DE EO QUOD IN ISAIA SCRIPTUM EST:
"QUI AUTEM DEDITI MIHI ERUNT POSSIDEBUNT TERRAM
ET INHABITABUNT MONTEM SANCTUM MEUM"
ET EX APOSTOLO:
"HAS ERGO PROMISSIONES HABENTES CARISSIMI MUNDEMUS NOS
AB OMNI COINQUINATIONE CARNIS ET SPIRITUS PERFICIENTES
SANCTIFICATIONEM IN TIMORE DEI"
1. In omnibus lectionibus quas recitatas audivimus, si animadvertit Caritas vestra primam lectionem Isaiae prophetae - quia omnia quae lecta sunt nec meminisse nec dicere possumus - recentissimum arbitror residere potuisse in cordibus vestris quo conclusit lector: Qui autem dediti mihi erunt, possidebunt terram et inhabitabunt montem sanctum meum 1. Deinde ascendit apostolica lectio et inde coepit: Has ergo promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei 2. Procurante divina misericordia, quae nos regit et quae nobis esurientibus escas praeparat 3, non solum corporum reficiendorum, propter quas facit oriri solem super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos 4, sed etiam propter famem cordis nostri quam patimur in hac heremo et morimur nisi manna pluat 5, mensam ergo suam nobis praeparans Dominus, nulla humana industria procurante, quod ipse novit, factum est ut se lectiones sic sequerentur, ut in Isaia promitteretur nobis aliquid, in Apostolo autem diceretur: Has ergo promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei 6, quasi una lectio esset Prophetae et Apostoli. Quid enim ait Apostolus? Has ergo promissiones habentes, carissimi, et ibi non est dictum quas promissiones, non quia non ibi sunt, sed quia non inde coepit lector, et tamquam quaerebat animus auditoris de quibus promissionibus dicat Apostolus: Has ergo promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus 7. Magnum enim negotium nobis imponitur, et non parvus labor, mundare nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Et nemo suscipit hunc laborem, nisi audiat promissionis mercedem. Cum ergo laborem mundationis carnis et spiritus nemo suscipiat, nisi praemio invitatus, nescio quomodo factum est, ut lector ab indictione laboris inciperet et a promissione mercedis non inciperet, sed Deus qui noluit fraudare auditorem intentum. Si forte dubitabat suscipere laborem mundationis carnis et spiritus quia non audierat mercedem, armet se ad principium lectionis apostolicae. Promissiones autem si quaerit, attendat ad finem lectionis propheticae. Ubi enim finivit prophetica lectio, ibi est promissio; unde coepit lectio Apostoli, ibi est operis indictio.
2. Erigamus ergo nos, et mundemus ab omni coinquinatione carnis et spiritus, has promissiones habentes. Quas promissiones? Qui autem mihi dediti erunt, dicit Dominus per Isaiam possidebunt terram et inhabitabunt montem sanctum meum 8. Has ergo promissiones habentes, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus 9. Dicet aliquis: "Et propterea me mundabo a coinquinatione carnis et spiritus, ut possideam terram et inhabitem montem?". Procul dubio quaerendum quid sibi vult possessio terrae et montis habitatio, ne forte sperent homines latas possessiones se accepturos, et non finiant cupiditatem sed differant, immo augeant, et contemnant parva putantes se de ipso genere accepturos esse maiora. Quis enim non contemnat unam centuriam si illi promittatur quia possessurus est centum? Aut quis non contemnat delicias unius prandii, forte pauperioris et frugalioris, si dicatur ei: "Nisi te continueris, non venies ad illam cenam latissimam et opimam"? Qui sic continent a quibusdam praesentibus, non finiunt cupiditates. Sed quia maiores sunt cupiditates e, timendo ne perdant