qui eum portabant, tectum aperuerunt, et deposuerunt 50. Id est, tamquam si in anima hoc velis facere ut tectum aperias et deponas ad Dominum animam paralyticam dissolutam omnibus membris et vacantem ab omni opere bono, gravatam utique peccatis suis et languentem morbo cupiditatis suae. Si ergo dissoluta sunt membra omnia et est paralysis interior, ut pervenias ad medicum - forte enim latet medicus, et intus est; hoc est: iste verus intellectus in Scripturis occultus est - exponendo quod occultum est aperi tectum et depone paralyticum. Quod qui non faciunt et qui facere neglegunt, audistis quae audiant: Quod male habuit, non corroborastis. Et quod contribulatum est, non colligastis 51: iam hinc temptationum. Accedit aliquid unde quod fractum est colligetur, consolatio illa: Fidelis Deus qui non vos sinat temptari supra quam potestis ferre, sed faciet cum temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere 52.

Haereticum perire bonus pastor non sinit.

14. Et quod errabat non revocastis. Ecce unde inter haereticos periclitamur. Et quod errabat non revocastis; et quod periit, non inquisistis 53. Hinc inter manus latronum et dentes luporum furentium utcumque versamur, et pro his periculis nostris ut oretis oramus. Et contumaces sunt oves. Quia quaeruntur errantes, alienas se a nobis dicunt errore suo et perditione sua: "Quid nos vultis? Quid nos quaeritis?". Quasi non ipsa causa sit quare eas velimus et quare quaeramus, quia errant et pereunt. "Si in errore, inquit, sum, si in interitu, quid me vis? Quid me quaeris?". Quia in errore es, revocare volo; quia peristi, invenire volo. "Sic volo errare, sic volo perire". Sic vis errare, sic vis perire? Quanto melius ego nolo. Prorsus audeo dicere, importunus sum. Audio dicentem Apostolum: Praedica verbum, insta opportune, importune 54. Quibus opportune? Quibus importune? Opportune utique volentibus, importune nolentibus. Prorsus importunus sum, audeo dicere: Tu vis errare, tu vis perire, ego nolo. Non vult postremo ille qui me terret. Si voluero, vide quid dicat, vide quid increpet: Quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis 55. Te magis timebo quam ipsum? Oportet nos omnes exhiberi ante tribunal Christi 56. Non te timeo. Non enim potes evertere tribunal Christi et constituere tribunal Donati. Revocabo errantem, requiram perditam. Velis nolis id agam. Et si me inquirentem lanient vepres silvarum, per omnia angusta me coartabo; omnes sepes excutiam; quantum mihi virium terrens Dominus donat, omnia peragrabo. Revocabo errantem, requiram pereuntem. Si me pati non vis, noli errare, noli perire.

Pastor erga malos indifferens causa est cur boni pereant.

15. Parum est quod doleo te errantem atque pereuntem. Timeo ne negligens te, etiam quod forte est occidam. Vide enim quid sequitur: Et quod forte fuit, confecistis 57. Si neglexero errantem atque pereuntem, et eum qui fortis est delectabit errare et perire. Cupio lucra exteriora, sed timeo plus damna interiora. Si indifferentem habuero errorem tuum, attendit qui fortis est, putat nihil esse ire in haeresim. Quando aliquod commodum de saeculo reluxerit unde mutetur, statim mihi dicet fortis ille periturus, cum te perditum non requiro: "Et hac et hac Deus est, quid interest? Homines inter se litigantes hoc fecerunt. Ubicumque colendus est Deus". Si forte illi dixerit aliquis donatista: "Non tibi dabo filiam meam nisi fueris de parte mea", illi opus est ut attendat et dicat: "Si nihil mali esset esse de parte istorum, non contra illos tanta dicerent pastores nostri, non pro illorum errore satagerent". Si ergo cessemus et taceamus, contrario locuturus est: "Utique si esset malum esse in parte Donati, loquerentur contra, redarguerent eos, satagerent lucrari illos. Si errant, revocarent illos; si pereunt, quaererent illos". Non frustra ergo, cum iam dixisset superius: Quod crassum est, interfecistis 58, hic iterum in novissimo posuit: Et quod forte fuit, confecistis 59. Ipsa est enim repetita sententia, nisi quia ex his quae supra dixit nata est: Quod errabat, non revocastis; et quod periit, non requisistis; et, hoc faciendo, quod forte est, interfecistis.

16. Proinde audi quid sequatur de ista negligentia malorum, immo falsorum pastorum: Et dispersae sunt oves meae, eo quod non sit pastor, et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri 60. Furantur lupi insidiantes, rapiunt leones frementes, cum oves non haerent pastori. Nam praesens est pastor, sed male agentibus non est pastor. Et inhaerent pastoribus non pastoribus, seipsos non oves pascentibus. Et letalis error consequitur: eunt in bestias depraedantes se, et de illarum morte se satiari cupientes. Tales enim sunt omnes, qui gaudent de erroribus alienis: bestiae sunt pastae mortibus.

De bonis et malis montibus.

17. Et dispersae sunt, et erraverunt oves meae in omnem montem, et in omnem collem altum 61. Bestiae a montibus et collibus, tumor terrenus et superbia saeculi. Extulit se superbia Donati, fecit sibi partem. Subsequens eum Parmenianus illius confirmavit errorem. Ille mons est, ille collis est. Sic omnis cuiuslibet auctor erroris, terrena elatione intumescens, promittit ovibus requiem, pascua bona. Et aliquando inveniunt ibi oves pascua de pluvia Dei, non de duritia montis. Habent enim et ipsi Scripturas, habent sacramenta. Non sunt ista montium, sed cum inveniuntur in montibus, male remanetur in montibus. Errando enim in montibus et collibus, deserunt gregem, deserunt unitatem, deserunt munitas cohortes adversus lupos et leones. Inde ergo revocet Deus, ipse revocet. Modo audietis ipsum revocantem: Erraverunt, inquit, oves meae in omnem montem et in omnem collem altum, hoc est, in omnem tumorem terrenae superbiae. Sunt enim et montes boni: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi 62. Et vide quia non tibi in montibus spes est: Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram 63. Noli putare iniuriam te facere montibus sanctis, quando dixeris: Auxilium meum, non a montibus, sed a Domino qui fecit caelum et terram. Ipsi montes hoc tibi clamant. Mons erat qui clamabat: Audio in vobis schismata fieri, et unusquisque vestrum dicit: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, ego autem Christi 64. Leva oculos in istum montem, audi quid dicat, et nec in ipso monte remaneas. Audi enim quid sequatur: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est65 Ergo postea quam levaveris oculos in montes, unde veniet auxilium tibi, id est, in auctores Scripturarum divinarum, attende omnibus medullis suis, omnibus ossibus clamantem: Domine quis similis tibi66 ut securus sine ulla iniuria montium dicas: Auxilium meum a Domino, qui fecit caelum et terram 67. Non solum tunc tibi non succensebunt montes, sed tunc amabunt, tunc magis favebunt; si in ipsis spem tuam posueris, contristabuntur. Angelus multa divina et mira ostendens homini, ab homine adorabatur, tamquam levante oculos in montem. At ille a se revocans ad Dominum: Noli, inquit, facere; illum adora, nam ego conservus tuus sum et fratrum tuorum 68.

