SERMO HABITUS IN NATALE MARTYRUM SCILLITANORUM
IN BASILICA NOVARUM
UBI DICIT:
"MULIEREM FORTEM QUIS INVENIET?"
1. Praestabit nobis, qui diem istum commendavit in sanctis suis, ut infirmitas vocis nostrae sufficiat intentioni vestrae. Hoc ideo commendavi, ut me silentio vestro adiuvare dignemini. Animus enim promptus est ad vos, sed caro infirma 1. Et ipse animus, quaecumque forte gaudia de Scriptura Dei concepit, parturit et parere quaerit in auribus et mentibus vestris. Praestate in vobis nidum sermoni. Commendatur enim et in Scriptura turtur, quaerens nidum sibi ubi ponat pullos suos 2. Et hoc quod gestamus in manibus, Scriptura scilicet quam videtis, commendat nobis inquirendam et laudandam mulierem quamdam de qua paulo ante cum legeretur 3 audistis, magnam habentem magnum virum, eum virum qui invenit perditam ornavit inventam 4. De hac secundum lectionis tenorem, quam me portare conspicitis, pauca pro tempore quae Dominus suggerit dicam. Dies est enim martyrum, et ideo magis laudanda est mater martyrum. Iam quae sit ista mulier me proloquente accepistis. Videte etiam utrum me legente agnoscatis. Omnis nunc auditor, quantum ex affectu vestro satis apparet, dicit in corde suo: "Ecclesia debet esse". Confirmo istam cogitationem. Nam quae potuit esse altera martyrum mater? Ita est. Quod intellexistis, hoc est. De qua muliere volumus aliquid dicere, Ecclesia est. Non enim nos deceret loqui de quacumque alia muliere. Quamquam et in recitatione passionis martyrum audivimus feminas, de quibus decenter loquamur, sed non eas praetermittimus, quando earum matrem laudamus.
2. Attendite cuius membra estis; inspicite cuius filii estis. Mulierem fortem quis inveniet? 5 Congruit dici martyrum fortitudo mulieris. Nisi enim ipsa fortis esset, illa membra eius in passione defecissent. Mulierem fortem quis inveniet? Difficile est invenire eam immo difficile est nescire eam. Nonne ipsa est civitas in monte, quae abscondi non potest 6? Quare ergo dictum est: Quis inveniet? cum dici debuerit: Quis non inveniet? Sed tu civitatem in monte positam vides. Ut autem in monte poneretur, inventa est quae perierat 7. Quando illustrata est, quis eam non videt? quando latebat, quis eam inveniret? Ipsa enim civitas est, et una illa ovis quam perditam quaesivit pastor, et inventam gaudens in humeris reportavit 8. Ipse pastor est mons; ovis autem in humeris eius, civitas in monte. Facile est ut videas eam collocatam in monte. Quando eam invenires, cum lateret in vepribus, in spinis utique delictorum suorum? Ibi enim quaesisse magnum est; ibi invenisse mirabile est. Haec eius difficilis inventio commendatur cum dicitur: Mulierem fortem quis inveniet? Quis enim, quia unus, non quia nec unus. Quomodo dictum est de ipso viro eius, leone de tribu Iuda 9, de quo prophetia ante praedixit: Ascendisti recumbens 10, utique in crucem. Ascendisti, crux est; recumbens, mors est. Quid est: Ascendisti, nisi quod scriptum est: Et crucifixerunt eum 11? Unde et ipse ait: Sicut exaltavit Moyses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat vitam aeternam 12. Quid est: recumbens? Et inclinato capite reddidit spiritum 13. Cum ergo et ibi diceretur: Ascendisti recumbens, secutus est: Dormisti sicut leo 14. Dormisti sicut leo, non fugisti sicut vulpes. Quid est: Dormisti sicut leo? De potestate, non de necessitate 15. Cum autem dictum esset: Dormisti sicut leo, secutus ait: Quis suscitavit eum 16? Quis suscitavit? Neque enim nemo, sed quis hominum? Quia nonnisi Deus, qui eum exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen, quod est super omne nomen 17. Suscitavit et ipse se. Unde ait: Solvite templum hoc, et triduo suscitabo illud 18. Et modo quando audistis: Mulierem fortem quis inveniet? nolite putare de Ecclesia dici quae latet, sed de illa Ecclesia quae ab uno inventa est ut neminem lateret. Ergo describatur, laudetur, commendetur, amanda ab omnibus nobis ut mater, nam unius uxor est. Mulierem fortem quis inveniet? Mulierem istam tam fortem quis non videt? Sed iam inventam iam eminentem, iam conspicuam iam gloriosam iam ornatam iam lucidam iam ut cito explicem, toto terrarum orbe diffusam.