quod amplius desiderant, ea quae minora sunt contemnunt. Ipsa est tamen cupiditas. Numquid non est avarus qui contemnit centum folles, ut acquirat mille? Non tibi videatur iam finisse avaritiam quia invenisti eum contemnentem folles centum. Mille cogitat, ideo centum contempsit. Sunt homines, qui obsequuntur plerumque senibus filios non habentibus, et contemnunt in illis multa, sed maiora ex ipsis sperant. Istos misericordes putamus, an cupidos? Ideo plus probantur filii pauperum, quando obsequuntur parentibus pauperibus, quia pietas illos ducit, non merces. Filii autem divitum quando obsequuntur parentibus suis, non probatur pietas, et si est, latet, quia et si videtur a Deo, ab hominibus videri non potest. Adeo et ipsi parentes male sentientes plerumque de filiis suis, cum putant quia propter pecuniam illis obsequuntur filii sui, cum expediat aliquando filiis eorum ut emancipentur a parentibus, exigit forte aliquod commodum uxorem ducturus, aut perveniendi ad aliquem honorem, ut donent illi res suas, et dicunt: "Non donabo, nam iam non mihi obsequetur". Qualem sententiam tulit de filio suo, quia ad pecuniam illi obsequitur, non attendens paternam caritatem! Si ergo times ne accepta pecunia non tibi obsequatur filius tuus, non est amabilis pietas, sed venalis. Quanto melior filius pauperis, filius aliquando senis aerumnosi et egentis, qui nihil exspectans a patre suo, quia non habet quod ei dimittat, laboribus et aerumna sudoris pascit patrem suum! Aliquando et filii divitum attendentes timorem Dei, non quia exspectant aliquid a parentibus suis, sed quia parentes sunt et genuerunt et educaverunt, et Deus praecepit dicens: Honora patrem tuum et matrem tuam 10, ideo obsequuntur. Sed latet affectus, ubi propositum est praemium. Eo autem isti acceptiores sunt apud Deum, quia mentem ipsorum non possunt videre homines, et Deus solus videt, nec laudari ab hominibus possunt, sicut Iob qui colebat Deum. Putaverunt enim daemones, quod propter mercedem coleret Deum. Ubi autem probatus est quia gratis colit? Quia perditis omnibus dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est; sit nomen Domini benedictum 11.
3. Quare ista dixi, Fratres? Quia cotidie non tacet Scriptura monere ut temporalia contemnentes aeterna diligamus. Non tacet omnis pagina divina loqui nobis, aliquando aperte, aliquando in mysterio obscure. Sed nemo fraudari se putet, quando obscure pagina divina loquitur. Ubi ad te prodit voluntas Dei, hoc est ubi aperta est, ibi illam dilige. Ibi illam ama, quando aperte monet. Et qualis est in aperto, talis est in obscuro; qualis est in sole, talis est in umbra. Talem illam sequeris, si talem illam legis. Obscurum est enim, ut dixi: Possidebit terram et inhabitabit montem sanctum meum 12. Nam si carnaliter accipimus, non nos mundabimus ab omni coinquinatione carnis et spiritus 13, et sine causa nobis procuravit Deus finem lectionis propheticae coniunctum cum principio lectionis apostolicae, si propter possidendum montem terrenum ad avaritiam nos praeparamus, non ad pietatem. Sed quid debemus intellegere montem? Obscurum est quid dixerit "montem". Sed si deseruisset nos Deus, nusquam aperte diceret quid sit mons. Ubi autem dicit aperte, ibi ama montem. Ubi aperte tibi commendat montem, et ipsa Scriptura se aperit quid dicat montem, ibi illum ama. Etiam ubi audieris promitti montem talem, illum sequere. Qualem amasti in aperto, talem intellege in obscuro. Ubi putamus dictum montem, ut possimus nos mundare ab omni coinquinatione carnis et spiritus 14? Quis mons nobis promissus est?