Sarmenta ab unica vite praecisa haeretici sunt.

18. In omnem montem, et in omnem collem, et in omnem faciem terrae dispersae sunt 69. Quid est: In omnem faciem terrae dispersae sunt? Omnia terrena sectantes, ea quae in faciem terrae lucent, ipsa amant, ipsa diligunt. Nolunt mori, ut abscondatur vita eorum in Christo. Super omnem faciem terrae, dilectione terrenorum, et quia errantes oves sunt per totam faciem terrae 70. Non omnes haeretici per totam faciem terrae, sed tamen haeretici per totam faciem terrae. Alii hic, alii ibi, nusquam tamen desunt. Ipsi se non norunt: alia secta in Africa, alia haeresis in Oriente, alia in Aegypto, alia in Mesopotamia, verbi gratia. Diversis locis sunt diversae: sed ea una mater superbia omnes peperit sicut una mater nostra catholica omnes christianos fideles toto orbe diffusos. Non ergo mirum, si superbia parit discissionem, caritas unitatem. Tamen ipsa catholica mater, ipse pastor in ea ubique quaerit errantes, confortat infirmos, curat languidos, alligat confractos, alios ab istis, alios ab illis non se invicem scientibus. Sed tamen illa omnes novit, quia cum omnibus fusa est. Verbi gratia, est in Africa pars Donati, Eunomiani non sunt in Africa, sed cum parte Donati est hic Catholica. Sunt in Oriente Eunomiani, ibi autem non est pars Donati, sed cum Eunomianis ibi est Catholica. Illa sic est tamquam vitis, crescendo ubique diffusa 71; illi sic sunt tamquam sarmenta inutilia, agricolae falce praecisa merito sterilitatis suae, ut vitis putaretur, non ut amputaretur. Sarmenta ergo illa ubi praecisa sunt, ibi remanserunt. Vitis autem crescens per omnia, et sarmenta sua novit quae in illa manserunt, et iuxta se quae de illa praecisa sunt 72. Inde tamen revocat errantes, quia et de ramis fractis dicit Apostolus: Potens est enim Deus iterum inserere illos 73. Sive dicas oves errantes a grege, sive dicas ligna praecisa de vite, nec ad revocandas oves, nec rursus ad inserenda ligna minus idoneus est Deus, quia ille summus pastor, ille verus agricola 74. Et in omnem faciem terrae dispersae sunt; et non fuit qui requireret, non fuit qui revocaret 75, sed in illis pastoribus malis; non fuit, sed homo, qui requireret.

Deus per vitam suam iurans.

19. Propterea pastores audite sermonem Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus 76. Videte unde coepit. Tamquam iuratio est Dei, testificatio vitae suae. Vivo ego, dicit Dominus. Mortui sunt pastores, sed securae sunt oves; vivit Dominus. Vivo ego, dicit Dominus Deus. Qui autem pastores mortui sunt? Sua quaerentes, non quae Iesu Christi. Erunt ergo et invenientur pastores non quae sua sunt quaerentes sed quae Iesu Christi 77? Erunt plane et invenientur plane, nec desunt nec deerunt. Videamus ergo quid dicat Dominus, qui se dicit vivere: utrum dicat ablaturum se oves a pastoribus malis, pascentibus se ipsos non oves, et daturum se eas pastoribus bonis pascentibus oves non se. Vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod factae sunt oves meae in comesturam omnibus bestiis campi, eo quod non esset pastor 78. Rursus pastorem dicit, et paulo ante, et nunc. Non ait: ex eo quod non sint pastores. Quibus enim talibus male errantibus, male pereuntibus non est pastor, et si praesens est pastor, quia et cum praesens est lux, non est caecis lux. Et non quaesierunt pastores oves meas, et paverunt pastores se ipsos, oves autem meas non paverunt 79.

Ad episcopos pertinet non tacere.

20. Propter istud, pastores, audite verbum Domini 80. Sed qui pastores audite? Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum 81. Audite et discite oves Dei: a malis pastoribus inquirit Deus oves suas, et de manibus eorum inquirit mortem illarum. Dicit enim alio in loco per eumdem Prophetam: Fili hominis, speculatorem te dedi domui Israel. Audies ex ore meo sermonem, et praemonstrabis eis ex me. In eo cum dixero peccatori: Morte morieris, et non fueris locutus ut caveat impius a via sua, ille facinorosus in facinore suo morietur, sanguinem autem eius de manu tua exquiram. Tu autem si praenuntiaveris facinoroso viam eius ut avertatur ab ea, et non erit aversus a via sua, iste in facinore suo morietur, et tu animam tuam liberabis 82. Quid est, Fratres? Videtis quam sit tacere periculosum? Moritur ille et recte moritur; in impietate sua et peccato suo moritur; negligentia enim eius occidit cum. Nam pastorem inveniret viventem qui ait: Vivo ego, dicit Dominus 83; sed cum fuerit negligens, non admonente illo qui ad hoc est praepositus et speculator ut admoneat, et ille iuste morietur, et iste iuste damnabitur. Si autem dixeris, inquit, impio: Morte morieris, cui ego fuero gladium comminatus, et ille neglexerit vitare imminentem gladium et venerit gladius et interfecerit cum, ille in peccato suo morietur, tu autem animam tuam liberasti 84. Propter hoc, ad nos quidem pertinet non tacere; ad vos autem etiam si taceamus, de Scripturis sanctis verba pastoris audire.

Caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt.

