SERMO 38

DE VERBIS ECCLESIASTICI II, 1-5:
"
FILI, ACCEDENS AD SERVITUTEM DEI" ETC.
ET DE VERBIS
PSALMI XXXVIII, 7:
"
QUAMQUAM IN IMAGINE AMBULAT HOMO" ETC.
DE CONTINENTIA ET SUSTINENTIA

1. Duo sunt quae in hac vita veluti laboriosa nobis praecipiuntur a Domino: continere et sustinere. Iubemur enim continere ab eis quae in hoc mundo dicuntur bona, et sustinere ea quae in hoc mundo abundant mala. Illa continentia, ista sustinentia vocatur. Duae virtutes quae mundant animam et capacem faciunt divinitatis. In frenandis libidinibus et coercendis voluptatibus, ne seducat quod male blanditur et enervet quod prosperum dicitur, continentia nobis opus est: non credere felicitati terrenae, et usque ad finem quaerere felicitatem quae non habet finem. Ut autem est continentiae, felicitati mundi non credere, ita sustinentiae est, infelicitati mundi non cedere Sive ergo in affluentia rerum simus, sive in angustia, exspectandus est Dominus, qui et quod vere bonum et suave est det, et quod vere malum est avertat a nobis.

Bona et mala hoc in saeculo miscentur.

2. Bona Dei quae promittit iustis in fine servantur; et mala quae minatur impiis in fine servantur. Bona et mala quae versantur et miscentur in saeculo, nec boni soli habent, nec soli mali. Quicquid boni in hoc mundo dixeris, habet bonus, habet et malus. Veluti salutem ipsam corporis et boni habent et mali. Divitias et apud bonos et apud malos invenies. Successum filiorum, et bonorum et malorum donum videmus esse commune. Vitam longam diu vivunt boni quidam diu vivunt mali quidam. Et quaecumque alia numerare volueris in hoc saeculo bona, permixte invenis apud bonos et malos. Rursum quaecumque aspera, quaecumque tristia, et boni patiuntur et mali: famem, morbum, dolores, damna, oppressiones, orbitates. Communis haec est omnium materies lacrimarum. Facile est ergo hoc videre, et bona saeculi apud bonos et malos esse, et mala saeculi bonos malosque perferre. Et ideo quorumdam pedes in via Dei titubant, et exorbitare conantur. Multi etiam deviant et exorbitant, cum instituerint et proposuerint animo, propterea servire Deo ut bonis terrenis abundent et malis careant, eaque devitent. Cum enim hoc sibi proposuerint, et hanc mercedem constituerint pietatis et religionis suae, quando viderint se laborare, et florere iniquos, quasi perdiderint mercedem, quasi eos fefellerit qui vocavit, quasi frustra opus indixerit qui in mercede decepit, renuntiant Deo. Et quo se miseri convertunt, avertentes ab illo a quo facti sunt et inhaerentes illis quae facta sunt? Cum coeperit perire quod factum est, ubi erit amator temporis, qui perdidit aeternitatem?

Tempus fidei et tempus speciei Ioannes distinguit.

3. Proinde propter illa bona, quae non dabit Deus nisi bonis, et propter illa mala, quae non dabit Deus nisi malis, quia in fine apparebunt utraque, credi sibi vult Deus. Quae enim merces fidei, aut quod omnino vel nomen fidei, si modo vis videre quod teneas? Non debes ergo videre quod credas, sed credere quod videas; credere quamdiu non vides, ne cum videris erubescas. Ergo credimus dum tempus est fidei, antequam sit tempus speciei. Sic enim dicit Apostolus: Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Per fidem enim ambulamus 1. Ergo per fidem, quamdiu credimus quod non videmus 2. Tenebimus speciem, cum videbimus facie ad faciem, sicuti est 3. Tempus fidei et tempus speciei Ioannes etiam apostolus distinguit in epistula sua dicens: Dilectissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Hoc tempus est fidei. Videte tempus speciei. Scimus, inquit, quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est 4.

4. Laboriosum est fidei tempus. Quis negat? Laboriosum est, sed hoc est opus cuius illa merces est. Noli piger esse in opere, cuius mercedem desideras. Si enim et tu ipse mercennarium conduxisses, non ante mercedem numerares quam in opere exerceres. Diceres ei: "Fac, et accipe". Non tibi diceret: "Da, et facio". Sic ergo et Deus. Tu non fallis mercennarium tuum timens Deum, et te ipse Deus fallit r, qui iubet ne fallas mercennarium? Et tamen tu quod promiseris potes non dare. Et si non est in corde tuo dolus falsitatis, est certe in fragilitate humana inopia difficultatis. Quid de Deo timemus, qui nec fallere potest quia veritas est, et abundat omnibus quia fecit omnia?