4. Primo terra qualis nobis promittitur sciamus, quam suspirat quodam loco propheta David et dicit: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 15. Procul dubio ergo est quaedam terra viventium, quia ista terra morientium est. Aut si aliquis in ista terra nasceretur nisi moriturus, non diceret illam terram viventium, nisi comparans istam terram et inveniens eam terram esse morientium. Est ergo terra viventium. Nam cum aeterna et caelestis sit, terra dicitur quia possidetur, non quia aratur. Habet enim possessorem sine labore, quia et ista possessorem suum exercet in labore et fatigat in timore. Quid tibi dicitur? "Surge ara terram ut possis habere unde vivas". Et velis nolis, gemens et suspirans surgis et operaris, quia sequitur te sententia damnati Adam: In labore vultus tui edes panem tuum 16. Cum autem transierit omnis labor et gemitus, erimus in terra viventium. Nihil ibi nascitur et crescit. Quidquid ibi est, eodem modo est, sic est semper. Non ibi alternant hyems et aestas, nox et dies. Hic seminatur ut ibi metatur, si tamen seminatur. Quis est enim qui seminat hic, ut ibi metat? Qui erogat pauperibus. Erogatio pauperibus seminatio est in terra. Seminas hic, et ibi invenies messem. Aestate non secatur ut transeat, sed et manducatur et cum gaudio permanet. Ibi enim iustitia saginaris. Terra illa habet panem suum. Quis est iste panis? Qui huc inde ad nos venit. Ego sum panis vivus qui de caelo descendi 17. Qualis est iste panis? Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur 18.
5. Audivimus panem de terra illa, audiamus et montem. Inhabitabunt, inquit, in monte sancto meo 19. Puto enim invenimus in alia sancta Scriptura, quia et mons ipse Christus est. Qui est panis ipse est et mons. Sed panis quia pascit Ecclesiam mons autem quia corpus eius est Ecclesia. Ipsa Ecclesia est mons. Et quid est ipsa Ecclesia? Corpus Christi 20. Adiunge illi caput, et fit unus homo. Caput et corpus, unus hom 21. Caput quis est? Hic qui natus est de virgine Maria, qui suscepit carnem mortalem sine peccato, qui a Iudaeis caesus, flagellatus, contemptus, crucifixus, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 22. Ipse est caput Ecclesiae, ipse panis de illa terra. Corpus autem eius quod est? Coniux eius, id est Ecclesia. Erunt enim duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia 23. Sic et Dominus in Evangelio, cum de viro et de uxore diceret: Igitur iam non sunt duo, sed una caro 24. Ergo unum voluit esse hominem Deum Christum et Ecclesiam. Ibi caput, et hic membra. Noluit resurgere cum membris, sed ante membra, ut haberent quod sperarent membra. Sed ideo mori voluit caput, ut prius resurgeret caput; prius iret in caelum caput, ut in capite suo spem haberent cetera membra, et exspectarent impleri erga se quod praemissum est in capite. Quid enim opus erat Christo mori, Verbo Dei, per quod facta sunt omnia, de quo dicitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt 25? Et crucifigitur, et irridetur, et lancea percutitur, et sepelitur. Et omnia per ipsum facta sunt 26. Sed quia dignatus est esse caput Ecclesiae, desperaret de se Ecclesia quia resurget, si non videret quia resurrexit caput. Resurrexit ergo caput, et visum est resurgere caput. Primo a mulieribus visum est, et nuntiatum est viris. Primae mulieres viderunt resurgentem Dominum, et Evangelistis futuris Apostolis a mulieribus Evangelium annuntiatum est, et per mulieres illis Christus annuntiatus 27. Evangelium enim latine "bonus nuntius" est. Qui graece noverunt, sciunt quid sit Evangelium. Evangelium ergo "bonus nuntius". Quid tam bonum nuntium possumus dicere, quam quia resurrexit Salvator noster? Aut quid maius illi praedicaturi erant, quam quod eis feminae nuntiarunt? Sed quare femina nuntiavit Evangelium? Quia per feminam mors emendata est 28. Etenim feminam nuntiantem mortem consolata est femina nuntians vitam quia mortua erat propinans mortem. Per feminam seductus est Adam ut caderet in mortem; per feminam nuntiatus est Christus, iam resurgens non moriturus. Sic et nos futuri sumus resurgere, et erimus mons sanctus Dei. In hoc monte habitat qui deditus est Deo. Qui autem mihi dediti erunt, possidebunt terram et inhabitabunt montem sanctum meum 29: id est, non recedent ab Ecclesia. Modo laboremus in Ecclesia, postea hereditabimus Ecclesiam. Quando enim ibi erat gaudium nostrum sempiternum, non ibi erimus nisi possessores, non autem laborabimus.