21. Videamus ergo, quia sic proposueram utrum auferat oves a pastoribus malis et det eas pastoribus bonis. Video eum auferentem oves a pastoribus malis. Hoc enim dicit: Ecce ego super pastores, et inquiram oves meas de manibus eorum, et avertam ab eis, ut non pascant oves meas; et non pascent adhuc pastores semetipsos 85. Cum enim dico: Pascant oves meas, illi se pascunt, non oves meas. Avertam ut non pascant oves meas. Quomodo avertit, ut non pascant oves ipsius? Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite 86. Tamquam diceret: "Mea dicunt, sua faciunt". Si diceret: "Facite securi quod faciunt, ipsos damnabo male viventes; vobis autem parcam quia secuti estis praepositos vestros", si hoc diceret, deterreret malos pastores, pascentes non oves, sed se. Sed quoniam terret non solum caecum ducentem, sed et caecum sequentem - neque enim ait: Cadit in foveam ducens, et non cadit sequens, sed: Caecus caecum ducens, ambo in foveam cadunt 87 - admonuit oves, et ait: Quae dicunt facite; quae faciunt facere nolite 88. Cum enim non facitis quae faciunt mali pastores, non vos ipsi pascunt; cum autem facitis quae dicunt, ego vos pasco. Mea enim dicunt et non faciunt. "Securi, inquiunt, sequimur episcopos nostros". Dicunt hoc saepe haeretici, quando veritate manifestissima convincuntur: "Nos oves sumus, illi de nobis reddent rationem". Reddent plane malam de morte vestra. De morte ovis malignae reddet malus pastor malam rationem. Numquid ideo vivit ovis, quia assignatur pellis ipsius? Increpatur pastor, quia neglexit ovem errantem, et propterea in fauces lupi irruit ut devoraretur. Quid illi prodest, quia affert pellem signatam? Paterfamilias vitam ovis inquirit. Sed ecce malus pastor attulit pellem: Reddat de pelle rationem. Forte mentiturus est? Videbat de super, qui postea iudicat: cui verba ille, facta numerat, cogitationes inspicit. Reddat rationem malus pastor de pelle ovis mortuae. "Clamavi ei verba tua et sequi noluit; dedi operam ut a grege non aberraret, et non obtemperavit": plane si hoc dicat et verum dicat - novit autem ille utrum verum dicat - reddit bonam rationem de ove mala. Si autem inspicit Deus quia neglexit errantem, quia non quaesivit pereuntem, quid prodest quod invenit pellem quam referret? Ipsam revocaret, ne pellem mortuae demonstraret. Si ergo non bonam rationem reddit, qui non quaesivit errantem, qualem reddet qui fecit errantem? Hoc est quod dico: Si in Catholica episcopus constitutus non bonam rationem reddit de ove, si non quaesierit errantem a grege Dei, qualem rationem redditurus est haereticus, qui non solum non revocabit ab errore, sed etiam compulit or in errorem?

Christi oves vocem eius audiunt.

22. Sed videamus, ut dixi, quomodo revocet Deus oves a pastoribus malis. Iam commemoravi: Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite 89. Et non vos ipsi pascunt, sed Deus, quia velint nolint pastores, ut perveniant ad lac et lanam verba Dei dicturi sunt. Qui praedicas non furandum, furaris 90, dicit Apostolus ad eos qui bona dicunt et mala faciunt. Tu audi praedicantem, ne fureris; noli imitari furantem. Si furantem imitari volueris, ipse te pascit facto suo; tibi venena subministrat, non cibum. Si vero hoc ab illo audis quod non dicit de suo, sed de Dei - non potest quidem uva de spinis legi; nam et ipsa Domini sententia est: Nemo colligit de spinis uvam et de tribulis ficus 91 -, nec ideo tamen quasi calumnieris Domino tuo et dicas: "Domine noluisti me, quia fieri non potest de spinis legere uvam; et rursus dixisti mihi de quibusdam: Quae dicunt facite; quae autem faciunt facere nolite 92, nempe mala facientes utique spinae sunt. Quomodo vis de spinis me colligere uvam verbi?". Respondebit: "Non est illa uva spinarum, sed aliquando increscens sarmentum implicat se in sepem, et pendet uva inter densa spinarum, sed non surgit de radice spinarum. Tu si esurieris, et aliud non habes unde sumas, caute manum mitte, ne lacereris ab spinis, id est, ne facta imiteris malorum; et lege uvam inter spinas pendentem, sed de vite nascentem. Ad te perveniet botrui alimentum, spinis servatur ignis tormentum".

Christi oves vocem eius audiunt.

23. Et extraham oves meas, inquit, de ore eorum, et de manibus eorum: et non erunt adhuc eis ad cibum 93. Hoc et in psalmo dicitur: Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant populum meum in cibo panis94 Et non erunt eis adhuc ad cibum: quoniam haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse 95. Abstuli a malis pastoribus oves, monendo ut dixi ne quod faciunt, faciant: id est, ne quod faciunt mali pastores, faciant incautae et negligentes oves. Et quid ait? Cui dat quod illis abstulit? Forte pastoribus bonis? Non hoc sequitur. Et quid dicemus, Fratres? Nonne sunt pastores boni? Nonne alio loco Scripturarum dicitur: Et constituam eis pastores secundum cor meum, et pascent eas cum disciplina 96? Quomodo ergo oves, quas malis pastoribus tollit, non dat bonis, sed tamquam omnino nusquam remanserint boni, dicit: Ego pascam? Petro dixerat: Pasce oves meas 97. Quid ergo facimus? Cum Petro commendantur oves, non ibi dicit Dominus: Ego pascam oves meas, non tu, sed: Petre, amas me? Pasce aves meas. An forte quia modo non invenitur Petrus - iam enim assumptus est in requiem Apostolorum et martyrum - non est cui dicat securus Dominus ovium: Pasce oves meas, et quodam modo quasi necessitate descendit ad officium pascendi oves suas, non habens quibus commendet, nec tamen deserens? Hoc enim videtur sequi: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse 98, cui dicebamus: Qui pascis Israel, intende; qui deducis velut oves Ioseph 99, populum in Aegypto constitutum: iam diffusus in gentibus Israel, ipse est Ioseph. Nostis enim, quia migravit Ioseph in Aegyptum: vendentibus fratribus factum est 100. Vendiderunt Christum Iudaei; non sine causa et inter Apostolos ipse Iudas venditor fuit. Coepit esse Christus in gentibus, ibi honoratus est, ibi crevit populus eius, non eum deserit pastor eius. Excita, inquit, potentiam tuam et veni, ut salvos facias nos 101. Plane facit et faciet. Ait: Ecce ego ipse, et inquiram oves meas, et visitabo eas, sicut visitat pastor gregem suum 102. Non curaverunt mali pastores; non enim suo sanguine redemerunt. Sicut, visitat, inquit, pastor gregem suum in diem? In quale diem? Cum fuerit nimbus et nube 103, id est, pluvia et nebula. Pluvia et nebula, error saeculi huius; caligo magna surgens de cupiditatibus hominum, et nebula valida contegens terram. Et difficile est ut non errent oves in ista nebula. Sed pastor non deserit eas. Inquirit eas, penetrat nebulam oculis acutissimis, non impeditur caligine nubium. Videt, undique errantem revocat tantum ut fiat quod dicit in Evangelio: Quae sunt oves meae, audiunt vocem meam et sequuntur me 104. In medio ovium dispersarum, sic inquiram oves meas, et educam eas ab omni loco, quo dispersae sunt illic, in die nubis et nimbi 105. Quando difficile est inveniri, nunc ego inveniam. Crassa nebula est, pinguis nimbus est: oculos eius nihil latet.