Vita nostra non crescit sed decrescit.

5. Credamus ergo Deo, Fratres. Hoc est primum praeceptum, hoc est initium religionis et viae nostrae, fixum habere cor in fide, et figendo cor in fide vivere bene, abstinere ab bonis seductoriis, sustinere mala temporalia, et quamdiu illa blandiuntur et illa minantur, adversum utrumque inconcussum habere cor, ne in illa defluas, ne in illa frangaris. Habendo ergo continentiam habendo etiam sustinentiam cum bona temporalia transierint et mala quae inferantur non erunt, habebis Deum bonum, habebis nullum malum. Ideo in lectione quid nobis dictum est? Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore, et praepara animam tuam ad temptationem. Deprime cor tuum, et sustine; ut crescat in novissimis tua vita 5, - non ut modo, sed ut in novissimis - ut crescat in novissimis tua vita. Quantum putamus quia crescit? Ut fiat aeterna. Modo enim vita humana, quamdiu producitur et videtur produci, decrescit potius quam crescit. Attendite et videte, ratiocinamini et videte quia decrescit. Natus est homo. Verbi gratia, constituit illi Deus vitae suae septuaginta annos. Accedit illi vita, dicimus, crescendo. Accedit, an decedit? Ecce de septuaginta annis vixit annos sexaginta, remanserunt decem. Deminutum est quod erat propositum, et quanto plus vivit, tanto minus illi restat. Ideoque vivendo hic decrescit vita, non crescit. Tene quod tibi promisit Deus, ut crescat in novissimis vita tua 6.

Avaritia detestanda, sapientia diligenda.

6. Deinde sequitur quod lectum non est: Omne quod tibi adplicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe. Quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis 7. Durum videtur, defecisti. Nonne illud quod non deficit perdidisti? Quare enim? Multi multa patiuntur propter pecuniam perituram et tu non vis pati propter vitam mansuram? Sic recusas laborare pro Dei promissis, quasi, si non laboras pro Dei promissis, non laborabis pro cupiditatibus tuis. Quanta patiuntur pro sua iniquitate latrones, quanta patiuntur pro suis sceleribus perditi, pro sua nequitia luxoriosi, pro sua avaritia negotiatores mare transmeantes, ventis tempestatibusque corpus et animam committentes, sua relinquentes, ad ignota currentes! Iudex si pronuntiet exilium, poena est. Avaritia iubet exilium, et laetitia est. Quid ergo tibi magnum imperat sapientia, quod non posset imperare et avaritia? Et tamen cum imperat avaritia, facis. Et cum feceris quod imperat avaritia, quid habebis? Plenam domum auro et argento. Non legisti: Quamquam in imaginem ambulat homo, tamen vane conturbatur. Thesaurizat, et nescit cui ea colligat 8? Quare ergo cantasti et dixisti Deo: Inaurire lacrimarum mearum, id est Auribus percipe lacrimas meas 9? Quare tu non percipis auribus verba eius, a quo vis percipi lacrimas tuas? Si accusaveris avaritiam tuam invitabit ad sapientiam suam. Sed cum susceperis iugum sapientiae, laboriosa erit? Laboriosa plane. Sed vide quo fine, qua mercede. Numquid quod per sapientiam colligis, nescis cui colligas ea? Tibi colligis. Expergiscere, evigila, habeto cor formicae. Aestatis tempus est, collige quod tibi ad hyemem prosit 10. Quando tibi bene est aestas est. Ergo quando tibi bene est, tunc disce unde sustenteris quando tibi male est. Bene est tibi, aestas est. Noli esse piger, collige grana de arca dominica, verba Dei de Ecclesia Dei, collige et reconde intus in corde. Nosti enim quia bene est. Veniet et quando sit male. Omni homini veniet tribulatio. Et si omnia serena sunt, certe cum coeperit mori, per tribulationem transit ad aliam vitam. Quis est qui dicat: "Bene mihi erit, et non morior"?

Si vis ad vitam venire, serva mandata.