3. Pretiosior est autem lapidibus pretiosis, quae eiusmodi est 19. Quid magnum, quia pretiosior est mulier haec lapidibus pretiosis? Si modo humanas avaritias cogitetis, si ad proprietatem accipiantur lapides pretiosi, quid magnum est, quod quibuslibet lapidibus pretiosior invenitur Ecclesia? Nulla talis comparatio est. Sed sunt lapides pretiosi in illa. Tam pretiosi sunt lapides isti, ut vivi dicantur 20. Sunt ergo lapides pretiosi ornantes eam sed est ipsa pretiosior. Volo aliquid commendare Caritati vestrae, quantum capio, quantum capitis, quantum timeo, quantum timere debetis, de his lapidibus pretiosis. Sunt in Ecclesia lapides pretiosi, et semper fuerunt, docti, abundantes et scientia et eloquio et omni instructione legis. Pretiosi plane isti lapides sunt. Sed ex eorum numero quidam aberraverunt ab ornamento mulieris huius. Quantum enim pertinet ad doctrinam et eloquium unde fulget, lapis pretiosus - doctrina enim dominica fulget - lapis pretiosus erat Cyprianus, sed mansit in huius ornamento. Lapis pretiosus erat Donatus, sed resilivit a compage ornamenti. Ille qui mansit, in ea se amari voluit. Ille qui inde excussus est, praeter illam nomen sibi quaesivit. Ille permanens cum illa, ad illam collegit. Ille resiliens, non colligere, sed spargere concupivit 21. Mali filii, quid sequimini lapidem pretiosum de ornamento huius mulieris excussum? Respondetis mihi: "Quid enim? Tu sic intellegis quomodo ille? Aut sic loqueris quomodo ille? Aut tam doctus es quam ille?". Sit licet intellegens - Intellectus bonus facientibus eum 22 - sit licet doctus, sit licet liberalibus disciplinis et mysteriis legis instructus, lapis est pretiosus. Redi ab illo ad istam: Pretiosior est lapidibus pretiosis 23. Lapis pretiosus si non sit in ornamento huius mulieris, iacet in tenebris. Lapis pretiosus quolibet iaceat s, si non sit in ornamento huius mulieris, iacet in tenebris. Opus illi erat ut in ornamento huius feminae permaneret, esset in compagine ornamenti eius. Ego autem fidenter dixerim. Pretiosi lapides ideo dicti sunt, quia caro valent. Iam ille vilis est, pretium perdidit, qui non habet caritatem. Doctrinam suam iactet licet, linguam suam iactet licet, audiat aestimatorem verorum lapidum matronae huius. Audiat, inquam quemdam artificem ornamenti inspectorem. Quid iactat linguas, non iam pretiosus, sed vilis lapis? Si linguis hominum loquar, inquit, et angelorum, caritatem autem non habeam factus sum sicut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens 24. Ubi est lapis ille? Non iam fulget, sed tinnit. Ergo discite lapides aestimare, negotiatores regni caelorum 25. Nullus vobis lapis placeat, praeter huius mulieris ornamentum. Haec quae pretiosior est lapidibus pretiosis, ornamenti sui ipsa pretium est.
4. Confidit super eam cor viri eius 26. Plane confidit, et ut confidamus docuit. Commendavit enim Ecclesiam usque ad terminos terrae, per omnes gentes, a mari usque ad mare 27. Haec si non usque in finem perseveraret 28, non super eam cor viri eius confideret ad. Confidit super eam cor viri eius. Praescius confidit, falli non potest qui confidit. Non dictum est: Confidit super eam cor filiorum. Poterant enim filii eius parvuli falli. Illius cor super eam confidit, cuius cor ac nullum mendacium decipit. Verum est ergo, quod confidit. Quae talis est spoliis non indigebit 29. Non quia non quaerit spolia, ideo non indigebit, sed quia multis abundabit. Quae talis est spolia non indigebit. Unde spoliat mundum, ubique diffusa; rapit undique trophaea diabolo. Hoc enim et promisit vir eius, cui dicit in alio psalmo: Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa 30. Quemadmodum spoliis indiget, quae undique rapit, undique trahit, undique acquirit?
5. Operatur enim viro suo bona et non mala, in omni tempore 31. Hinc est quod spoliat ista mulier gentes, operando viro suo bona et non mala. In omni tempore operatur bonum et non malum. Nec sibi, sed viro, ut qui vivit, iam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est et resurrexit 32. Viro ergo operatur bonum, coram Deo operatur bonum 33. Illi servit, illi devota est, illum diligit, illi placere semper studet. Non se ornat, nec propter oculos suos, nec propter oculos alienos. Non est de sibi placentibus, non est de sua quaerentibus: Operatur enim viro suo. Qui autem sibi operantur, omnes sua quaerunt, non quae Iesu Christi 34.
6. Inveniens lanas et linum, fecit utile manibus suis 35. Lanificam et linificam matronam istam sanctus sermo describit. Quaeritur autem a nobis quid sit lana, quid sit linum. Lanam carnale aliquid puto, linum spiritale. Hoc conicere audeo ex ordine vestimentorum nostrorum. Interiora sunt enim linea vestimenta, lanea exteriora. Quidquid carne operamur, in promptu est; quidquid spiritu, in secreto. Operari autem carne et non operari spiritu, quamvis bonum videatur, utile non est. Operari autem spiritu et non operari carne, pigrorum est. Invenis hominem porrigentem manu elemosynam pauperi, nec tamen de Deo ibi cogitantem, sed hominibus placere cupientem. Lanea vestis videri potest, interiorem lineam non habet. Invenis alium dicentem tibi: "Sufficit mihi in conscientia Deum colere, Deum adorare. Quid mihi opus est aut in ecclesiam ire, aut visibiliter misceri christianis?". Lineam vult habere sine tunica. Non novit, neque commendat talia opera mulier ista. Dicenda sunt quidem et docenda spiritalia sine carnalibus, sed illi qui accipiunt debent et tenere spiritalia, et non carnaliter operari carnalia. Invenit haec mulier lanas et linum, et fecit utile manibus suis. Lanae istae et linum hoc in Scripturis sanctis est. Multi inveniunt, sed nolunt facere aliquid utile manibus suis. Invenit, et fecit. Cum auditis, invenitis; cum bene vivitis, facitis. Inveniens lanas et linum, fecit utile manibus suis. Videte illam cui dicitur: In dexteram et in sinistram extende; semen enim tuum hereditabit gentes 36; non est quod parcas, porrige longius funiculos tuos 37. Videte illam hic: Facta est tamquam navis, quae negotiatur a longe congerit sibi divitias 38. Divitiae mulieris huius, laudes viri eius. Videte quam a longe congerit sibi divitias: A solis ortu usque ad occasum, laudate nomen Domini 39.