Montes Israel, auctores Scripturarum divinarum.

24. Et educam eas de gentibus, et colligam eas de regionibus, et inducam eas in terram earum, et pascam eas super montes Israel 106. Constituit montes Israel, auctores Scripturarum divinarum. Ibi pascite ut secure pascatis. Quidquid inde audieritis, hoc vobis bene sapiat; quidquid extra est, respuite. Ne erretis in nebula, audite vocem pastoris. Colligite vos ad montes Scripturae sanctae. Ibi sunt deliciae cordis vestri, ibi nihil venenosum, nihil alienum; uberrima pascua sunt. Vos tantum sanae venite, sanae pascimini in montibus Israel. Et in rivis, et in omni habitatione terrae 107. A montibus enim, quos ostendimus, manaverunt rivi praedicationis evangelicae, cum in omnem terram exivit sonus eorum 108, et facta est omnis habitatio terrae pascendis ovibus laeta atque fecunda. In pascuis bonis pascam eas, et in montibus altis Israel. Et erunt stabula earum illic 109, hoc est, ubi requiescant, ubi dicant: Bene est, ubi dicant: Verum est, manifestum est, non fallimur. In gloria Dei requiescent, tamquam in stabulis illis. Et dormient, hoc est, requiescent, et requiescent in deliciis bonis 110.

25. Et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel 111. Iam dixi montes Israel, montes bonos, quo levamus oculos, ut inde nobis auxilium veniat 112. Sed auxilium nostrum a Domino, qui fecit caelum et terram. Ideo ne vel in montibus bonis esset spes nostra, cum dixisset: Pascam oves meas super montes Israel 113, rursus ne tu remaneres in montibus, subiecit statim: Ego pascam oves meas. Leva tu oculos tuos in montes, unde veniet auxilium tibi, sed attende dicentem: Ego pascam. Auxilium enim tuum a Domino, qui fecit caelum et terram.

26. Et ego requiescere faciam eas, dicit Dominus Deus 114. Sed ut requiescere faciat, quid primo curavit? Quod enim primo curavit, posterius dicit: Haec dicit Dominus Deus: Quod periit, inquiram; et quod erravit, revocabo; et quod comminutum est, colligabo; et quod exanime est, confortabo; et quod pingue est, et quod forte custodiam 115: quod non faciebant mali pastores, se ipsos pascentes, non oves. Non ait Dominus: Constituam alios bonos pastores, qui faciant haec, sed Ego, inquit, faciam; oves meas nulli committam. Securi vos, Fratres; securae vos oves. Nobis videtur timendum, quasi desit pastor bonus.

Christus pascit cum iudicio quos redemit.

27. Claudit sic: Et pascam eas cum iudicio 116. Vide quia sic solus pascit, cum iudicio pascens. Quis enim homo iudicat de homine? Temerariis iudiciis plena sunt omnia. De quo desperaverimus subito convertitur et fit optimus. De quo multum praesumpserimus subito deficit et fit pessimus. Nec timor noster certus est, nec amor noster certus est. Quid sit hodie quisque homo, vix novit ipse homo. Tamen utcumque ipse quid hodie. Quid autem cras nec ipse. Pascit ergo ille cum iudicio, dispertiens propria propriis: haec istis, illa illis, debita eis quibus debetur, hoc aut illud. Novit enim quid agat. Cum iudicio pascit, quos iudicatus redemit. Pascit ergo ipse cum iudicio.

Diabolus omnes errantes vult quibuslibet erroribus.

28. In propheta enim Hieremia clamavit quidam perdix, Congregavit quae non peperit, faciens divitias suas non cum iudicio 117. Contra istum perdicem facientem divitias suas non cum iudicio, pascit iste pastor cum iudicio. Quare ille sine iudicio? Quia congregavit quae non peperit. Quare iste cum iudicio? Quia fovet quod peperit. De pastore tamen bono loquimur. Pastores boni aut non sunt, aut latent. Si non sunt, quid agimus? Si latent, quare de illis tacetur? Perdix quidem ille a quibusdam maioribus et ante nos Scripturarum tractatoribus diabolus intellectus est, congregans quae non peperit. Non enim ille creator sed deceptor est, faciens divitias suas non cum iudicio. Non enim ad eum pertinet quis isto, quis illo modo erret. Omnes errantes vult, quibuslibet erroribus. Quam diversae sunt haereses, quam diversi errores! Ille in omnibus vult errare homines 118. Non dicit diabolus: "Donatistae sint et non Arriani". Sive illic sive illic sint, ad eum pertinent congregantem sine iudicio. "Idola, inquit, adoret, meus est; in Iudaeorum superstitione remaneat, meus est; deserta unitate in illam vel illam haeresim pergat, meus est". Congregat ergo sine iudicio faciens divitias suas. Sed quid sequitur? In dimidio dierum eius derelinquent eum, et in novissimis suis erit insipiens 119. Venit ille congregans undique oves suas. In dimidio dierum eius, prius quam sperabat, ante quam putabat, derelinquent eum, et erit insipiens in novissimis suis. Quare in primis suis sapiens erat, et in novissimis suis sit insipiens? Audite Fratres. Dicitur aliquando in Scripturis sapientia pro astutia, abusione verbi, non proprietate. Unde enim dicitur: Ubi sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi120 Et iste perdix, idem draco, idem serpens, tamquam sapiens erat, quando Adam per Evam decepit 121. Verum dicere putatus est, bonum consilium dare existimatus est, contra Deum creditus est. Quod vero dicitur sapientia abusione verbi et in malo, consuetudine quidem Scripturarum nostrarum nam quemadmodum loquantur auctores mundi, quid ad nos? habes in eodem libro: Erat ibi serpens sapientior omnibus bestiis 122. Iste sapientior omnibus bestiis, acutus et astutus ad decipiendum agnoscitur. Postea non ei creditur. Dicitur ei: "Renuntiamus tibi, sufficit quod incautos primo decepisti". Ergo ita in novissimis suis erit insipiens. Apertae erunt fraudes eius, et ideo iam fraudes non erunt. In novissimis suis erit insipiens, qui congregavit quae non peperit, et fecit divitias suas non cum iudicio. Pascit contra illum Redemptor noster cum iudicio.

