SERMO 40

DE EODEM LOCO ECCLESIASTICI:
"
NE TARDES CONVERTI AD DEUM
NEQUE DIFFERAS DE DIE IN DIEM"

Sustine Dominum quia ab ipso sustentatus

1. Frequenter, Fratres, cum Psalmista cantavimus, Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum 1. Quid est: Sustine Dominum? Ut tunc accipias, quando dabit; non tunc exigas, quando vis. Tempus dandi nondum est: sustinuit te, sustine illum. Quid est quod dixi: Sustinuit te, sustine illum? Si iam iuste vivis, si iam ad illum conversus es, si tibi displiceat facta tua praeterita, si iam placuit tibi eligere vitam bonam. novam; noli festinare exigere. Sustinuit te, ut mutares vitam malam: sustine illum, ut coronet vitam bonam. Nam si et ille non sustineret, non esset cui daret. Sustine ergo, quia sustentatus es.

2. Tu vero qui non vis corrigi, o quisquis hic es qui adhuc non vis corrigi; quasi unus sit: magis dicere debui: Quicumque hic estis. Tu tamen qui hic es, qui non statuisti corrigi: sic loquar quasi ad unum: Quisquis non vis corrigi, quid tibi promittis? Desperando peris, an sperando? Quisquis desperando peris, hoc dicis in animo tuo: Iniquitas mea super me est, in peccatis meis contabesco; quae mihi spes est vivendi? Audi Prophetam dicentem: Nolo mortem impii; tantum revertatur impius a via sua pessima, et vivat 2. Qui sperando peris, hoc dicis in animo tuo: Bonus est Deus, misericors est Deus, ignoscit omnia, non reddit mala pro malis. Audi Apostolum dicentem: Ignoras quia patientia Dei ad paenitentiam te adducit 3"

Plerique male sperando pereunt.

3. Quid ergo restat? Quia si obtinuimus apud te aliquid si intravit in cor quod dixi; video quid mihi respondeas: Verum est, nec despero, ut desperando peream; nec spero male, ut sperando peream. Non mihi dico: "Iniquitas mea super me est, iam nullam spem habeo". Nec mihi illud dico: "Bonus est Deus, nemini reddit mala". Nec illud dico, nec illud dico: "Premit me Propheta, premit me Apostolus". Et quid dicis? Adhuc modicum tempus vivam quomodo volo. Isti sunt qui nos fatigant: plurimi sunt, molesti sunt. Adhuc modicum tempus vivam quomodo volo, postea quando me correxero, utique verum est quod dixit Propheta: Nolo mortem impii; tantum revertatur impius a via sua pessima, et vivat 4. Quando conversus fuero, delebit omnia mala mea; quare non addo aliquid voluptatibus meis, et vivo quantum volo, quomodo volo, postea me conversurus ad Deum?

4. Quare hoc dicis, frater? quare? Quia promisit Deus indulgentiam si me mutavero. Video, scio, promisit Deus indulgentiam; per sanctum Prophetam hanc promittit, et per me minimum servum suum promittit, verum est quod promittit, hanc promisit per unicum Filium suum. Sed quid vis addere dies malos diebus malis? Sufficiat diei malitia sua 5. Malus dies hesternus, malus et hodiernus, malus et crastinus. An putas esse bonos dies, quando facis satis voluptatibus tuis, quando in luxuriis enutris cor tuum, quando insidiaris alienae pudicitiae, quando fraude contristas proximum tuum, quando commendata negas, quando falsum pro nummo iuras? Quando exhibes tibi bonum prandium, ideo putas quia bonum diem ducis? Unde fieri potest ut dies bonus sit, cum malus sit homo? Malos dies vis addere malis diebus?

Crastino die te victurum nemo promisit.