7. Exsurgit de noctibus, et dedit escas domui, et opera ancillis 40. Exsurgit de noctibus. Quid valent noctes? Non eam premunt, non eam in tenebris iacere cogunt. Et de noctibus exsurgit. Noctes, tribulationes sunt. Sed cui haec et de noctibus surgit et in tribulationibus proficit? Et dedit escas domui: in noctibus praebuit se imitandam. Faciens docuit quod faciendum dixit, et tunc dedit escas domui in noctibus. Quis comedat de nocte? Prorsus et tunc dedit escas. Quibus enim dedit semper esuriunt. Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam quia ipsi saturabuntur 41. A nocte spiritus meus vigilat ad te Deus 42. Media nocte surgebam ad confitendum tibi 43. Haec nocturna alimenta abundant in domo mulieris huius. Nemo ibi famem patitur. Nec palpat ut inveniat quod manducetur: ardet lucerna prophetiae. Sed numquid manducandum est et vacandum? Illa enim quae dedit escas domui, dedit et opera ancillis 44. Ancillae istae ipsius sunt, an viri eius? An quia viri ipsius sunt, et ipsius sunt? An multae ancillae ipsa est? Ipsa enim quamquam mater familias, tamen ancillam se esse non dedignatur. Attendat pretium suum, diligat Dominum suum. Agnoscat, inquam se ancillam nec timeat conditionem. Non enim dedignatur ille coniugem facere, quam tanti emit. Et unaquaeque coniux bona maritum suum dominum vocat. Prorsus non solum vocat, sed hoc sapit, hoc sonat, hoc gestat corde, hoc ore profitetur, tabulas matrimoniales instrumenta emptionis suae deputat. Est ergo ancilla, dans opera ancillis. Est ancilla: eius enim filius est qui dicit: Ego servus tuus et filius ancillae tuae 45.
8. Quaesiturus eras quid agat illis operibus etiam nocturnis. Audi quid agat: Prospiciens agrum mercata est 46. Prospiciens, non in praesenti sed in futuro, mercata est agrum istum, prospiciens fide et spe. Inde et de noctibus surgit 47. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 48. In omnibus tribulationem patiens 49, prospicit enim agrum quem mercatur. Inde mulier fortis dicitur. Quid sunt noctes illae prae agro illo? Quod enim ad praesens temporale est leve tribulationis nostrae - cum de noctibus surgimus - in incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur in nobis - cor ad agrum illum - non respicientibus quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim videntur temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna 50. Qualis est ager ille? Quae pulchritudo eius est? Inardescamus ad eum possidendum. Putamus non ipse est, de quo dixit Deus: Et species agri mecum est 51?
9. Prospiciens agrum mercata est 52. Ubi mercata est, habet ibi agrum. Ubi agrum? Unde mercata est? Ubi posuit et thesaurum suum, ut fieret ci: Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum 53. Prospiciens agrum mercata est. Unde mercata est? Ne forte tu speres et suspires et nihil agas, ager iste segnem amatorem non amat. Ibi certe cum ad eum veneris, forsitan requiesces, nec opus erit ut labores. Non est enim talis ager ille, qualis iste ubi Adam in sudore vultus sui comedit panem suum 54. Modo tamen ut ad illius agri speciem pervenias, compara tibi unde compares. Age ibi. Quid? Collige pretium. Hoc enim agit haec mulier. Videte si tacitum est. Cum dictum esset: Prospiciens agrum mercata est, tamquam diceres: "Unde mercata est?", de fructibus autem manuum suarum plantavit possessionem 55. Ipsa erant opera quae dabat ancillis, ut de fructibus manuum suarum plantaret possessionem in aeternum. Illam enim possessionem dixit, quae futura est. Hoc insinuat verbo quod ait: Prospiciens.
10. Succincta fortiter lumbos suos firmavit brachia sua 56. Vere fortis. Vide si non est ancilla. Quam devote servit, quam parate. Ne fluitantes sinus carnalium concupiscentiarum impediant operantem, succingit lumbos, ut nihil superfluum calcet, dum in opere festinat. Ibi enim castitas mulieris huius, zona praecepti constricta, et ad omne opus bonum semper parata. Succincta fortiter lumbos suos firmavit brachia sua, non defectura. Unde hoc? Gustavit quia bonum est operari 57. Ubi est palatum quo gustatur hoc? Fugiunt homines laborem quasi amarum. Timendo gustare nesciunt quid amare. Bonum opus facit conscientia bona. Et quid dulcius, Fratres, bona conscientia? Quae si non est, et mala pungit, amara sunt omnia. Gusta ergo, gusta, et videbis quomodo sapiat, quam te delectabit, quam postea non desines nisi totum consumas. Gustavit quia bonum est operari.