Haereticus adiutor et filius diaboli.

29. Exsistat et aliquis haereticus, etsi non frater diaboli, certe adiutor et filius. Et ipsum dixerim perdicem contentiosum animal. Hoc enim animal, ut aucupes norunt, etiam contendendi studio capitur. Contendunt isti contra veritatem, et contenderunt ex quo se diviserunt. Modo dicunt: "Contendere nolumus", quia iam capti sunt. Non habet quod dicat: "Nolo contendere". O capte, aliquando certe tu eras qui primis temporibus seditionis tuae traditores arguebas, innocentes damnabas, iudicium Imperatoris quaerebas, iudicio episcoporum non consentiebas, victus totiens appellabas, apud ipsum Imperatorem studiosissime litigabas. Congregabas quae non peperisti. Ubi est nunc cervix tua? Ubi lingua tua? Ubi sibilus tuus? Certe in novissimis tuis factus es insipiens, pavisti sine iudicio. Non enim verum vis, vel de errore tuo vel de veritate iudicare. Pascit contra te Christus cum iudicio, discernit oves suas ab ovibus non suis. Quae sunt oves meae, inquit, audiunt vocem meam et sequuntur me 123.

Boni pastores numquam deerunt.

30. Hic invenio omnes pastores bonos in uno pastore. Non enim vere boni pastores desunt, sed in uno sunt. Multi sunt, qui divisi sunt. Hic unus praedicatur, quia unitas commendatur. Neque enim vere modo ideo tacentur pastores, et dicitur pastor, quia non invenit Dominus cui commendet oves suas. Tunc autem ideo commendavit, quia Petrum invenit. Immo vero et in ipso Petro unitatem commendavit. Multi erant Apostoli, et uni dicitur: Pasce oves meas 124. Absit ut desint modo boni pastores, absit a nobis ut desint, absit a misericordia ipsius, ut non eos gignat atque constituat. Utique si sunt bonae oves, sunt et boni pastores, nam de bonis ovibus fiunt boni pastores. Sed omnes boni pastores in uno sunt, unum sunt. Illi pascunt, Christus pascit. Non enim vocem suam dicunt amici sponsi, sed gaudio gaudent propter vocem sponsi 125. Ideo ergo ipse pascit, cum ipsi pascunt; et dicit: Ego pasco, quia in illis vox ipsius, in illis caritas ipsius. Nam et ipsum Petrum, cui commendabat oves suas quasi alter alteri, unum secum facere volebat, et sic ei oves commendare, ut esset ille caput, ille figuram corporis portaret, id est, Ecclesiae, et tamquam sponsus et sponsa essent duo in carne una 126. Proinde ut oves commendaret, quid ei prius dicit, ne illi tamquam alteri commendaret? Petre, amas me? Et respondit: Amo. Et iterum: Amas me? Et respondit: Amo. Et tertio: Amas me? Et respondit: Amo 127. Confirmat caritatem, ut consolidet unitatem. Ipse ergo pascit unus in his, et hi in uno. Et tacetur de pastoribus, sed non tacetur. Gloriantur pastores, sed qui gloriatur, in Domino glorietur 128. Hoc est Christum pascere, hoc est in Christo pascere, hoc est et cum Christo pascere, praeter Christum sibi non pascere. Neque enim vere inopia pastorum, tamquam ista futura mala tempora Propheta praedicaret, dixit: Ego pascam oves meas 129, non habeo cui commendem. Etiam cum ipse Petrus erat, et cum adhuc ipsi Apostoli erant in hac carne et in hac vita, tunc ait ille unus, in quo uno omnes unum: Habeo alias oves, quae non sunt de hoc ovili; oportet me et eas adducere, ut sit unus grex et unus pastor 130. Sint ergo omnes in pastore uno, et dicant vocem pastoris unam quam audiant oves, et sequantur pastorem suum, et non illum, aut illum, sed unum. Et omnes in illo unam vocem dicant, diversas voces non habeant. Obsecro vos, Fratres, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata 131. Hanc vocem eliquatam ab omni schismate, purgatam ab omni haeresi, audiant oves et sequantur pastorem suum dicentem: Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me 132.

Christi vox apud donatistas non auditur.

31. Nam vis nosse, haeretice, quam non habeas vocem pastoris, et periculose te sequantur oves tectum indumento ovis, et intus lupum rapacem 133? Audiant vocem tuam videamus an Christi sit. Ecclesiam quaerit infirma ovis a grege aberrans, nesciens ubi sit grex. Quaerit quo se aggreget, quo intret. Ede vocem: audiamus an Christi sit. Audiamus utrum agni sit, an perdicis. Ovis Dei gregem suum quaerit. Puta ovem de Oriente venisse ad Africam quaerit gregem suum. Incurrit in te, incurrit in basilicam tuam intrare vult. Commoveris ignota facie, vel tu, vel minister tuus. Stans vel sedens ad ostium, interrogat ovem quaerentem gregem suum, immo gregem Dei. Cum grege suo intrare vult, ibi esse putat. Quaeris: "Paganusne es, an christianus?". Respondet: "Christianus": ovis est enim Dei. Quaeris ne forte catechuminus sit, et irruat sacramentis. Respondet: "Fidelis". Quaeris cuius communionis sit. Respondet: "Catholicus". Christianum, fidelem, catholicum reprobas. Qui sunt intus quas tenes? Ita vero proice, reproba. A te reprobatus, a Christo probatur. Utinam et illi qui sunt apud te agnoscant te, et in dimidio dierum tuorum derelinquant te. Quidam fratres nostri hesterno die ierunt ad basilicam eorum. Etsi ad malos fratres, tamen ad fratres. Attendite, Fratres mei, quid intersit inter fiduciam veritatis et timorem falsitatis. Quando aliquos eorum in hoc populo agnoscitis, quomodo gaudetis! Quia in vobis ille est qui quaerit quod perierat 134. Suggeritur aliquando vobis: "Audiet et discedet". Et vos: "Audiat et discedat". "Audiet et irridebit". "Audiat et irrideat. Aliquando sapit et aliquando cognoscet. Aliquando relinquitur a populo suo, remanet cum corde suo. Renuntiat errato suo. Gratias agit Deo suo". Illi autem quid? "Qui estis?". "Christiani sumus". "Non, sed exploratores". Et illi: "Catholici sumus". Conati sunt iniuriare; meliore consilio paenituit eos. Atque utinam sic paeniteat et ibi remanere, quomodo paenituit eos qui ingressi sunt iniuriare. Tamen quos proiecerunt christianos, fideles, catholicos; quos tenuerint, nolo dicere. Quos proiecerint, video; quos tenuerint, ipsi dicant.