5. Rogo, aliquantum, inquit, dimittatur mihi. Quare? Quia promisit mihi Deus indulgentiam. Sed crastino die te victurum nemo tibi promisit. Aut lege mihi, quomodo legis Prophetam Evangelium, Apostolum, quia cum te converteris, delet Deus omnes iniquitates tuas: lege mihi ubi tibi promissus est crastinus dies, et vive crastino die male. Quamquam frater meus, non tibi hoc debui dicere. Longa erit forte vita tua: si longa erit, bona sit. Quare vis habere longam vitam et malam? Aut longa non erit; et illa longa debet te delectare, quae non habet finem: aut longa erit; et quid mali erit, quia diu bene vixisti? Tu male vis diu vivere, bene non vis? Et tamen crastinum diem nemo tibi promisit. Corrige te, audi Scripturam: Ne tardes converti ad Deum. Verba ista mea non sunt: sed et mea sunt. Si amo, mea sunt: amate, et vestra sunt. Sermo iste quem modo dico, Scripturae sanctae est: si contemnis illum, adversarius tuus est. Sed audi Dominum dicentem: Concorda cum adversario tuo cito 6. Audiant omnes, verba recito Scripturae divinae. O male dilator, o crastini male appetitor, audi Dominum dicentem, audi. Scripturam sanctam praedicentem. De isto loco speculator sum. Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem 7. Vide si non vidit illos, vide si non inspexit illos qui dicunt: Crastino bene vivo, hodie male vivam. Et cum cras venerit, hoc dicturus es. Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te 8. Numquid ego hoc scripsi? Numquid ego delere illud possum? Si delevero, timeo deleri. Tacere illud possum: timeo tacere. Praedicare cogor: territus terreo. Timete mecum, ut gaudeatis mecum. Ne tardes converti ad Deum. Domine, vide quia dico: Domine scis quia terruisti me, cum tuus Propheta legeretur. Domine, nosti in illa cathedra timorem meum, cum tuus Propheta legeretur. Ecce dico, Ne tardes converti ad Deum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te. Sed nolo perdat te.

Dominus nos vigilare iubet.

6. Nolo mihi dicas: Perire volo: quia ego nolo. Melius est ergo, Nolo meum, quam Volo tuum. Si lethargicus pater tuus aegrotaret inter manus tuas, et tu adesses iuvenis aegrotanti seni, et diceret medicus: Periclitatur pater tuus; somnus iste gravedo est quaedam lethalis; observa eum, noli eum permittere dormire; si videris eum dormire, excita eum; si parum est excitare, vellica; si et hoc parum, stimula eum, ne moriatur pater tuus: adesses iuvenis seni onerosus. Ille in dulcem morbum resolutus iret, oculos gravedine illa premente clauderet, tu contra clamares patri: "Noli dormire". At ille: "Dimitte me, dormire volo". Et tu: "Sed medicus dixit: Si voluerit dormire, non dormiat". At ille: "Rogo, dimitte me, mori volo". Sed ego nolo, dicit filius patri. Cui? Utique optanti se mori. Et tamen vis differre mortem patris tui, et aliquanto diutius vivere cum morituro sene patre tuo. Dominus tibi clamat: Noli dormire, ne in aeternum dormias: evigila, ut mecum vivas, et patrem habeas quem non efferas. Audis, et surdus es.

Nil valet securitas a procuratore donata.

7. Quid ego feci speculator? liber sum, non vos gravo. Scio dicturos quosdam: Quid nobis voluit dicere? Terruit, gravavit nos, reos nos fecit. Immo a reatu volui liberare. Foedum est, turpe est: nolo dicere malum, nolo dicere periculosum, nolo dicere exitiosum; turpe est ut vos fallam si Deus me non fallit. Dominus mortem minatur impiis, nequissimis, fraudatoribus, sceleratis, adulteris, voluptatum inquisitoribus, suis contemptoribus, de temporibus murmurantibus et mores suos non mutantibus: Dominus illis mortem minatur, gehennas minatur, interitum sempiternum minatur. Quid volunt, ut ego promittam quod ille non promittit? Ecce dat tibi securitatem procurator: quid tibi prodest, si paterfamilias non acceptet? Procurator sum, servus sum: vis dicam tibi: Vive quomodo vis, Dominus te non perdet? Securitatem tibi procurator dedit: nihil valet securitas procuratoris. Utinam Dominus tibi daret, et ego te sollicitum facerem! Domini enim securitas valet, etiamsi nolim; mea vero nihil valet, si ille noluerit. Quae est autem securitas, Fratres, vel mea vel vestra, nisi ut Domini iussa intente et diligenter audiamus, et promissa fideliter exspectemus? In his fatigamur, quia homines sumus: ipsius adiutorium imploremus, ad illum ingemiscamus. Preces nostrae non sint pro rebus saecularibus praetereuntibus, transitoriis, et vice vaporis evanescentibus: sed sint preces nostrae pro ipsa implenda iustitia, et sanctificatione pro nomine Dei: non pro vincendo vicino, sed pro vincenda libidine: non pro sananda carne, sed pro domanda avaritia. Hinc sint preces nostrae: intus nos adiuvent luctantes, ut coronent vincentes.