11. Non exstinguitur lucerna eius tota nocte 58. Nemo accendit lucernam et ponit sub modio 59. Tu illuminabis lucernam meam Domine 60. Lucerna eius, spes eius. Ad illam operatur omnis homo, quidquid boni ad spem facit. Et in nocte ardet lucerna ista. Si enim quod non videmus speramus 61, ideo nox est. Si autem et non videmus et non speramus, et nox est et lucerna non ardet. Quid infelicius talibus tenebris? Ut autem non deficiamus in tenebris et per patientiam exspectemus 62 quod non visum speramus, tota nocte ardeat lucerna nostra. Qui enim nobis quotidie loquitur verbum tamquam oleum infundit ne lucerna exstinguatur.
12. Manus suas extendit ad utilia 63. Quantum extendit has manus? A mari usque ad mare, et a flumine, unde cepit, usque ad terrae terminos 64, quo pervenit. Unde non frustra dictum est: In dexteram et sinistram extende 65. Extendit manus suas, sed ad utilia.
13. Brachia quoque sua firmavit in fusum 66. In fusum, non ab "infundendo", sed in illud instrumentum lanificii, quod vocatur fusum. De fuso isto, quod Dominus donat dicam. Neque enim ista lanificia sunt a viris aliena. Audite quid sit: Brachia sua firmavit in fusum. Potuit dicere: In colum. Fusum dixit, forte non frustra. Quamvis possit videri nec absurde intellegi de fuso lanificium significatum, de lanificio bonum opus, tamquam castae mulieris et matronae impigrae et diligentis. Tamen ego, carissimi, in isto fuso, quod intellego, non tacebo. Omnis qui vivit in bonis operibus in sancta Ecclesia, non neglector sed effector praeceptorum Dei, quid faciat cras nescit, quid fecerit hodie scit. De futuro opere timet, de praeterito gaudet. Et ut perseveret in bonis operibus vigilat, ne forte negligens futurorum perdat praeteritum. In orando tamen Domino, in omni deprecatione sua, non habet firmam conscientiam de opere futuro sed de praeterito, ex eo quod fecit, non ex eo quod facturus est. Iam ergo si hoc verum esse mecum videtis, attendite in lanificio duo instrumenta ista: colum et fusum. In colo lana involuta est, quae filo ducenda et nenda transeat in fusum. Quod in colo involutum est, futurum est; quod fuso collectum est, iam praeteritum. Opus ergo tuum in fuso est, non in colo. In colo enim est quod facturus es; in fuso quod fecisti. Vide ergo si aliquid habes in fuso, ibi firmentur brachia tua. Ibi erit fortis conscientia tua, ibi securus Deo dices: "Da, quia dedi; dimitte, quia dimisi; fac, quia feci". Non enim petis praemium, nisi opere gesto, non opere gerendo. Quidquid ergo operaris, totus animus ad fusum sit. Quia et quod pendet in colo, ad fusum traiciendum est, non autem illud quod collectum est in fuso ad colum revocandum est. Ergo vide quid agas, ut habeas in fuso, ut brachia tua firmes in fusum, ut totum conetur ad fusum, ut habeat aliquid fusum quod te consoletur, quod te confirmet, quod tibi det fiduciam deprecandi et sperandi promissa.
14. "Et quid agam? forte dicis, quid me iubes habere in fuso?". Audi quod sequitur: Manus autem suas aperuit pauperi 67. Eia, non nos pudet lanificium sanctum docere vos. Videte, si quis habet plenum saccellum plenum horreum, plenam apothecam omnia ista in colo sunt, transeant in fusum. Videte quemadmodum neat, immo videte quemadmodum neiat - dum omnes instruantur, grammatici non timeantur -. Manus autem suas aperuit pauperi, fructum autem porrexit inopi 68. Manus pauperi, fructum inopi. Est quidam pauper, manus tuas quaerit. Est quidam inops, fructum tuum quaerit. Qui vere non vult a te nisi quod necessitati suae prosit, pauper est manus tuas quaerens. Est autem alius inops qui dicit: Quasi nihil habentes et omnia possidentes 69. Non quasi necessitati suae vult satisfieri de dato tuo, sed tamquam in arbore dominica, quam plantavit et rigavit, fructum quaerit 70. Ipsum audi quibusdam dicentem, cum de talibus loqueretur: Non quia quaero datum, sed requiro fructum 71.