32. Dicant ergo vocem suam. Videamus an Christi sit vox, an pastoris sit vox, quam sequantur oves. Sive per bonum vox ista, sive per malum hominem, utrum pastoris sit vox, attendamus. Quaerit infirmus Ecclesiam quaerit errans Ecclesiam. Tu quid dicis? "Partis Donati est Ecclesia". Ego vocem pastoris inquiro. Lege mihi hoc de Propheta, lege mihi de psalmo, recita de Lege, recita de Evangelio, recita de Apostolo. Inde ego recito Ecclesiam toto orbe diffusam et Dominum dicentem: Quae sunt oves meae vocem meam audiunt et sequuntur me 135. Quae est vox pastoris? Et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem 136. Ecce vox pastoris, agnosce te, et sequere si ovis es.

Ecclesiam toto orbe diffusam innumerabiles Scripturae testantur.

33. "Sed illi codices tradiderunt, et illi thus idolis posuerunt, ille et ille". Quid ad me de illo et illo? Si fecerunt, non sunt pastores. Tu vocem pastoris edicito, quia nec de illis vocem pastoris annuntias. Tu accusas, non Evangelium; tu accusas, non Propheta, non Apostolus; de quo mihi vox ista loquitur, de illo credo; aliis non credo. Sed Acta proferes; Acta profero. Credamus tuis; crede et tu meis. Non credo tuis; noli credere meis. Auferantur chartae humanae, sonent voces divinae. Ede mihi unam Scripturae vocem pro parte Donati; audi innumerabiles, per orbem terrarum. Quis eas enumerat? Quis eas terminat? Tamen ut pauca commemoremus, Legem attende, primum Dei Testamentum: In semine tuo benedicentur omnes gentes 137. Et in psalmo: Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 138. Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium, quoniam ipsius est regnum et ipse dominabitur gentium 139. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra 140. Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi 141. Quis enumerare sufficiat? Prope omnis pagina nihil aliud sonat quam Christum, et Ecclesiam toto orbe diffusam. Exeat mihi una vox pro parte Donati: quid magnum est quod quaero? Ecclesiam toto orbe diffusam perituram fuisse dicunt. Peritura praedicta est tot testimoniis mansura? Nec una vox ista per Legem, per Prophetas, per Cantica, pastoris est - neque enim illi verum dicere sine Dei Verbo potuerunt, quod est Christus - audi vocem Verbi, et ex ore Verbi.

34. Miratus fidem centurionis: Amen, inquit, dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Propterea dico vobis quia multi ab Oriente et Occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno caelorum 142. Ab Oriente et Occidente multi venient. Ecce Ecclesia Christi, ecce grex Christi. Tu vide, si ovis es. Non enim latet te grex qui ubique est. Non habebis quod respondeas iudici tuo, quem non vis esse pastorem tuum; non habebis, inquam quod respondeas iudici tuo: "Nescivi, non vidi, non audivi". Quid est quod non scisti? Nec est qui se abscondat a calore eius 143. Quid est quod non vidisti? Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri 144. Quid est quod non audisti? In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum 145.

Dimittite vocem lupi, sequimini vocem pastoris.

35. Sed recte a vobis quaeritur vox Christi, vox pastoris, quam oves audiant et sequantur. Non invenitis quid dicatis, vocem pastoris non habetis. Audite et sequimini. Dimittite vocem lupi, sequimini vocem pastoris. Aut date vocem pastoris. "Damus", inquiunt. Audiamus: "Damus et nos vocem pastoris". Audiamus. "In Canticis, inquiunt, canticorum loquitur sponsa ad sponsum, Ecclesia ad Christum". Novimus Cantica canticorum, sancta Cantica, amatoria Cantica, sancti amoris, sanctae caritatis, sanctae dulcedinis. Plane volo inde audire vocem pastoris, vocem dulcissimi sponsi. Ede, si quis habes. Audiamus. "Sponsa, inquiunt, dicit ad sponsum: Annuntia mihi quem dilexit, anima mea ubi pascis, ubi cubas 146. Et ille, inquiunt, respondet: In meridie". Manifesta tibi testimonia proferebam non erat quemadmodum aliter interpretareris: Postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae 147. Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae 148. Quid est quod mihi de Canticis canticorum profers? Quod forte non intellegis. Etenim illa Cantica aenigmata sunt, paucis intellegentibus nota sunt, paucis pulsantibus aperiuntur 149. Tene et devote accipe aperta, ut merito tibi pandantur obscura. Quomodo eris penetrator obscurorum, contemptor manifestorum?

Verba Cant 1, 6-7 discutiuntur.

36. Ecce tamen ut possumus, Fratres, haec verba discutiamus. Aderit Dominus ut videatis ibi sanum intellectum. Primo, quod ab omnibus et imperitis facillime iudicatur, verba ipsa male distinguunt. Nunc audietis, nunc probabitis. Etenim sic se habet textus ipse lectionis. Sponsa loquitur ad sponsum: Annuntia mihi quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas 150. Quod sponsa sponso dicat, quod Ecclesia Christo dicat, nec nos dubitamus, nec illi. Sed omnia verba sponsae audi. Quare verbum quod adhuc sponsae est, vis tribuere iam sponso? Omnia quae dicit sponsa, dicat. Tunc respondebit sponsus. Audi evidentius hac distinctione quam dicturus sum: non invenies aliquid plus. Annuntia mihi quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas in meridie. Ipsa adhuc dicit: Ubi pascis, ubi cubas in meridie. Et vide quia ipsa adhuc dicit. Sequitur enim: Ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum 151. Puto omnes peritos imperitosque discernere genus masculinum et femininum. Operta, quaero cuius generis sit. Ab omni homine quaero: Masculini est, an feminini? Annuntia, inquit, mihi quem dilexit anima mea. Quem, cum dicit, masculum alloquitur, sponsum alloquitur. Quia vero femina virum alloquitur consequentia verba indicant: Annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie, ne forte fiam sicut operta. Audi tu operta, ut fiant tibi haec aperta. Annuntia mihi quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas in meridie, ne forte fiam sicut operta super greges sodalium tuorum. Huc usque verba sponsae. Iam incipiunt verba sponsi de manifesto: Nisi cognoveris temetipsam - agnosce viriliter, femina, temetipsam: temetipsam inquit, nisi cognoveris; audi et reliqua: o pulchra inter mulieres 152 - Nisi cognoveris temetipsam o pulchra inter mulieres, exi tu in vestigiis gregum et pasce haedos tuos in tabernaculis pastorum, non in tabernaculo pastoris. Vide quomodo comminetur sponsus; vide quemadmodum in periculo, quamvis ille dulcis, abstulit de medio blandimenta. Quam blande illa! "Annuntia mihi quem dilexit anima mea ubi pascis, tibi cubas in meridie 153. Venit enim medius dies, quando ad umbracula concurrunt pastores; et forte latebit me ubi tu pascis et ubi cubas; et volo mihi annunties, ne forte fiam sicut operta, id est, sicut occulta, et non cognita. Ego enim manifesta sum, sed ne sicut operta, sicut celata incidam super greges sodalium tuorum". Omnes enim haeretici a Christo exierunt; omnes qui facti sunt pastores mali, habentes greges suos sub nomine Christi, illius sodales fuerunt, illius convivium acceperunt. Sodales enim dicuntur, tamquam unius convivii. Latina lingua sic dicti sunt sodales, quasi simul edales, eo quod simul edant. Audi illum in psalmo arguentem sodales malos, id est, unius convivii: Si inimicus, inquit, meus exprobrasset mihi, sustinuissem utique et si super me magna locutus fuisset. Tu vero unianimis meus, et notus meus, dux meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos 154. Ergo multi sodales ingrati mensae dominicae exierunt foras; mali sodales fecerunt sibi suas mensas, erexerunt altaria contra altare: in eos ista timet incurrere.