6. Sed evidenter inveniamus alibi montem istum, nam quasi obscurum videtur. Potest aliquis dicere: "Ubi mons Ecclesia? Et quando mons Christus? Et quando mons corpus Christi?". Evidentissime Daniel dicit, nemo inde dubitat. Visionem vidit Daniel, iam numquid indiget expositore? Videat Caritas vestra. Quaedam verba ibi forte indigent expositione, quae in nomine Christi exposita aperientur vobis. Videte si potest dici nisi de Christo. Vidi, dixit Daniel, et ecce lapis abscisus de monte sine manibus 30. Non hoc dixit: sine manibus erat ille lapis, sed sine opere humano praecisus lapis de monte. Non humanae manus accesserunt ut lapis de monte praecideretur. Novit Caritas vestra, quia non praeciduntur lapides de monte, nisi accedentibus manibus humanis. Ille autem praecisus est de monte sine manibus, et venit et confregit omnia regna terrarum. Nescio si versatur ante oculos vestros nisi Christus, de quo dictum est: Adorabunt eum omnes reges terrae 31. Ipse confregit omnia regna terrarum. Superbus rex ante se nullum regem vult habere. Modo omnes reges Christum habent regem. Confregit ergo omnia regna terrarum, ut ille regnet. Et quid dicit? Crevit lapis iste et factus est mons grandis, ita ut impleret universam faciem terrae 32. Iam puto quia agnoscitis Christum. Audistis de terra: Qui dediti mihi erunt possidebunt terram 33. Audistis et de monte: Et inhabitabunt montem sanctum meum. Has ergo promissiones habentes, carissimi, mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus 34. Sed forte vultis nosse, quid est praecidi sine manibus. Hoc enim quasi obscure ibi positum est. Quibusdam vero iam occurrit, ante quam dicam. Sed patiantur moras aliquas propter alios, qui cogitare inde non possunt nisi per nos aliquid audierint. Quid est sine manibus? Sine opere hominis. Et illud advertat Caritas vestra, Fratres, lapidem praecisum de monte, et factum esse montem. De monte praecisus, et mons factus est crescendo. Sed qualis mons factus? Non talis, qualis ille unde praecisus est. Nam de illo monte, unde praecisus est, non dictum est: Crevit et implevit universam terram 35. Duo montes sunt ergo. Primus mons Synagoga, secundus Ecclesia. Primus, populus Iudaeorum; secundus mons, populus christianus. Sed ut fieret populus christianus magnus mons, et impleret universam terram de illo monte praecisus est lapis, quia de Iudaeis venit Christus. Quare ergo sine manibus? Sine opere humano. Christus enim natus de Virgine, sine complexu maritali conceptus est.