15. Non est sollicitus de his quae in domo sunt vir eius, cum alicubi demoratur. Non est sollicitus de his quae in domo sunt vir eius 72, quia novit Dominus qui sunt eius 73. Quomodo sit sollicitus, quando quos praedestinavit ipsos et vocavit; quos vocavit, ipsos et iustificavit; quos iustificavit, ipsos et glorificavit? Si Deus pro nobis, quis contra nos? 74 Non est sollicitus vir eius: novit suos, noverunt cum sui. Cum alicubi demoratur 75. Ubi demoratur, nisi unde venturus est? Demoratur ibi, quasi tardat ibi. Multi enim desiderant iam adventum eius, et desiderium eorum differtur, donec impleatur numerus membrorum matronae huius. Multi autem ad suam impietatem tarditate illius abutuntur. Et dicit malus servus: Tardat Dominus meus 76. Et incipit caedere conservos suos, et inebriari cum malis. Veniet Dominus eius, in die quia nescit, et hora qua ignorat, et dividet eum 77. Ministrorum enim et praepositorum corpus est quod dat in tempore conservis cibaria 78. Dividet, inquit, eum 79. Habet bonos, habet malos, separat bonos a malis 80. Et partem eius cum hypocritis ponet 81. Non totum ministerium, quia sunt ibi et desiderantes adventum Domini. Sunt ibi et ex illo numero, de quo dicitur: Beatus servus ille, quem, cum venerit Dominus eius, inveniet cum ita facientem 82. Ergo veniet, et dividet eum 83.
16. Nunc interim demoratur alicubi, sed non est sollicitus quid agatur in domo. Omnes enim apud eam vestiti sunt 84. Numquid de nuditate servorum suorum sollicitus erit, cum alicubi demoratur, habens coniugem talem? Vestiti sunt, et optime. Quam optime vultis nosse? Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis 85. Omnes omnino apud eam vestiti sunt. Et mali servi et boni servi vestiti sunt. Sed boni servi vestiti sunt, qui Christum induerunt, non tantum in forma sacramenti, sed etiam in opere exempli, sequentes vestigia Domini sui. Alii vero usque ad sacramentum, reddituri de sua veste rationem 86. Non cessat tamen illa mulier, non cessat illa mulier omnes vestire, ut nemo queratur, nemo dicat: "Ideo non sum bene operatus, quia non sum vestitus". Videte ergo quemadmodum induti esse debeatis. Pro vestibus nostris etiam opus faciamus. Omnes enim apud eam vestiti sunt.
17. Quid viro suo? Quae servos vestit, viro suo nihil operatur? Duplicia pallia fecit viro suo 87. Operatur. Duplicia pallia fecit viro suo. Iam acclamatis. Credo quod agnoscitis quae sint duplicia pallia, quae facit Ecclesia viro suo Christo. Pallia quae illi facit, laudes sunt: laudes fidei, laudes confessionis, laudes praedicationis. Quare duplicia Christo? Laudas Deum, laudas hominem. Dupliciter lauda, et simpliciter lauda: dupliciter, quia et homo est et Deus; simpliciter ut non sis fictus. Nescio quae mulier apud quemdam Photinum, lapidem quasi pretiosum de ornamento huius mulieris excussum, iam vilem et abiectum unde haeretici Photiniani appellantur, hoc elegit simplex pallium facere viro suo. Non accipit ille, qui utique a sua coniuge, vere sua, sicut scriptum legimus 88 duplicia sumit pallia. Ille enim Christum solum hominem dixit. Rursus exstitit nescio qua alia detestanda mulier, quasi et ipsa texens viro pallium, texens autem pannosas fabellas. Ait enim: "Christus Deus est tantum, omnino hominis nihil habens". Hoc Manichaei dicunt. Photiniani homo tantum, Manichaei Deus tantum. Illi nihil divinum in Domino confitentur. Isti quasi totum divinum, et tamen tam falsum ut nec saltem humanum. Si enim homo non erat, ergo mortuus non est, ergo crucifixus non est, ergo nec resurrexit. Quia ille resurgere potuit, qui mortuus est. Ergo et dubitanti discipulo falsas cicatrices ostendit 89. Procul dubio enim falsae cicatrices illae fuerunt, si vera vulnera non praecesserunt. Si autem vera vulnera praecesserunt, vera caro. Si vera caro, vera mors, vera crux, verus homo, et totus veritas: laus abundans de tela huius mulieris. Qui autem ista laudabiliter duplicia pallia timuerunt, mendacio duplices remanserunt. Duplicia pallia fecit viro suo. Prorsus duplicia pallia fecit. Confitemur Deum, confitemur hominem. Lauda Deum in homine, hominem in Deo. Texuit pretiosissimum illud pallium laudis: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum 90. Texuit et aliud pallium, propter conversationem inter homines quotidianam: Verbum caro factum est et habitavit in nobis 91. Duplicia pallia fecit viro suo.
18. De bysso et purpura vestimenta sibi 92, vestimenta fecit et sibi. Non enim decebat matronam tanti viri, vel nudam incedere vel pannosam. Fecit de bysso et purpura vestimenta sibi. De bysso, candida confessione; de purpura, gloriosa passione. Huius byssum, cum oramus, agnoscimus; huius purpuras in martyribus mane laudavimus.
