SERMO 39

DE EO QUOD SCRIPTUM EST:
"
NE TARDES CONVERTI AD DEUM
NEQUE DIFFERAS DE DIE IN DIEM"

Latet ultimus dies ut observentur omnes dies.

1. Audivimus, Fratres, per prophetam dicentem Deum: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem. Subito enim veniet ira eius, et in tempore vindictae disperdet te 1. Promisit tibi quoniam quo die conversus fueris obliviscitur malitiae tuae praeteritae. Sed numquid vitam crastini diei promisit tibi? An forte non tibi illam promisit Deus, et promisit tibi illam mathematicus, ut damnet et te et illum Deus? Diem mortis incertum salubriter constituit Deus. Ultimum suum quisque salubriter cogitet. Misericordia Dei est, quod nescit homo quando moriatur. Latet ultimus dies, ut observentur omnes dies.

2. Sed tenet mundus, illecebrae circumquaque blandiuntur. Delectat pecuniae magnitudo, delectat honoris fulgor, delectat potentiae terror. Delectant ista, sed audiatur Apostolus: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre quid possumus 2. Honor te debet quaerere, non tu ipsum. Debes enim in loco humiliori discumbere, ut qui te invitavit, faciat te ad honoratiorem locum ascendere 3. Si autem noluerit, ubi recumbes manduca, quia nihil intulisti in hunc mundum. Parum est tibi quia de alieno manducas? Discumbe ubicumque et manduca. Dicturus est: "De meo"? Audi Apostolum: Nihil intulimus in hunc mundum 4. Ad mundum venisti, plenam mensam invenisti. Sed Domini est terra et plenitudo eius 5.

3. Nam qui volunt, inquit, divites fieri 6. Non dixit: Qui divites sunt, sed: Qui volunt divites fieri, cupiditates accusavit, non facultates: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa et noxia, quae mergunt homines in interitum et perditionem 7. Pecunia delectat. Ista non times? Bona res est pecunia, bona res est magna pecunia. Incidunt in tentationem. Non times? Incidunt in desideria multa stulta et noxia. Non times? Desideria quo ducunt? Quae mergunt homines in interitum et perditionem. Et adhuc surdus es? Interitum et perditionem non times? Sic Deus tonat, et stertis?

Divitiarum vermis superbia est.

4. Ceterum his qui iam divites sunt, adhuc consilium dedit Apostolus: Praecipe, inquit, divitibus huius mundi non superbe sapere 8. Vermis divitiarum superbia est. Difficile est ut non sit superbus qui dives est. Tolle superbiam divitiae non nocebunt. Sed attende quid inde facere debeas, ne vacet apud te quod largitus est Deus. Non superbe sapere. Istud vitium tolle. Neque sperare in incerto divitiarum 9. Tolle et hoc vitium. Cum abstuleris ista, exerce opera bona quae audis. Divites sint, inquit, in operibus bonis. Non sperent in incerto divitiarum 10. Sed ubi sperent? In Deum vivum, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum 11. Mundum praestat Deus pauperi, praestat diviti. Numquid quia dives est, duos ventres impleturus est? Attendite et videte quoniam de datis Dei pauperes saturati dormiunt. Qui pascit vos, pascit illos per vos.

Cum morieris, nihil hinc auferre poteris.

5. Ergo non ametur pecunia. Sed si iam habetur, hoc inde fiat. Divites estote, qui illam habetis. Sed ubi divites? In operibus bonis. Facile, inquit, tribuant, communicent 12. Hic iam avaritia contrahit. Sequentia audi: Facile tribuant, communicent. Veluti aqua frigida perfundit, rigescit, stringit sinum, et dicit: "Non perdo labores meos". Infelix, perdere non vis labores tuos? Ecce morieris, et qui nihil huc attulisti, nihil hinc potes auferre. Cum nihil abstuleris, nonne perdidisti omnes labores tuos? Audi ergo consilium Dei. Non terrearis quia dixit: Facile tribuant, communicent. Audi quod sequitur. Exspecta, noli contra me claudere ostium, nec auditum cordis tui, exspecta. Vis nosse: Facile tribuant, communicent, quia non perdes, et hoc solum non perdes? Thesaurizent, inquit, sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitani 13. Ista ergo quae te delectat, falsa vita est. Quasi in somnis hic vivis. Si quasi in somnis hic vivis, evigilaturus es quando morieris, et sic nihil habes invenire in manibus tuis. Quomodo si mendicus dormiat et in somnis illi veniat hereditas, nihil illo felicius ante quam surgat. Videt se in somnis tractare manibus vestes egregias, pretiosa vasa aurea et 'argentea, intrare in amoenissima et amplissima praedia, obsequi sibi magnas familias. Evigilat, et plorat. Et quomodo vigilans accusat hominem qui illum expoliavit, sic illum accusat qui illum excitavit. Apertissime hinc locutus est psalmus: Dormierunt, inquit, somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis 14, postea quam finierunt somnum suum.

Propter nos Christus egere voluit.

6. Quia nihil ergo attulisti, nihil hinc ablaturus es 15. Mitte sursum quod invenisti, et non perditurus es. Da Christo: Christus hic enim voluit accipere. Das Christo, et perdis? Non perdis si commendas servo tuo, et perdis si commendas Domino tuo? Non perdis si commendas servo tuo quod acquisisti, et perdes si commendes Domino tuo quod accepisti ab ipso Domino tuo? Egere hic voluit Christus, sed propter nos. Omnes pauperes, quos videtis, potuit illos. Christus pascere, quomodo per corvum pavit Heliam. Tamen et ipsi Heliae subtraxit corvum. Ut a vidua pasceretur non Heliae praestitit, sed viduae 16. Quando ergo Deus facit pauperes, quia ipse non vult ut, habeant, quando facit pauperes probat divites. Sic enim scriptum est: Pauper et dives occurrerunt sibi 17. Ubi sibi occurrerunt? In hac vita. Natus est ille, natus est et ille: invenerunt se, occurrerunt sibi. Et quis fecit illos? Dominus 18. Divitem, unde pauperem adiuvaret; pauperem, unde divitem probaret. Pro viribus suis quisque faciat. Non sic faciat, ut ipse patiatur angustias. Non hoc dicimus. Superflua tua necessaria sunt alii. Audistis modo, cum Evangelium legeretur: Quicumque dederit calicem aquae frigidae uni ex minimis meis propter me, non perdet mercedem suam 19. Regnum caelorum venale proposuit, et pretium eius calicem aquae frigidae esse voluit. Sed quando pauper est qui facit elemosinas, tunc debet elemosina eius esse calix aquae frigidae. Qui plus habet, plus faciat. Vidua illa de duobus minutis fecit 20. Zacchaeus dimidium rerum suarum dedit, et ad reddendas fraudes suas, aliud dimidium reservavit 21. Elemosinae illis prosunt qui vitam mutaverint. Das enim Christo egenti ut peccata tua redimas praeterita. Nam si ideo das ut liceat tibi semper impune peccare, non Christum pascis, sed iudicem corrumpere conaris. Ergo ad hoc facite elemosinas ut vestrae orationes exaudiantur et adiuvet vos Deus ad vitam in melius commutandam. Et qui commutatis eamdem vitam in melius commutate. Et per elemosinas et orationes deleantur mala praeterita, et futura bona veniant sempiterna.