DEO QUOD SCRIPTUM EST IN ECCLESIASTICO:
"FIDEM POSSIDE CUM PROXIMO IN PAUPERTATE IPSIUS
UT ET BONIS EIUS PERFRUARIS"
1. Cum divinae Scripturae legerentur 1, de quarum sententiis omnibus quoniam nunc loqui non valemus, animadverti unam sententiolam, verborum numero brevissimam pondere autem sensus amplissimam. Inde elegi, adiuvante Domino, huic tantae exspectationi Caritatis vestrae, pro virium nostrarum mediocritate servire, et ministrare vobis de cellario dominico unde et ego vobiscum vivo. Haec ergo sententia est de qua loquor: Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis eius perfruaris 2. Accipiamus hanc primum ut videtur sonare simpliciter, ut eam possunt omnes intellegere, etiam qui nulla Scripturarum divinarum secretiora rimantur. Fidem, inquit posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis eius perfruaris. "Verum est, inquit qui simpliciter audivit, quando amicus pauper est, non ei frangenda est fides; permanendum cum illo est, nec mutanda amicitia facultate mutata, sed servanda fides, voluntate firmata. Amicus enim meus, si cum dives esset, amicus fuit; cum pauper est, amicus non est; non ipse mihi amicus, sed aurum eius fuit. Si autem amicus meus ipse homo fuit, et manente auro et recedente auro, ipse est qui fuit. Quare ergo modo non sit amicus, qui et si perdidit thesaurum, non perdidit animum? Equum si emerem, detractis ornamentis et strato, nudum forte non despicerem. Et amicus mihi vestitus placuit, exspoliatus displicet? Bene ergo praecipit Scriptura divina, salubriter omnino et accomodatissime moribus hominum: Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius".
2. Ut et bonis eius perfruaris 3. Quid ergo? Accedemus ad posteriorem partem huius sententiae et talem cogitationem habebimus de amico, ut dicamus: "Nobis manendum est cum illo et servanda illi fides est in paupertate eius, ut et bonis eius perfruamur"? Erit enim dives qui modo pauper est, et non te admittet ad divitias suas, cuius paupertatem superbus antea fastidisti. Posside ergo cum illo fidem, etiam cum pauper est, ut et bonis eius perfruaris quando illi accesserint divitiae et cum illo gaudeas in eis. Posside cum illo fidem. Pauper est, sed magnam possessionem habet fidem. Qui parabas cum illo et volebas possidere terram si haberet terram quam possideretis simul, quanto firmius cum illo possides fidem? Talis est enim forte amicus tuus, ut ei possit aliquis improbus auferre possessionem. Numquid poterit auferre fidem? Quid est ergo: ut et bonis eius perfruaris 4? Utique quia ex paupere poterit fieri dives, et perfrueris divitiis eius qui eius paupertatem non aspernatus es.