7. Ergo manifestum istum montem habemus. Non nobis proponamus montes, aut qualis est Giddaua, aut quales sunt quicumque nobis nominantur. Aliquando enim carnaliter accipientes homines, puta, legunt: Exaudiet illum de caelo sancto suo 36. Bene aliquando de monte, et loquitur Christum. Et currunt homines in montem orare, quasi ibi exaudiat Deus. Carnaliter sapientes, quia vident plerumque nubes inhaerere in lateribus montium, ascendunt in montes, ut proximi sint Deo. Oratione tua vis contingere Deum? Humilia te. Iterum, quia diximus: "Vis contingere Deum? Humilia te", ne carnaliter accipias, descendens in hypogeas, ut ibi roges Deum. Nec hypogeas, nec montem quaeras. In corde tuo habe humilitatem, et Deus tibi dabit altitudinem. Veniet ad te, et erit tecum in cubiculo tuo. Ergo qualem montem habemus Christum, Ecclesiam habemus, Ecclesiam amemus. Crevit et implevit mons iste universum orbem terrarum 37. Manifestum est, quia non sunt in isto monte qui in parte sunt, et non tenent nobiscum universam terram. Commemoramini, Fratres, quia omnis pagina armat et implet nos contra linguas hominum, quas quotidie patimur. Si dixisset: "Crevit ille mons, et implevit universam Africam", numquid dicerent illi, nisi quia pars Donati est? Pressit linguas ipsorum crescendo. Tantum crevit, ut obturet ora verbosorum. Quo enim ut crescendo? Per universam terram. Nam mons ille, unde praecisus est, non crescendo implevit universam terram. Quia etsi impleverunt universam terram Iudaei, quia debellati sunt et suam terram perdiderunt, dispersi sunt per terram poena meritorum, non magnitudine incrementorum. Dominus autem Christus, lapis angularis 38, subegit regna hominum, fregit regna daemonum, humilavit omnes reges ut cresceret, crevit et implevit universam faciem terrae. Audeo dicere: Adhuc crescit, adhuc sunt loca quae implet.
8. Tu ergo ama ipsum montem et para te habitare ipsum montem in aeternum 39; et munda te ab omni coinquinatione carnis et spiritus, has promissiones habens 40. Quas promissiones? Si vis possidere terram et inhabitare montem sanctum, munda te ab omni coinquinatione carnis et spiritus. Quae sunt coinquinationes carnis? Intendat Caritas vestra, et hoc debemus dicere. Quae sunt coinquinationes carnis? Non ubi casu transit homo et tangit aliquid aut pede aut etiam facie, aut si contingat homini labi pede et ita cadere, ut in lutum aut in coenum veniat, coinquinata est facies. Facilis est ista coinquinatio, quomodo solet dici: "Lavatur et exit, nil est". Coinquinatio vero carnis quae cavenda est non huc exit, nisi de coinquinatione spiritus, et sic coinquinat carnem. Coinquinatio spiritus, quae est? Libido. Coinquinatio carnis? Perpetrato adulterio. Habes duo. Surrexit libido, iam coinquinatus est spiritus. Nondum accessit ad adulterium, nondum caro coinquinata est. Sed quid prodest quia caro munda est, et habitator carnis immundus? Ille qui forte est mundus in carne, adulterum cum Deus tenet in corde, nondum maritus, sicut Dominus dicit: Amen dico vobis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo 41. Ista est coinquinatio spiritus. Quando autem fit perfecta sanctificatio? Quando est et carnis et spiritus. Sunt enim homines, qui temperant se a factis et non se temperant a cogitationibus malis. Faciunt mundationem carnis, et non faciunt mundationem spiritus. Tales ideo non faciunt, quia timent homines. Libido ardet, timor revocat. Quid times? Inveniri et damnari, inveniri et expompari. Ergo incoinquinata videtur caro, sed non est perfecta sanctificatio, quia quid dicit Apostolus? Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus 42, ut quomodo te temperas a malis factis, sic te temperes a mala voluntate, a malis cogitationibus. A malo facto contine, et mundas te a coinquinatione carnis; a mala voluntate abstine, et mundas te a coinquinatione spiritus.