Ecclesia transmarina de rebaptizatoribus sollicita.

37. Et si putas quia meridies Africa est - quamquam possem obtinere magis esse mundi meridiem partes Aegypti, et illas exustas sole regiones ubi pluvia non apparet, quia ipse est meridies ubi fervet medius dies. Ibi autem heremus plena milibus servorum Dei. Unde si ad meridiem locorum velimus advertere, quare non ibi pascat ille magis et ibi requiescat, quando ante praedictum est: Ubera erunt deserta heremi 155? - Sed ecce consentio, meridies Africa sit, Africa sit meridies. Hic sunt sodales mali. Ecclesia transmarina in aliquo suorum navigante ad Africam sollicita ne erret, invocat sponsum suum, et dicit ei: "Abundare audio haereticos in Africa, abundare audio rebaptizatores in Africa. Esse autem ibi tuos non minus audio. Et illud audio, et illud audio. Sed qui sint tui, a te volo audire. Annuntia mihi quem dilexit anima mea ubi pascis, ubi cubas in meridie 156, in illo meridie, ubi audio duas partes esse, unam partem ia Donati alteram universo tuo cohaerentem. Tu mihi dic quo eam ne forte velut operta, id est, incognita fiam super greges sodalium tuorum 157, incurram in greges haereticorum, conantes ponere lapidem super lapidem qui destruatur, ne irruam in rebaptizatores, annuntia mihi. Et ille qui commendat unitatem pastoris, qui in hac lectione dixit: Ego pascam 158 pastores autem reprobat qui multi esse voluerant, unitatem amiserunt, severissime non blande respondens, sed pro magnitudine periculi: Nisi cognoveris, inquit, temetipsam o pulchra inter mulieres 159: pulchra es inter mulieres, sed agnosce te. Ubi te agnoscis? In toto orbe terrarum. Si enim pulchra, unitas est in te. Ubi divisio, foeditas est, non pulchritudo. Nisi cognoveris temetipsam: in me credidisti, agnosce te. In me quomodo credidisti? Quomodo et illi mali sodales consentium Verbum carnem factum, natum ex Virgine, crucifixum, resurrexisse, ascendisse in caelum: in talem me credidisti, talem et illi sonant. Cognosce te et me: me in caelo, te in toto orbe terrarum". Unum quemlibet ex Ecclesia tamquam Ecclesiam Christus alloquitur. - Nam quomodo Ecclesia quaerit Ecclesiam? Secundum ipsos loquor. Annuntia mihi quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas 160. Quid quaerit? Ecclesiam. Et ille tamquam ostendens Ecclesiam dicit: In meridie, sicut illi volunt. Respondeant mihi, quomodo Ecclesia quaerat Ecclesiam. Annuntia mihi quem dilexit anima mea. Quae loquitur? Ecclesia. Quid sibi vult annuntiari? Ubi pascis, ubi cubas, id est, ubi sit Ecclesia. Ecclesia loquitur, et interrogat ubi sit Ecclesia; et respondet ille, sicut putant: In meridie. Si in solo meridie est, ut dicunt in Africa, quomodo ipsa interrogat ubi ipsa sit? At vero portio Ecclesiae transmarinae bene interrogat de meridie, ne hic erret. - Alloquitur unumquodque membrum Ecclesiae suae Christus, tamquam suam Ecclesiam. Et quid dicit? Nisi cognoveris temetipsam o pulchra inter mulieres, exi 161. Exire, haereticorum est. Aut cognosce te, aut exi, quia si te non cognoveris, exitura es. Exitura quo? In vestigiis gregum, sequendo malos greges. Ne forte putes quia oves sequeris, si exis, audi quid sequitur: Exi tu in vestigiis gregum, et pasce haedos tuos 162, iam non oves. Nostis, Fratres, ubi erunt haedi. Ad sinistram erunt omnes qui exierunt ab Ecclesia. Manenti Petro dicitur: Pasce oves meas 163; exeunti haeretico: Pasce hoedos tuos 164.

Donatistae Habac 3, 3 male interpretantur.

38. "Est, inquiunt, et aliud testimonium". Nihilo minus contra te. Dic, audiamus. Erit sic contra te, quomodo, hoc quod putabas pro te. - "Si meridiem, inquiunt, interpretamini Aegyptum?". Multis quidem modis interpretamur meridiem:, et Aegyptum Possumus ad locum mundi, et ipsam Africam sic intellegere. Audi quid intellegam per meridiem; intellego fervorem spiritalium, flagrantem igne caritatis, splendentem lumine veritati. Nam dicitur in quodam psalmo: Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia 165, dexteram non hoedos; et eruditos corde in sapientia, ipsi sunt meridies. Unde dicitur ad Prophetam: Et tenebrae tuae sicut meridies erunt 166. Multis. ergo modis possumus intellegere meridiem. Sed prorsus Africam intellego, omnino, Africam intellego. Accipio a te aliquid forte melius quam saperem, nisi a te commemorare. Africa sit meridies. Timet Ecclesia transmarina incidere in rebaptizatores; timet incidere tamquam ignota in greges sodalium, quaerit ab sponso suo, ut annuntiet illi ubi pascat, ubi cubet in meridie 167, quia in ipso meridie in aliis pascit, in aliis non pascit; in aliis cubat, in aliis non cubat - Audiat consilium, veniat ad catholicam Ecclesiam, non incurrat in greges sodalium, non pascat hoedos suos. - Sed dic aliud quod te dicebas, esse dicturum. "Propheta, inquit, ait: Deus ab Africo veniet 168; et iam ubi Africus, utique Africa". O testimonium! Deus ab Africo veniet, et ab Africa veniet Deus! Alterum Christum in Africa nasci et ire per mundum haeretici annuntiant! Rogo quid est: Deus ab Africa veniet? Si diceretis: Deus in Africa remansit, utique turpiter diceretis. Nunc autem etiam: Veniet ab Africa, dicitis. Novimus ubi sit natus Christus, ubi sit passus, ubi in caelum ascenderit, ubi discipulos miserit, ubi eos Sancto Spiritu impleverit, ubi per, totum mundum evangelizare iusserit, et obtemperaverunt, et impletur orbis terrarum Evangelio.