19. Conspicuus autem fit in portis vir eius 93. Ille qui alicubi demoratur, ille qui propter talem coniugem de domo sua sollicitus non est, ille quem demorantem alicubi nunc nemo videt, conspicuus fit in portis. Attende quando. Vide quod sequitur: Cum sederit in concilio cum senioribus terrae 94. Nihil evidentius. Lege aliam prophetiam: Veniet ad iudicium cum senioribus populi sui 95. In illo concilio, hoc est, in illo iudicio, iudicantibus secum sanctis quibus dictum est: Sedebitis super duodecim sedes iudicantes duodecim tribus Israel 96, conspicuus erit. Veniet enim Filius hominis, sicut dixit, in maiestate sua, et omnes angeli cum eo 97. Ibi omnes angeli: et angeli caelorum, et angeli annuntiatores verbi Dei. Etenim et Propheta dictus est angelus 98. Angelus enim nuntius est. Et: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam 99, de Ioanne dictum est. Et: Sicut angelum Dei suscepistis me 100, Apostolus loquitur. Ille ergo, ille alicubi nunc demorans, de quo multi dicunt: "Quando venturus est, aut quis venturus est?" erit conspicuus in portis, hoc est, in aperto, in manifesto. In portis conspicuus erit. Sed alios admittit, contra alios claudit. Erit conspicuus in portis vir eius, cum sederit in concilio cum senioribus terrae 101. Quod donec fiat, haec interim faciat quod faciebat. Operetur, non cesset. Exspectet illum futurum conspicuum in portis, non contremiscat sanctum concilium iudicii Dei. Cum bona conscientia veniat, gloriosa veniat, quia et ipsius membra sunt et ipsius filii sunt, qui sunt cum eius viro iudicaturi.
20. Sindones fecit et vendidit 102. Bene quia sindones fecit. Quare vendidit? nisi quia non quaerit datum, sed requirit fructum 103. Venditionem enim istam primo intellegite, Fratres, gratuitam. Et aliquis emit gratis? Si gratis tollit, non emit. Si emit, pretium dat. Si pretium dat, non gratis tollit. Et ubi est: Qui sititis, ite ad aquam emite vobis sine argento 104? Quando emis, non argentum das, et tamen emis. Si emis, aliquid das, non tamen argentum das, te ipsum das. Sindones enim referte ad illa linea - spiritalia sunt - quae facit et praedicat ista mulier per omnes terras. Et forte vendere dicenda est, quia dixit Apostolus: Si nos vobis spiritalia seminavimus, magnum est, si carnalia vestra metamus? 105 Etenim ratio illa est dati et accepti. Nam in omni venditione dati ratio et accepti versatur 106. Contristatur autem Apostolus adversus quaedam fora, ubi non vendidit sindones. Nulla, inquit, mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti 107. Sed ille qui sic vendit, non quaerit datum, sed requirit fructum 108, ne quasi venditorem Evangelii putetis. Est quidem ille mercator Domini sui, sed maius pretium quaerit. Nam prorsus vendit, dat spiritalia. Et quid quaerit? Forte carnalia? Debentur quidem et ista, sed non ipsa quaerebat Apostolus dicens: Non enim quaero vestra, sed vos ipsos 109. Date ergo pretium, date vos ipsos. Neque enim et Ioseph in Aegypto frumenta non vendebat, et tamen ipsos ementes, servos regios faciebat 110. Volentes vivere in illa fame, accipiebant frumenta et flebant servi. Timemus nos fieri servi? Vae nobis, si non erimus illius servi. Quid nobis prode est recusantes talem Dominum? Et sub diabolo erimus, et famem patiemur, et potestatem veri Domini non effugiemus. Te ipsum da, et eme tibi sindonem, id est, spiritale amictorium. Sicut etiam cuiusdam panis pretium tu ipse es. Quid enim? Quia das te voluptati, nonne pro concupiscentia carnis, tamquam ut emas meretricem, te ipsum das pretium? Quantum est ut Deo te des, panem vivum tibi emas qui de caelo descendit 111, eodem ipso pretio quod tu ipse es? Pretium enim meretricis tantum est, quantum panis unius. Sindones fecit et vendidit.
21. Cinctoria autem Chananaeis 112. Fecit cinctoria Chananaeis. Cingant se, operentur, veniant, sint servi de domo ista, ut omnes vestiti, omnes pasti sint. Cinctoria enim fecit, utique ad opus, nam et ipsa opus faciens, accinxit fortiter lumbos suos 113. Qui sunt Chananaei? Vicinae gentes populo Israel alienigenae. Aliquando qui eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi 114. Qui eratis aliquando peregrini Testamentorum, et promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo 115, nunc autem cives sanctorum et domestici Dei 116, acceptis cinctoriis operamini in domo dominica, iam facti domestici Dei ex Chananaeis, unde erat et illa mulier modo in Evangelio recitata 117. Chananaea erat, ad mensam filiorum accedere non audebat, sed tamquam canis micas requirebat. Vide quemadmodum se praecinxerit ad opus. Praecinctorium eius, fides. Hoc laudat ille: O mulier magna est fides tua! 118
22. Cetera videamus. Fortitudine et decore induta est 119. Decore, tamquam bysso; fortitudine, tamquam purpura. Quia enim fortis, ideo in passione sanguinea. Et laetata est in diebus novissimis 120. In diebus novissimis laetata est; hic ergo diu tribulata. Nam unde haberet purpurea vestimenta sine tribulatione?