9. Et sequitur: Perficientes sanctificationem in timore Dei 43. Magnifice addidit: In timore Dei. Ecce quia non perficit homo sanctificatione, nisi in timore Dei. Quae est perfecta sanctificatio? Et corporis et spiritus. Si sit corporis, et spiritus non sit, imperfecta est. Nam illud non potest esse spiritus sanctificatio, et corporis non esse. Esse corporis et non esse spiritus potest. Esse spiritus et non esse corporis non potest. Qui enim est mundus spiritu operari flagitia non potest. Unde hoc? Ex corde enim procedunt, ait Dominus, adulteria, homicidia 44. Homo enim non potest perpetrare per membra quod non sibi in corde dixerit. Verbum in corde concepit, et deputatum est in opus. Ideo quodam loco Dominus: Mundate quae intus sunt, ait, et quae foris sunt, munda erunt 45. Non dixit: Mundate quae foris sunt. Si a corpore inciperet, restabat ut moneret nos ut mundaremus et animum; si autem ab animo, non opus est ut mundemus corpus, quia animi munditiam sequitur corporis munditia. Ergo apostolus Paulus, quia coepit a carne, opus erat ut diceret et de spiritu: Perficientes sanctificationem. Mundemus nos ab omni coinquinatione carnis et spiritus 46, quia potest incoinquinata esse caro, non faciens adulteria, fornicationes et talia; sed tamen esse libidines, et cogitationes, et malae voluntates in anima. Et subiecit: Perficientes sanctificationem in timore Dei 47. Quis ergo facit sanctificationem corporis, et non facit animae? Qui homines timet, et non Deum. Nam qui in Dei timore est, perficit sanctificationem. Ideo certe noluisti perpetrare adulteria, ne sciret homo. Timore hominum tenuisti carnem a commissis malis; ideo noluisti committere ubi videt homo. Si et Deum times, noli et ibi ubi videt Deus, et perfecisti sanctificationem. Intende: "O si possem, ait aliquis, pervenire ad illam feminam! Sed non possum, diligenter custoditur, maritum vigilantem habet, ministrum non habeo. Si ausus fuero, comprehendor". Facit quasi mundationem corporis; intus autem quia vult, non facit mundationem spiritus. Ideo timebat in corpore facere ne videret homo, et non timet intus facere ubi videt Deus. Oculos hominis vitat, et Dei non timet. Quis ergo perficit sanctificationem? Qui in timore Dei est. Perficientes sanctificationem in timore Dei. Timor hominum forte corpus potest ab immunditia temperare; animum autem, nonnisi timor Dei. Sanctificavit animum? Securus est de corpore. Qui vestitus est mundus sit, et vestis ipsa munda erit. Inhabitator bonus et sanus sit, et non timeat ruinam domus suae.
10. Quid enim an ista caro? Non illam debemus contemnere. Quid est - hoc? Foenum, sed aurum erit. Noli contemnere foenum. Et mutatur in aurum. Ille enim qui potens fuit mutare aquam in vinum 48, potens est mutare foenum in aurum, et de carne facere angelum. Si de sordibus fecit hominem, de homine non facit angelum? Attendat enim Caritas vestra unde factus est homo, et videte si vel cogitare illud volumus. De istis sordibus fecit hominem, et praefecit aliis animalibus. De homine non faciet angelum? faciet prorsus. Amicos suos sibi fecit homines, non illos facturas est angelos? Iam non dicam vos servos, sed amicos 49. Adhuc carnem portantibus, adhuc morientibus, adhuc in ista egestate et fragilitate vitae, versantibus dixit. Iam non dicam vos servos, sed amicos. Et quid est daturus amicis? Quod in se ipso ostendit resurgente. Coronabuntur et convertentur in gloriam caelestem et erunt aequales angelis Dei 50. Nulla erit corruptio, nulla titillatio. Non ibi nobis dicetur: Mundate vos ab omni coinquinatione carnis et spiritus 51. Non laborabimus, nec nobis promittetur praemium, quia iam accepimus. Nec nobis dicetur ut gemamus, quia iam laudamus. Sic enim caro mortalis convertetur in corpus angeli. Sic et gemitus convertetur in laudes. Hic paenitentia et pressura et gemitus. Ibi laudes, laetitia et gaudium. Postea ergo, modo non est laetitia. Sed ubi? in spe. Nondum tenes, sed sperando gaudes, quia qui promisit non potest decipere, quia qui promisit habet et dat.