De donatistarum origine.

39. "Ergo tu mihi, inquit, expone quid est: Deus ab Africo veniet". Dic totum, et fortassis intelleges. Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso 169. Tu mihi expone, si iam ab Africa, quomodo de monte umbroso? De Numidia nata est pars Donati. Ipsi missi sunt primo in dissensionem et tumultum et scandalum, quaerentes ingens vulnus. Numidae miserunt. Secundus Tigisitanus misit. Ubi sit Tigisi, notum est. Qui missi sunt clerici, extra congregaverunt ab Ecclesia, ad it clericos Carthaginis accedere noluerunt, visitatorem posuerunt, a Lucilla suscepti sunt. Auctor totius huius mali Numida haereticus fuit. In Numidia, unde ventum est huc cum tanto malo, muscarium vix invenitur, in cupsonibus habitant. Quomodo mons umbrosus in Numidia? Die mihi ergo. Noli huc usque recitare: Deus ab Africo, exigo sequentia: Et sanctus de monte umbroso. Sed ostende mihi partem Donati a Numidia de monte umbroso venire. Invenis nuda omnia, pingues quidem campos, sed frumentarios, non olivetis fertiles, non ceteris nemoribus amoenos. Unde ergo mons umbrosus in Numidiae partibus. unde hoc scandalum venit?

Prophetiam Habac 3, 3 Augustinus exponit.

40. "Tu mihi, inquit, ergo expone quid est: Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso". Vide quam facile exponam. Primo illud audi quod ait Dominus: Oportebat Christum pati et resurgere tertio die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem 170. Ecce unde veniet: Incipientibus, cum dixit, inde utique se in sanctis suis ad alias gentes venturum esse praedixit. Lege divisionem terrae filiorum Israel omnibus tribubus in libro Iesu Nave. Aperte ibi dictum est: Iebus ab Africo, quae est Hierusalem 171. Lege, quaere, et invenies. Utinam cum inveneris, credas; utinam animositatem deponas. Iebus ab Africo, quae est Hierusalem. Et Dominus: Incipientibus ab Hierusalem 172: hoc est: Deus ab Africo veniet. Quomodo ergo a monte umbroso? Evangelium iam lege. De monte Oliveti Christus ascendit in caelum. Sequere. Et quid lucidius? Audis: ab Africo; audisti: de monte umbroso. Legem recitamus. Evangelium recitamus. Audisti: Incipientibus ab Hierusalem; audi: Per omnes gentes. In eodem Propheta sequere verba illa quae contempsisti, verba illa quae praetermisisti: Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso; cooperiet montes umbra eius, et gloria eius plena est terra 173. Per omnes ergo gentes, incipientibus ab Hierusalem 174. Quomodo, incipientibus ab Hierusalem? Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso id est, a monte Oliveti, ubi ascendit in caelum, unde misit discipulos suos, ubi etiam ascensurus ait: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate, sed accipietis virtutem ex alto, et eritis mihi testes - videte quomodo incipit Evangelium - et eritis mihi testes in Hierusalem, et in Iudaea et in Samaria, et usque in totam terram 175. Ergo Deo veniente Christo, et nomen eius, et praedicatio Evangelii eius ab Hierusalem, id est, ab Africo, et a monte umbroso, id est, a monte Oliveti, quia per omnes gentes diffamatum est Evangelium, operiet montes umbra eius, id est refrigerium eius, protectio eius, et laudis eius plena est terra 176. Cantate ergo cum tota terra canticum novum, non canticum vetus cum angulo terrae.

De viro cyrenensi et Iosepho ab Arimatea.

41. Dicunt et aliud. "Cyreneus, inquiunt, quidam Simon angariatus est, ut tolleret crucem Domini" 177. Legimus, sed quid te adiuvet, volo scire. "Cyreneus, inquit, Afer est. Quare ipse angariatus est qui crucem tolleret". Ubi sit Cyrene, forte nescis: Lybia est, Pentapolis est, contigua est Africae, ad Orientem magis pertinet. Vel in distributione provinciarum Imperatorum cognosce: Imperator Orientalis mittit iudicem ad Cyrenen. Breviter respondeo. Ubi est pars Donati, non invenitur Cyrene; ubi est Cyrene, non invenitur pars Donati. Manifesta veritas convincit errorem. Det mihi Cyrenen, ubi est pars Donati; det mihi partem Donati, ubi est Cyrene. Manifestum enim est, Fratres, in Pentapoli Ecclesiam esse catholicam partem ibi Donati non esse. Sed securi irrideamus flendos, et fleamus ridendos. Quid dicis? Meritum Cyrenensis huius magnum commemoras, quia tulit crucem Domini 178, et Afrum dicis. Orientalis est. Lybia enim duobus modis dicitur, vel ista quae proprie Africa est, vel illa Orientis pars, quae contigua est Africae, et omnino collimitanea. Sed Afer fuerit Cyrenensis. Beatum putas, quod angariatus crucem tulit? Quanto melius forte diceret alius in Arimathia remansisse Ecclesiam Christi? Quia Ioseph ille dives ab Arimathia, habens ante oculos regnum Dei, non angariatus, non coactus venit ad crucem Domini. Cum ceteri formidarent, petiit a Pilato sepeliendum corpus Domini, de ligno deposuit, obsecutus est funeri, in sepulcro condidit, laudatus est in Evangelio. Quia ergo de Arimathia fuit iste pius exhibens tantum obsequium corpori Domini, in Arimathia remansit Ecclesia? Aut si magis vos delectat angariatus, id est, qui cogitur tollere crucem, recte ergo faciunt Imperatores catholici, qui vos cogunt ad unitatem.