SERMO 42

DE EO QUOD SCRIPTUM EST IN ISAIA:
"
QUO MIHI MULTITUDINEM SACRIFICIORUM VESTRORUM?"
ET DE CAPITULO
EVANGELII UBI DICIT:
"
REMITTITE ET REMITTETUR VOBIS, DATE ET DABITUR VOBIS"

Quod habemus bonum erogemus, malum remittamus.

1. Ego, Fratres, vires parvas habeo, sed verbum Dei magnas habet. Valeat in cordibus vestris. Ergo et quod lente dicimus valde auditis, si obedieritis. Tamquam per nubem suam per Isaiam prophetam Dominus tonuit. Si sensum habetis, expavistis. Manifeste enim dixit, nec expositorem habent ista necessarium sed factorem. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Quis enim exquisivit ista de manibus vestris1 Deus nos quaerit, non nostra. Sed sacrificium christiani est elemosina in pauperem. Hinc enim fit Deus peccatis propitius. Nisi autem peccatis propitius fiat Deus, quis remanet nisi reus? Ab eis delictis et peccatis, sine quibus vita ista non ducitur, mundantur homines per elemosinas. Quae sunt duorum generum, erogando et remittendo; erogando quod habes bonum, remittendo quod pateris malum. Haec duo genera elemosinarum Dominus magister bonus 2, qui verbum breviavit super terram ut esset fructuosum et non onerosum 3, quam breviter fuerit complexus audite: Remittite, inquit, et remittetur vobis; date, et dabitur vobis 4. Remittite et remittetur vobis, pertinet ad ignoscendum; Date et dabitur vobis, pertinet ad erogandum. Ex illa elemosina qua ignoscis homini nihil perdis. Ecce petit statim veniam ignovisti, nihil amisisti. Caritate amplior domum redisti. Illud aliud genus elemosinarum, ubi iubemur erogare indigentibus, grave videtur, quia quod quisque dederit, hoc ipsum quod dabit non habebit.

Deus in caelis dat, in terris accipit.

2. Equidem et hinc securos nos facit Apostolus, qui dixit: Prout quisque habet, non ut aliis sit refectio, vobis angustia 5. Metiatur ergo quisque vires suas, non thesaurizare attendat in terra. Det, non perit quod dat. Non dico: Hoc non perit, sed dico: Hoc solum non perit. Alia vero quae non dederis et abundant tibi, aut cum vivis amittis, aut cum morieris dimittis. Deinde, Fratres mei, tanta promissio quem non hortetur? Dimittite, inquit, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 6. Quando dicit: Date et dabitur vobis, attende cui dicat, quis dicat. Homini dicit Deus, mortali dicit immortalis, mendico dicit tantus pater familias. Neque enim hoc nobis revocaturus est quod dederimus. Invenimus quem feneremus. Demus in usuram sed Deo, non homini. Ei damus qui abundat, ei damus qui dedit quod demus. Et pro modicis rebus, pro frivolis, pro mortalibus, pro putribilibus, pro terrenis reddit aeterna, incorruptibilia, sine fine manentia. Quid multa dicturus sum? Se promittit, qui promittit, Si amas illum, eme illum ab illo. Et ut noveris te ipsi dare, audi illum dicentem: Esurivi et dedistis manducare; sitivi et potum dedistis; hospes fui et suscepistis me; nudus, et vestistis; aeger, visitastis; inclusus, venistis ad me. Et dicent illi: Quando te vidimus in his necessitatibus constitutum, et ministravimus tibi? 7 Et ille: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis 8. Dat de caelo, accipit in terra. Ipse dat, ipse accipit. Quasi fenus traiectitium facis. Hic das, ibi recipis; hic das res perituras, ibi recipis res sine fine mansuras.

3. Et quandocumque dicis Deo: Libera me Domine ab homine malo 9 - hoc enim modo cantavimus - scio enim quo gemitu dicas: Libera me Domine ab homine malo. Quis enim in isto saeculo non patitur aliquem hominem malum? Quando ergo hoc dicis Deo: Libera me Domine ab homine malo, sicut totis praecordiis dicis, sic intentis oculis te, prius attende. Libera me Domine ab homine malo. Fac respondisse tibi Deum: "A quo?". Dicturus es a Gaio, a Lucio, a nescio quo quem pateris. Et respondet tibi: "De te mihi nihil dicis? Si ab homine malo libero te, prius es liberandus a te ipso. Te ipsum pateris malum, noli te ipsum pati malum". Videamus si invenit quid tibi faciat alter malus. Quid tibi faciat malus? Tu noli esse malus. Non tibi dominetur avaritia tua, non te calcet concupiscentia tua, non te trituret ira tua. Isti hostes interiores tui qui sunt? Tu ipse. Non tibi aliquid faciant. Videamus quid tibi facit vicinus malus, patronus malus, potens malus. Videamus quid tibi facit. Iustum te inveniat, fidelem te inveniat, christianum te inveniat: quid tibi facturus est? Quod Stephano Iudaei fecerunt 10. Faciendo malum miserunt ad bonum. Ergo quando oras ut liberet te Deus ab homine malo 11, attende te. Noli tibi parcere. Te a te liberet. Quomodo a te te liberat? Dimittendo peccata, donando merita, dando tibi vires pugnandi adversus concupiscentias tuas, inspirando virtutem, donando menti tuae caelestem delectationem qua omnis terrena delectatio superetur. Haec tibi cum praestat Deus, liberat te a te, et securus exspectas in huius saeculi malis tamen transituris, cum eis bonis venturum Dominum tuum quae transire non possunt. Satis sint vobis. Videtis certe, quia nescio quomodo ego invalidus accedo, et loquendo fortis fio. Tantus est mihi animus, tanta intentio in profectu vestro. Operarius enim in agro fructum sperans, minus sentit laborem. Scitis fructus mei qui sint, ut vobiscum sim, et omnes simus fructus Dei. Amen.