7. Quamvis, si amas vitam et mortem times, ipse timor mortis hyems cotidiana est. Et tunc maxime pungit timor mortis, quando nobis bene est. Nam quando male est, non timemus mortem. Quando nobis bene est, tunc magis timemus mortem. Ideo ille dives, quem delectabant multum divitiae suae - habebat enim magnas divitias et magnas possessiones - credo quod interpellabatur timore mortis, et inter delicias contabescebat. Cogitabat enim se illa bona relicturum. Congregaverat, et nesciebat cui, et aliquid cupiebat aeternum 11, et venit ad Dominum, et ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut vitam aeternam consequar12 Bene est mihi, sed labitur quod teneo. Bene est mihi, sed subito non erit quod habeo. Dic mihi unde habeam quod semper erit; dic mihi quomodo perveniam ad id quod non perdam. Et Dominus illi: Si vis venire ad vitam, serva mandata 13. Quaesivit, quae mandata? Audivit. Respondit se a iuventute sua omnia servasse 14. Ait illi Dominus consiliarius vitae aeternae: Unum tibi deest 15. Si vis esse perfectus, vade, vende omnia quae habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelo 16. Non enim dixi: Perde, sed serva, et veni sequere me. Ille qui delectabatur divitiis suis, et propterea quaerebat a Domino quid boni faceret ut vitam aeternam consequeretur, quia a deliciis ad delicias migrare cupiebat, et has quibus delectabatur relinquere formidabat, abscessit tristis ad thesauros suos terrenos 17. Noluit credere Domino quia potest servare in caelo quod periturum est in terra. Noluit esse verus amator thesauri sui. Male tenendo, perdidit; multum diligendo, amisit. Nam si bene illud diligeret, in caelum migraret, quo ipse postea sequeretur. Domum illi Deus ostendit ubi migraret, non locum ubi perderet. Secutus enim ait: Ubi enim fuerit thesaurus tuus, illic erit et cor tuum 18.

8. Sed videre volunt homines divitias suas. Fac quod in terra thesaurizent, numquid non timent videri divitias suas? Et effoderunt et obruerunt et cooperuerunt. Numquid vident quod habent? Nec ipse videt. Optat ut lateat, timet ne pateat. Esse vult dives in opinione, non in veritate. Quasi sufficit habere in conscientia, quia servavit in terra! O quanto maior tibi et melior conscientia erit, si servaveris in caelo! Hic cum obruis in terra, times ne sciat servus tuus et auferat et fugiat; hic times ne auferat tibi servus tuus. Ibi non times, quia bene tibi servat Dominus tuus. "Sed habeo, inquis, servum fidelem, qui et noverit et non prodat et non tollat". Compara illum Domino tuo. Si fidelem servum invenisti, Dominus tuus quando te fefellit? Et si non potest servus tuus tollere, potest tamen perdere. Dominus tuus nec tollere nec perdere potest, nec perire permittit. Servat tibi, manet tibi, liberat te, manentem te facit. Nec perdet te, nec perdet quod ei commendaveris. "Veni, inquit, accipe quod apud me posuisti". Absit. Non hoc dicit Deus. "Ego, inquit tibi, qui te prohibui faenerare, faeneratus sum a te. Volebas enim faenore crescere, et dabas homini ut tibi plus redderet, et quando accipiebat gaudens, et quando reddebat plorans. Hoc volebas, et ego prohibebam. Dixi enim: Qui pecuniam suam non dabit in usuram 19. Prohibebam te a faenore. Iubeo tibi faenus, me faenera". Hoc tibi dicit Dominus tuus: "Pauca vis dare et plura accipere? Relinque hominem qui plangit quando exigis. Me inveni, qui gaudeo quando reddo. Ecce, inquit; adsum. Da et sume. Tempore redditionis reddam tibi. Et quid reddam? Pauca dedisti, plura sume; terrena dedisti, caelestia sume; temporalia dedisti, aeterna sume; mea dedisti, me ipsum sume. Quid enim dedisti, nisi ex eo quod a me accepisti? Ergo ne, quod dederis non reddo, qui unde dares dedi? qui te ipsum qui dares dedi, qui tibi Christum cui dares dedi, qui tibi diceret: Quando uni ex fecisti, mihi fecisti 20". Ecce cui das. Pascit et esurit propter te; donat et eget. Quando donat, vis accipere; quando eget, non vis dire. Eget Christus, quando, eget pauper. Qui omnibus suis vitam aeternam paratus est dare, in unoquoque paupere temporaliter est dignatus accipere.

Laturarii nostri pauperes sunt.