3. Prior quidem illa pars sententiae huius, secundum istum intellectum popularem, placet mihi. Posterior autem, fateor vobis, offendit me. Si enim propterea manes cum amico in paupertate eius, ut quando dives fuerit, perfruaris divitiis eius, adhuc non amicum, sed aliud aliquid amas in amico. Fides et spes duae amicae bonae sunt, et maior his caritas. Haec in divinis, manent, inquit Apostolus, tria haec, fides, spes, caritas. Maior autem eorum caritas 5. Sectamini caritatem 6. Interrogo ergo amicum de amico: "Dic mihi, obsecro te, fidem possides cum isto in paupertate eius?". Plane, inquit, audivi enim hoc in sancta Scriptura, et commendavi cordi meo et in memoria mea reposui. Libens recolo, libentius facio. Audivi enim sanctum verbum: Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius". Et ego: "Quare hoc facis? An propter illud quod sequitur: ut et bonis eius perfruaris 7? Quid ergo exspectas?". "Ut quando, inquit, dives fuerit et bona accesserint, admittat me ad bona sua, quia non fastidivi mala ipsius". "Patere ergo adhuc me paululum interrogantem. Quid si iste, cum quo paupere possides fidem, numquam erit dives? Quid si pauper futurus est usque ad mortem? Perit fides, quia decepta est spes? Quia non pateris aurum possidere cum divite, paenitebit te fidem possedisse cum paupertate?". Si sapit humanum, immo si sapit verum, hac interrogatione turbabitur et dicet mihi: "Verum dicis. Bona res est fidem possidere cum proximo. Sed si ea spe possidetur fides cum proximo paupere ut ad eius divitias perveniamus, ut in eis cum illo communionem habeamus, sine dubio cum mortuus fuerit iste pauper, non accedentibus quae sperabantur divitiis, totius illius boni paenitebit nos, et quod bene mulsimus male fundimus". Vides ergo altius esse istam sententiam perscrutandam non quomodo vulgariter intellegi potest, sed quomodo divina auctoritate condita est, ad aliquid magnum insinuandum, praecipiendum, imperandum nobis, ubi spes nostra non fallatur, ne paeniteat fidem possedisse. Ad sententiam namque non poteris sic pervenire.
4. Ergo attende illum pauperem Lazarum iacentem ante ianuam divitis 8. Pauper iste miserabiliter fuit infirmus, nec saltem ipsius tenebat sanitatem corporis, quod est patrimonium pauperis. Ulcerosus etiam fuit, canes lingebant ulcera eius 9. Erat autem in illa domo dives. Induebatur purpura et bysso, epulabatur cotidie splendide, et nolebat fidem possidere cum paupere 10. Merito Dominus Iesus, fidei amator et dator, plus attendit ipsam fidem in paupere, quam aurum et delicias in divite. Plus attendit pauperis possessionem, quam divitis elationem. Nam ideo illum pauperem nominavit; illius autem nomen tacendum esse iudicavit. Erat, inquit, dives quidam qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur cotidie splendide. Pauper autem quidam nomine Lazarus 11. Nonne videtur vobis de libro recitasse, ubi nomen pauperis scriptum invenit, divitis non invenit? Liber enim ille vivorum erat atque iustorum, non superborum et iniquorum. Nominabatur dives ille ab hominibus, pauper tacebatur. Contra Dominus pauperem nominavit, divitem tacuit. Noluit ergo fidem possidere cum paupere dives ille. Mortui sunt ambo. Contigit mori inopem illum, et auferri ab angelis in sinu Abrahae. Mortuus est dives, et sepultus est - nam fortasse ille nec sepultus est - et cum apud inferos, ut legimus, in tormentis esset, levavit oculos suos a longe, et vidit pauperem in sinu Abrahae 12, quem contempsit ante ianuam suam. Non cum illo potuit communem habere requiem, cum quo fidem noluit habere communem. Pater, inquit, Abraham, mitte Lazarum, ut intinguat digitum suum in aqua, et stillet in linguam meam quia crucior in hac flamma 13. Responsum est: Memento fili, quia percepisti bona tua in vita tua, Lazarus autem mala. Nunc ergo, hic requiescit, tu vero torqueris. Et super haec omnia, chaos magnum est inter nos et vos, nec a nobis quisquam ad vos transire potest, nec a vobis ad nos transmeare 14. Vidit sibi ille negatam misericordiam quia ipsam negaverat. Vidit quam verum esset: Iudicium sine misericordia illi qui non fecit inisericordiam 15. Et qui noluit suo tempore pauperis misereri, fratrum suorum sero misertus est. Mitte ergo, inquit, Lazarum. Habeo ibi quinque fratres. Dicat eis quid hic agitur, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum 16. Et contra hoc responsum est: Si nolunt venire in hunc locum tormentorum, habent ibi Moysen et Prophetas, ipsos audiant 17. Ille qui solebat irridere Prophetas, simul utique cum fratribus suis - credo enim, immo non dubito, quia cum ipsis fratribus suis loquens de Prophetis monentibus bona, prohibentibus mala, terrentibus de tormentis futuris et futura praemia promittentibus, irridebat haec omnia, dicens cum fratribus suis: "Quae vita post mortem? Quae memoria putredinis? Qui sensus cineris? Omnes illuc feruntur, et sepeliuntur. Quis inde reversus auditus est?" - recolens haec verba sua propterea volebat Lazarum redire ad fratres suos ut iam non dicerent: "Quis inde reversus est?". Et ad hoc apte digneque responsum est. Videtur enim fuisse iste Iudaeus, et propterea dixisse: Pater Abraham 18. Ergo optime et congruenter responsum est: Si Moysen et Prophetas non audiunt, nec si quis a mortuis resurrexerit, persuadebuntur 19. Impletum est in Iudaeis, quia Moysen et Prophetas non audierunt, nec Christo resurgenti crediderunt. Nonne hoc illis ante praedixerat: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi 20?