23. Os suum aperuit attente 121. Praestet nobis Dominus in illa constitutis, ipsam laudantibus, illi cohaerentibus, cum illa et in illa virum eius exspectantibus, ut et nos aperiamus attente os nostrum. Non temere, sed attente, caute, sollicite. Cum timore et tremore multo fui apud vos 122, Apostolus dixit. Tamquam dicens: "Os meum aperui attente": Os nostrum patet ad vos, o Corinthii 123. Os suum aperuit attente. Et ordinem posuit linguae suae 124, laudans creaturam tamquam creaturam Creatorem tamquam Creatorem, angelos tamquam angelos, caelestia tamquam caelestia, terrestria tamquam terrestria, homines tamquam homines, pecora tamquam pecora. Nihil perturbatum, nihil inordinatum., Non accipiens in vanum nomen Domini Dei sui 125, non substantiam creaturae sentiens de Creatore, ita ordinate totum loquens, ut non praeponat inferiora potioribus, nec subdat potiora inferioribus. Disposuit ordinem linguae suae 126. Nihil pulchrius hoc ordine. Unde et ipsa dicit: "Ordinate in me caritatem. Nolite praepostere agere, nolite turbare et confundere quae Deus ordinavit. Ordinate in me caritatem. Amate me tamquam me, amate Deum tamquam Deum, ne Deum offendatis propter me, ne me offendatis propter alium quemlibet praeter me. Ordinate in me caritatem 127". Beata filia eius in hoc ordine constituta, cuius inter ceteros celebramus hodie passionem et paulo ante audivimus confessionem, ordinans linguam suam: Honorem, inquit, Caesari quasi Caesari, timorem autem Deo. Os suum ergo aperuit attente, et ordinem posuit linguae suae 128.
24. Severae conversationes domorum eius 129. Severae, fortes, districtae. Non est ubi diffluatur, non amat dissolutionem. Cibos autem pigros non comedit 130. Merito tantum adquisivit.
25. Hic ergo ista laboriosa, vigilans, sollicita, severe castigans domum suam surgens de noctibus, intuens lucernam ne exstinguatur, in tribulatione fortis, nondum receptis promissis patiens, brachia sua in fusum confirmans, non pigrum panem manducans, sed post labores istos quasi paupertatis et necessitatis saecularis, quid erit quia in novissimis diebus laetata est? Quid erit, audire vultis? Audite propter quam spem ardeat lucerna nostra tota nocte. Nunc audite. Surrexerunt filii eius et ditati sunt 131. Modo in paupertate vivimus, in paupertate vigilamus. Et cum morimur, in paupertate dormimus. Sed resurgemus et ditabimur. Tunc ditabuntur filii eius. Surrexerunt filii eius et ditati sunt. Compara nunc quaslibet divitias terrae huius, obnoxias furibus, tineis 132. Quid te iactas? Quia infirmus es, ideo tibi sunt multa necessaria. Opus est multum vestiaris, quia frigus pati non potes; iumentis utaris, quia pedibus ambulare non potes. Ista fulcimenta sunt infirmitatis, non ornamenta potestatis. Quae illae divitiae sunt angelorum? Unam vestem habent lucis. Numquam teritur, numquam sordidatur. Illae sunt verae divitiae, ubi nulla erit inopia, nulla erit indigentia. Quid modo quaeris hoc, antequam surgas? Si filius es mulieris huius, attende quando tibi divitiae promittantur. Surrexerunt filii eius, et ditati sunt. Para te resurrectionis divitias accipere. Noli has amare, ut merearis ad illas venire. Surrexerunt filii eius, et ditati sunt.
26. Et vir eius laudavit eam 133. Nos eam laudamus, sed non de nostro. Ipse vir eius laudavit eam. Quando surrexerunt filii eius et ditati sunt, attendit eam, et inspexit eam et laudavit eam. Quis nolit audire quomodo eam laudaverit? Si tam iocunde audistis, cum laudaretur a nobis, quomodo audiremus, si audire possemus sicut eam laudavit vir eius? Laudavit eam in resurrectione. Cum resurrexerimus, audiemus. An et modo non tacuit laudem ipsam? Hic est ipsa laus, ipsa sequitur. Audiamus ita vivatis in illa, et cum illa audiamus quemadmodum eam laudaverit vir eius, videns eam iam cum tanta beatitudine filiorum, divitum in resurrectione mortuorum.
27. Multae, inquit, filiae fecerunt potentiam 134. Laudes sunt, quibus eam laudat vir eius. Multae filiae fecerunt potentiam. Quae filiae, quibus haec comparatur? Et non comparatur. Multae filiae fecerunt potentiam. Tu autem superasti 135. Attendite, rogo vos: iam in fine lectionis sumus. Metuo enim ne ibi vos habeam fatigatos, ubi maxime exigo intentos. Audiamus laudes illius. Multae filiae fecerunt potentiam. Tu autem superasti, et superposuisti omnes 136. Tu, inquit, omnes superasti, tu super omnes posuisti. Quae sunt ergo aliae filiae quae fecerunt potentiam quas ista superavit, et super quas ista posuit? Aut quam potentiam fecerunt, aut unde ista superavit? Sunt enim malae filiae, quae sunt haereses. Quare filiae? Quia et illae ex ista natae. Sed filiae malae, filiae non similitudine morum, sed similitudine sacramentorum. Habent et ipsae sacramenta nostra, habent Scripturas nostras, habent Amen et Alleluia nostrum, habent pleraeque Symbolum nostrum, habent multae baptismum nostrum. Ideo filiae. Sed huic mulieri vultis nosse quid alicubi dictum sit in Canticis canticorum? Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum 137. Mirum dictum, easdem et spinas dixit et filias. Et illae spinae faciunt potentiam? Faciunt plane. Non videtis quemadmodum et ipsae haereses orent, ieiunent, dent elemosinas, laudent Christum? Possum dicere esse ibi pseudoprophetas, de quibus dictum est: Faciunt signa et prodigia multa, ut fallant, si fieri potest, etiam electos. Ecce praedixi vobis 138. Faciunt potentiam et spinae. De qua potentia dicitur: Nonne in nomine tuo manducavimus et bibimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? 139 Manducavimus et bibimus, non de quocumque cibo diceret. Nostis de quo dicere potuit, vel cibo vel potu. Et virtutes multas fecimus. Faciunt potentiam multae filiae, non negamus. Et spinae florem habent, sed fructum non habent. Haec autem cui dicitur: Tu autem superasti et superposuisti omnes, unde superavit, nisi quia non solum florem, sed et fructum habet?