9. Et consilium dat quo migres. Dedit enim consilium quo migrare debeas. Migra enim de terra in caelum, ne perdas. Quam multi enim quod servabant perdiderunt, et nec sic correcti in caelo ponere didicerunt. Ille ergo qui forte si tibi diceret: "Migra divitias tuas ab Occidente in Orientem si non vis ut pereant", aestuares, laborares, satageres, attenderes quanta essent quae haberes, videres te multiplicitate rerum tuarum facile in longinqua migrare non posse. Et forte fieres, quia ire cogereris et quomodo tecum tolleres quod collegeras non invenires. In longinquiora te migrare iussit, qui non ait: "Migra ab Occidente in Orientem", sed: "Migra de terra in caelum". Aestuas, quasi difficultatem maiorem tibi videris pati, et dicis tibi: "Si non inveniebam iumenta et naves, quibus ab Occidente migrarem ad Orientem, quomodo inveniam scalas, quibus a terra migrem in caelum?". "Noli, inquit tibi Deus, laborare, noli laborare. Qui te divitem feci, qui tibi quod dares dedi, laturarios tibi pauperes feci". Si, verbi gratia, invenires aliquem inopem de trans mare, aut quo ire velles, invenires inde civem aliquem necessitatem patientem, diceres tibi: "Civis iste inde est quo ego volo ire. Eget hic. Do illi quod ibi mihi reddat". Ecce eget hic pauper. Civis est regni caelorum. Quid dubitas facere traiectitium? Sic enim dant qui hoc faciunt, ut plura accipiant, cum ad ea loca venerint, unde est ille qui accepit. Faciamus et nos.

Deus quae promisit daturus est.

10. Hoc fit, si credamus, si fidem excitemus. Nam vane conturbamur. Quare vane conturbamur? Quia dormiente Christo in navi, paene naufragaverunt discipuli. Dormiebat Iesus, et turbabantur discipuli. Venti saeviebant, fluctus excitabantur, navis mergebatur 21. Quare? Quia Iesus dormiebat. Sic et tu, quando tempestates tentationum saeviunt in isto saeculo, turbatur cor tuum, tamquam navis tua. Quare, nisi quia dormit fides tua? Sic enim Paulus apostolus dicit, quia habitat Christus per fidem in cordibus nostris 22. Excita ergo Christum in corde tuo, vigilet fides tua, tranquilletur conscientia tua, et liberatur navis tua. Senti quoniam qui promisit verax est. Nondum ostendit, quia nondum est tempus ut ostendat. Multa iam tamen ostendit. Christum suum promisit et dedit; resurrectionem eius promisit et dedit; Evangelium eius promisit et dedit; Ecclesiam suam toto orbe diffundendam promisit et dedit; tribulationes ipsas et aggeres calamitatum in rebus humanis praedixit et ostendit. Quanta sunt quae restant? Implentur quae promissa sunt, implentur quae praedicta sunt. Et titubas ne non veniat quod restat? Tunc timere deberes, si quod praedictum est non videres. Bella sunt, fames sunt, contritiones sunt. Regnum super regnum est, terrae motus sunt, calamitatum sunt exaggerationes, abundantia scandalorum, frigus caritatis, copia iniquitatis 23. Haec omnia lege, praedicta sunt. Lege, vide quia omnia quae vides praedicta sunt, et crede te visurum esse quod nondum venit, numerans quanta venerunt. Tu autem videndo Deum ostendere quae praedixit, non credis daturum esse quod promisit? Ibi credere debes, ubi turbari coepisti.

Transit labor, veniet requies.

11. Si finis mundi est, migrandum est de mundo, non amandus est mundus. Ecce turbatur mundus, et amatur mundus. Quid si tranquillus esset mundus? Formoso quomodo haereres, qui sic amplecteris foedum? Flores ius quomodo colligeres, qui ab spinis non revocas manum? Non vis relinquere mundum, relinquit te mundus, et sequeris mundum. Cor ergo mundemus, carissimi, et non perdamus sustinentiam sed percipiamus sapientiam et teneamus continentiam. Transit labor, veniet requies; transeunt falsa deliciosa, et veniet bonum quod concupivit anima fidelis, cui inardescit et suspirat omnis peregrinus in saeculo: patria bona, patria caelestis, patria cum populis angelorum, patria ubi nullus civis moritur, quo nullus hostis admittitur, patria ubi habeas sempiternum Deum amicum, ubi nullum timeas inimicum.