5. Remansit ergo ille dives sine adiutorio, finitis deliciis temporalibus, in poenis aeternis. Non fecit iusta, audivit digna: Memento, fili, quia percepisti bona tua in vita tua 21. Haec ergo vita, quam vides, non est tua. Percepisti bona tua. Haec ergo quae de longinquo suspirans desideras, non sunt tua. Ubi sunt verba divitum et divitibus adulantium quando vident aliquem deliciis temporalibus adfluentem, abundantem in terra terram rapientem ut habeat et exaggerantem trahendo ad se plumbum cum quo demergatur? Grande enim pondus illum divitem ad inferna perduxit, et sarcina gravis usque ad ima depressit. Non enim audierat: Venite ad me qui laboratis 22. Iugum meum lene est, sarcina mea levis est 23. Sarcina Christi pennae sunt. His pennis ille pauper in sinum Abrahae volavit. Dives ergo haec audire noluit. Adulantium enim linguas audivit. His linguis adversus Prophetas obsurduit, linguis male laudantium et dicentium: "Soli estis, soli vivitis". Ergo: Percepisti bona tua in vita tua 24. Haec enim bona tua existimasti. Alia non credidisti, non sperasti. Percepisti illa in vita tua. Illam enim solam vitam tuam putasti. Quando post mortem nihil futurum sperasti, nihil triste timuisti. Percepisti ergo bona tua in vita tua, Lazarus autem mala 25. Non dixit: sua, sed mala, quae homines putant, quae homines timent, quae homines pro magno devitant. Percepit haec Lazarus mala. Bona sua tunc non percepit. Nec tamen perdidit. Sicut autem non auditum est: sua, sic nec hoc auditum est, in vita sua. Alia enim vita erat illius, quam sperabat in sinu Abrahae. Nam hic mortuus erat, hic non vivebat. Illa morte mortuus erat quam dicit Apostolus: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 26. Pauper mala temporalia ferebat. Deus autem bona eius differebat, non auferebat. Quid ergo dives apud inferos sero desideras, quod cum deliciis fruereris, non sperasti? Nonne tu es ille qui iacentem ante ianuam contemnebas? Nonne tu es ille, qui in pauperis contemptu Moysen Prophetasque irridebas? Noluisti ergo fidem possidere cum proximo in paupertate eius, modo non frueris bonis eius. Irrisisti enim quando audisti: Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius, ut et bonis eius perfruaris 27. Modo vides longe bona eius, et non cum eo possides. Ventura enim erant illa bona, ventura invisibiliter. Quando non videbantur credenda erant, ne quando videntur remaneret tibi dolere et tenere non posse.