28. Quem fructum habet? Unde superavit? Dicatur mihi. Supereminentem, inquit, vobis viam demonstro 140. Quam supereminentem viam? Quia inde ista superavit, inde ista super omnes posuit. Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem autem non habeam factus sum aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens 141. Loquitur linguis: ad potentiam illam floris pertinet. Si sciam omnia sacramenta et omnem scientiam et habeam omnem prophetiam et omnem fidem, ita ut montes transferam - quanta potentia! - caritatem autem non habeam nihil sum 142. Audi adhuc alias potentias, ad florem pertinentes, non ad fructum: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 143. Hanc habet ista supereminentem viam unde illi dicitur: Multae filiae fecerunt potentias. Multae locutae sunt linguis, scierunt omnia sacramenta, fecerunt virtutes multas, daemonia excluserunt, res suas pauperibus distribuerunt, corpora sua ignibus tradiderunt. Infra te sunt quia caritatem non habuerunt. Tu autem superasti et superposuisti omnes, non solum fiore, sed et fructu gravida, fructu abundans. Vide ipsum botrum, unde incipiat. Cum enumeraret opera carnis: Fornicationes, inquit, immunditiae, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, invidiae, comessationes, ebrietates, et his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt 144. Enumeratis omnibus spinis in ignem mittendis: Fructus autem spiritus est, inquit, caritas 145. Et ab hoc capite ad hac tamquam radice cetera contexuntur: Gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, continentia 146. Unde iste botrus pulcher? Quia pendet a caritate. Multae filiae fecerunt potentiam. Tu autem superasti et superposuisti omnes.
29. In illis quid remansit? Falsae sunt gratiae, et vanae species mulieris 147. Quare falsae gratiae et vanae Species? Quia si caritatem non habeam, factus sum aeramentum sonans et cymbalum tinniens, nihil sum, nihil mihi prodest 148. Falsae ergo sunt gratiae et vanae species mulieris. Mulier enim sapiens benedicetur 149. Ista quae quaesivit quid intellegeret, quae intellectum custodivit, ista sapiens, ista benedicetur, non illae falsae species, non illa vana gratia. Sapiens mulier benedicetur. Timorem autem Domini ipsa collaudet 150. Ipsa quae benedicetur, collaudet aliquid unde benedicetur, quia sapiens est. Quid collaudet? Timorem Domini, quo perducta est ad sapientiam. Initium enim sapientiae, timor Domini 151: Timorem autem Domini ipsa collaudet. Laboriosa tot noctibus, inter tot scandala patiens, provida ad spectandum, fortis ad tolerandum, constans ad perseverandum, laboribus, finitis: Date illi de fructibus manuum suarum 152. Fecit, fecit. Digna est recipere. Date illi de fructibus manuum suarum. Quid date? Venite benedicti Patris mei 153. Date illi de fructibus manuum eius 154. Quid date? Percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi 155. Ecce quid date. De quibus fructibus manuum eius? Esurivi enim, et dedistis mihi manducare 156. Date illi de fructibus manuum eius.
30. Et quod illi deinde negotium erit, finitis laboribus? Et laudetur in portis vir eius 157. Ipse erit portus laborum nostrorum, videre Deum, et laudare Deum. Non ibi dicetur: "Surge, labora, vesti servos, vesti et te ipsam ornare purpura, da escas famulis, attende ne lucerna exstinguatur, sollicita esto, surge de noctibus, aperi pauperi marium, traice de colo in fusum". Non erunt opera necessitatis ubi nulla necessitas. Non erunt opera misericordiae ubi nulla miseria. Non frangis panem pauperi ubi nemo mendicat. Non suscipis peregrinum ubi omnes in patria sua vivunt. Non visitas aegrum ubi omnes perpetuo sani sunt. Non vestis nudum ubi omnes aeterna luce vestiti sunt. Non sepelis mortuum ubi omnes sine termino vivunt. Nec tamen ista non agens, nihil ages. Videbis enim quem desiderasti, et sine defectu laudabis. Istum accipies fructum. Tunc erit una illa quam petisti: Unam petii a Domino, hanc requiram ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Et quid ibi facies? Ut contempler delectationem Domini 158. Et laudetur in portis vir eius. Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 159.