6. Ergo, Fratres, quantum mihi videtur, eliquata est ista sententia. Intellegenda quippe est christiane a christianis. Nec sic possideamus fidem cum proximo paupere, ut divitias ei venturas temporaliter speremus et ad eas cum illo possidendas fidem nostram servemus. Non sic omnino, non sic. Sed quomodo, nisi secundum praeceptum Domini nostri: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna 28? Sunt hic enim pauperes non habentes tabernacula, ubi vos ipsi recipiant. Facite eos amicos de mammona iniquitatis, id est, de lucris quae iniquitas vocat lucra. Sunt enim lucra, quae iustitia vocat lucra: ipsa sunt in thesauris Dei. Nolite contemnere pauperes, non habentes quo redeant, non habentes quo intrent. Habent tabernacula, habent et aeterna. Habent quo frustra recipi optabitis, sicut dives ille, si non eos nunc in vestra receperitis, quia qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti accipiet; qui recipit Prophetam in nomine Prophetae, mercedem Prophetae accipiet; et qui dederit uni ex minimis meis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli, amen dico vobis, non perdet mercedem suam 29. Fidem quippe possidet cum proximo in paupertate ipsius, ideo bonis eius perfruetur 30.
7. Dicit tibi et Dominus tuus, ipse Dominus tuus, ipse qui cum dives esset, pauper factus est 31. Exponet tibi melius et solidius. istam sententiam. Nam forte de illo paupere quem suscepisti in domum tuam dubitat aliquando et haesitat animus tuus, utrum verax homo sit, an forte fallax simulator hypocrita. Titubat animus in facienda misericordia, quoniam cor inspicere non potes. Si ergo inspicere non potes, fac et cum malo, ut pervenias et ad bonum. Qui timuit ne semina sua in vias, in spinas, in lapides caderent, piger seminare hieme, esurivit aestate 32. Verumtamen dicit tibi Dominus tuus, de quo utique non dubitas si christianus es: "Ego propter te pauper factus sum, cum dives essem 33". Quia cum in forma Dei esset - quid illa forma divitius? - non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens - quid forma Dei ditius? quid forma servi pauperius? - in similitudine hominum factus, habitu inventus ut homo, humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis 34. Adde adhuc. Sitiit in cruce, accepit potum, non a miserante sed ab insultante, et bibit acetum in morte fons vitae 35. Noli aspernare, noli contemnere, noli dicere: "Ergo Deus meus homo factus est? Ergo Deus meus occisus est, crucifixus est?". Etiam. Plane, ita, crucifixus est. Paupertas eius tibi commendatur. Longe a te fuit. Propinquavit tibi paupertate. Fidem posside cum proximo in paupertate ipsius 36. Certe hic nusquam vacillat, nusquam caligat illa sententia. Pro nomine proximi, accipe nomen Christi, et humilis accipe. Humilis enim congruis humili; altum humilis capis. Humilis accipe et intellege proximum - Prope est enim Dominus his qui obtriverunt cor 37 - ut dicas in oratione tua: Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam 38. Unum ergo verbum, quod Propheta addidit, proximum nominans - prophetica enim locutio aliquantulum fuerat tegenda sacramenti velamine, ut desiderabilius quaereretur, ut suavius inveniretur - ubi ergo ille proximum nominavit, tu Christum nomina, quia et ille Christum ita prophetice nominavit, et vide currentem illam liquidam sententiam et tamquam de fonte veritatis irrigantem sitim tuam. Fidem posside cum Christo in paupertate ipsius, ut et bonis ipsius perfruaris 39. Quid est: Fidem posside cum Christo? In eo quod propter te homo factus est, in eo quod de Virgine natus est, in eo quod accepit contumelias, quod flagellatus est, quod ligno suspensus, quod lancea vulneratus, quod sepultus, noli ista aspernare, non tibi incredibilia videantur, et sic fidem possides cum proximo 40. Haec est enim paupertas eius. Quid est autem: Ut et bonis eius perfruaris 41? Audi quia hoc voluit, audi quia ideo in paupertate ad te venit, audi vocem pauperis propter te Domini Dei tui ditantis te, vide quomodo bonis eius perfruaris si fidem cum eo in paupertate servaveris: Pater, inquit, volo ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum 42.